|
25.
In Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a
Massiliensium legatis Romam perlatum erat, cum, perinde ac si Alpes iam transisset,
Boii sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob veteres in populum Romanum
iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum
Gallicum deductas aegre patiebantur. Itaque armis repente arreptis, in eum
ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt ut non agrestis
modo multitudo sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant adsignandum,
diffisi Placentiae moenibus Mutinam confugerint, C. Lutatius, C. Servilius, M.
Annius. Lutati nomen haud dubium est; pro
Annio Servilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P.
Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium est legati ad
expostulandum missi ad Boios violati sint [incertum] an in triumviros agrum
metantes impetus sit factus. Mutinae cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum
urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis
adsideret muris, simulari coeptum de pace agi; evocatique ab Gallorum
principibus legati ad conloquium non contra ius modo gentium sed violata etiam
quae data in id tempus erat fide comprehenduntur, negantibus Gallis, nisi
obsides sibi redderentur, eos dimissuros. Cum haec de legatis nuntiata essent
et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus
effusum agmen ad Mutinam ducit. Silvae tunc circa viam erant, plerisque
incultis. Ibi inexplorato profectus in insidias praecipitat multaque cum caede
suorum aegre in apertos campos emersit. Ibi castra communita et, quia Gallis ad
temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad [quingentos]
cecidisse satis constabat. Iter deinde de integro coeptum nec, dum per patentia
loca ducebatur agmen, apparuit hostis; ubi rursus silvae intratae, tum
postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites
occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis territandi et pavendi fuit
Romanis ut ex saltu invio atque impedito evasere. Inde apertis locis facile
tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propinquum Pado, contendere. Ibi se
munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum
auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.
26.
Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus et Punicum insuper Gallico
bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium praetorem cum una legione Romana et
quinque milibus sociorum, dilectu novo a consule conscriptis, auxilium ferre
Manlio iubent; qui sine ullo certamine -- abscesserant enim metu hostes --
Tannetum pervenit. Et P. Cornelius, in locum eius quae missa cum praetore erat
scripta legione nova, profectus ab urbe sexaginta longis navibus praeter oram
Etruriae Ligurumque et inde Salvum montes pervenit Massiliam et ad proximum
ostium Rhodani -- pluribus enim divisus amnis in mare decurrit -- castra locat,
vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montes. Quem ut de Rhodani
quoque transitu agitare animadvertit, incertus quonam ei loco occurreret necdum
satis refectis ab iactatione maritima militibus trecentos interim delectos
equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia
visendosque ex tuto hostes praemittit. Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis
iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae. Colunt autem circa utramque
ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro
munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem
ripam [amnis] armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum
ipsorum quos sedes suae tenuerant simul perlicit donis ad naves undique
contrahendas fabricandasque; simul et ipsi traici exercitum levarique quam
primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. Itaque ingens
coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum; novasque
alias primum Galli incohantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi
milites simul copia materiae, simul facilitate operis inducti, alveos informes,
nihil dummodo innare aquae et capere onera possent curantes, raptim quibus se
suaque transveherent faciebant.
27.
Iamque omnibus satis comparatis ad traiciendum terrebant ex adverso hostes
omnem ripam equites virique obtinentes. Quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris
filium vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso
flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum possit quam occultissime
traiecto amni, circumducere agmen ut cum opus facto sit adoriatur ab tergo
hostes. Ad id dati duces Galli edocent inde milia quinque et viginti ferme
supra parvae insulae circumfusum amnem latiore ubi dividebatur eoque minus alto
alveo transitum ostendere. Ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae in
quibus equi virique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres
vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranavere. Et
alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis,
nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur,
intento duce ad consilium opportune exsequendum. Postero die profecti, ex loco
edito fumo significant transisse et haud procul abesse; quod ubi accepit
Hannibal, ne tempori deesset dat signum ad traiciendum. Iam paratas aptatasque habebat
pedes lintres, eques fere propter equos naves. Navium agmen ad excipiendum
adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra
traicientibus lintribus praebebat; equorum pars magna nantes loris a puppibus
trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque ut extemplo egresso in
ripam equiti usui essent imposuerant in naves.
28.
Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui, quatientes
scuta super capita vibrantesque dextris tela, quamquam et ex adverso terrebat
tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum
militumque, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis et qui ex altera ripa
traicientes suos hortabantur. Iam satis paventes adverso tumultu terribilior ab
tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis. Mox et ipse aderat ancepsque
terror circumstabat, et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente et ab
tergo improvisa premente acie. Galli
postquam utroque vim facere conati pellebantur, qua patere visum maxime iter
perrumpunt trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per
otium traiectis spernens iam Gallicos tumultus castra locat. Elephantorum traiciendorum varia consilia fuisse
credo; certe variata memoria actae rei. Quidam congregatis ad ripam elephantis
tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam
nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret
vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. Ceterum magis constat
ratibus traiectos; id ut tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem
pronius est. Ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in
amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis
retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta
constraverunt ut beluae audacter velut per solum ingrederentur. Altera ratis
aeque lata, longa pedes centum, ad traiciendum flumen apta, huic copulata est;
tres tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis
acti ubi in minorem adplicatam transgressi sunt, extemplo resolutis quibus
leviter adnexa erat vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam
pertrahitur; ita primis expositis, alii deinde repetiti ac traiecti sunt. Nihil
sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur; primus erat pavor cum
soluta ab ceteris rate in altum raperentur. Ibi urgentes inter se, cedentibus
extremis ab aqua, trepidationis aliquantum edebant donec quietem ipse timor
circumspectantibus aquam fecisset. Excidere etiam saevientes quidam in flumen;
sed pondere ipso stabiles, deiectis rectoribus, quaerendis pedetemptim vadis in
terram evasere.
29.
Dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad
castra Romana miserat speculatum ubi et quantae copiae essent et quid pararent.
Huic alae equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti
Romanorum equites occurrunt. Proelium atrocius quam pro numero pugnantium
editur; nam praeter multa volnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque
et pavor Numidarum Romanis iam admodum fessis victoriam dedit. Victores ad centum
sexaginta, nec omnes Romani sed pars Gallorum, victi amplius ducenti
ceciderunt. Hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum
eventum, ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis
portendit. Ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare
sententia poterat nisi ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus
caperet, et Hannibalem, incertum utrum coeptum in Italiam intenderet iter an
cum eo qui primus se obtulisset Romanus exercitus manus consereret, avertit a
praesenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali adventus, qui se duces
itinerum, socios periculi fore adfirmantes, integro bello nusquam ante libatis
viribus Italiam adgrediendam censent. Multitudo timebat quidem hostem nondum
oblitterata memoria superioris belli; sed magis iter immensum Alpesque, rem
fama utique inexpertis horrendam, metuebat.
30.
Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam
petere, advocata contione varie militum versat animos castigando adhortandoque:
mirari se quinam pectora semper impavida repens terror invaserit. Per tot annos
vincentes eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse quam omnes
gentesque et terrae quas duo diversa maria amplectantur Carthaginiensium
essent. Indignatos deinde quod quicumque Saguntum obsedissent velut ob noxam
sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen
Romanorum liberandumque orbem terrarum. Tum nemini visum id longum, cum ab
occasu solis ad exortus intenderent iter: nunc, postquam multo maiorem partem
itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum,
Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius
fluminis vi traiectum, in conspectu Alpes habeant quarum alterum latus Italiae
sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpes aliud esse
credentes quam montium altitudines? Fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas
profecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpes
quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes; pervias paucis esse, esse
et exercitibus. Eos ipsos quos cernant legatos non pinnis sublime elatos Alpes
transgressos. Ne maiores quidem eorum indigenas sed advenas Italiae cultores
has ipsas Alpes ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium
modo tuto transmisisse. Militi quidem
armato nihil secum praeter instrumenta belli portanti quid invium aut
inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid
laboris exhaustum esse? Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo
asperum atque arduum videri quod inceptum moretur? Cepisse quondam Gallos ea
quae adiri posse Poenus desperet; proinde aut cederent animo atque virtute
genti per eos dies totiens ab se victae aut itineris finem sperent campum
interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.
31.
His adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet.
Postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia
rectior ad Alpes via esset, sed quantum a mari recessisset minus obvium fore
Romanum credens, cum quo priusquam in Italiam ventum foret non erat in animo
manus conserere. Quartis castris ad Insulam pervenit. Ibi Isara Rhodanusque
amnes diversis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi confluunt in
unum in mediis campis; Insulae nomen inditum. Incolunt prope Allobroges, gens
iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. Tum discors erat. Regni certamine
ambigebant fratres; maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, minore a
fratre et coetu iuniorum qui iure minus, vi plus poterant, pellebatur. Huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad
Hannibalem delata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque
sententia fuerat, imperium maiori restituit. Ob id meritum commeatu copiaque
rerum omnium, maxime vestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes
praeparari cogebant. Sedatis certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non
recta regione iter instituit sed ad laevam in Tricastinos flexit; inde per
extremam oram Vocontiorum agri tendit in Trigorios, haud usquam impedita via
priusquam ad Druentiam flumen pervenit. Is et ipse Alpinus amnis longe omnium
Galliae fluminum difficillimus transitu est; nam cum aquae vim vehat ingentem,
non tamen navium patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque
iisdem alveis fluens, nova semper [per] vada novosque gurgites -- et ob eadem
pediti quoque incerta via est -- ad hoc saxa glareosa volvens, nihil stabile
nec tutum ingredienti praebet; et tum forte imbribus auctus ingentem
transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque
incertis clamoribus turbarentur.
32a.
P. Cornelius consul, triduo fere postquam Hannibal a ripa Rhodani movit,
quadrato agmine ad castra hostium venerat, nullam dimicandi moram facturus;
ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum
videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus
Hannibali occursurus. Ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam
provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum
adversus Hasdrubalem misit, non ad tuendos tantummodo veteres socios
conciliandosque novos sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem. Ipse cum
admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo qui circa Padum erat exercitu Italiam
defensurus.
|