|
32b.
Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace
incolentium ea loca Gallorum pervenit. Tum, quamquam fama prius, qua incerta in
maius vero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium
altitudo nivesque caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora
iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque
omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora terrorem renovarunt.
Erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes
montani, qui, si valles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente
ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal
consistere signa iussit; Gallisque ad visenda loca praemissis, postquam
comperit transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia praeruptaque quam
extentissima potest valle locat. Tum per eosdem Gallos, haud sane multum lingua
moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus
interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima
subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per angustias facturus. Die
deinde simulando aliud quam quod parabatur consumpto, cum eodem quo constiterant
loco castra communissent, ubi primum degressos tumulis montanos laxatasque
sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis
impedimentisque cum equite relictis et maxima parte peditum, ipse cum
expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit iisque ipsis tumulis
quos hostes tenuerant consedit.
33.
Prima deinde luce castra mota et agmen reliquum incedere coepit. Iam montani
signo dato ex castellis ad stationem solitam conveniebant, cum repente
conspiciunt alios arce occupata sua super caput imminentes, alios via transire
hostes. Utraque simul obiecta res oculis animisque immobiles parumper eos
defixit; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen
videre, equis maxime consternatis, quidquid adiecissent ipsi terroris satis ad
perniciem fore rati, perversis rupibus iuxta, invia ac devia adsueti decurrunt.
Tum vero simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnabantur
plusque inter ipsos, sibi quoque tendente ut periculo primus evaderet, quam cum
hostibus certaminis erat. Et equi maxime infestum agmen faciebant, qui et
clamoribus dissonis quos nemora etiam repercussaeque valles augebant territi
trepidabant, et icti forte aut volnerati adeo consternabantur, ut stragem
ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent; multosque turba,
cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae essent, in immensum altitudinis
deiecit, quosdam et armatos; et ruinae maxime modo iumenta cum oneribus
devolvebantur. Quae quamquam foeda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal
ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret; deinde, postquam
interrumpi agmen vidit periculumque esse, ne exutum impedimentis exercitum
nequiquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco et, cum impetu ipso
fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus momento temporis,
postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur, nec per otium modo
sed prope silentio mox omnes traducti. Castellum inde, quod caput eius regionis
erat, viculosque circumiectos capit et capt[o c]ibo ac pecoribus per triduum
exercitum aluit; et, quia nec montanis primo perculsis nec loco magno opere
impediebantur, aliquantum eo triduo viae confecit.
34.
Perventum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montanos, populum. Ibi non bello aperto sed
suis artibus, fraude et insidiis, est prope circumventus. Magno natu principes
castellorum oratores ad Poenum veniunt, alienis malis, utili exemplo, doctos
memorantes amicitiam malle quam vim experiri Poenorum; itaque oboedienter
imperata facturos; commeatum itinerisque duces et ad fidem promissorum obsides
acciperet. Hannibal nec temere credendo nec asperando, ne repudiati aperte
hostes fierent, benigne cum respondisset, obsidibus quos dabant acceptis et
commeatu quem in viam ipsi detulerant usus, nequaquam ut inter pacatos
composito agmine duces eorum sequitur. Primum agmen elephanti et equites erant;
ipse post cum robore peditum circumspectans sollicitus omnia incedebat. Ubi in
angustiorem viam et ex parte altera subiectam iugo insuper imminenti ventum
est, undique ex insidiis barbari a fronte ab tergo coorti, comminus eminus
petunt, saxa ingentia in agmen devolvunt. Maxima ab tergo vis hominum
urgebat. In eos versa peditum acies haud dubium fecit quin, nisi firmata
extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit. Tunc
quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est; nam dum cunctatur
Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio
erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliquerat, occursantes per
obliqua montani interrupto medio agmine viam insedere, noxque una Hannibali
sine equitibus atque impedimentis acta est.
35.
Postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae saltusque haud
sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus. Inde montani
pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum,
modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi
morative aliquam occasionem fecissent. Elephanti sicut per artas [praecipites]
vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus quacumque incederent, quia
insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebebant. Nono die in iugum Alpium
perventum est per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi
fides iis non esset, temere initae valles a coniectantibus iter faciebant. Biduum in iugo stativa habita fessisque labore ac
pugnando quies data militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus
erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere. Fessis taedio tot malorum
nivis etiam casus, occidente iam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem adiecit.
Per omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet
pigritiaque et desperatio in omnium voltu emineret, praegressus signa Hannibal
in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis
militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos,
moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo sed etiam urbis Romanae; cetera
plana, proclivia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in
manu ac potestate habituros. Procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus
quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus. Ceterum iter multo quam
in adscensu fuerat -- ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita
arrectiora sunt -- difficilius fuit; omnis enim ferme via praeceps, angusta,
lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec qui paulum titubassent
haerere adflicti vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines
occiderent.
36.
Ventum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita rectis saxis ut aegre
expeditus miles temptabundus manibusque retinens virgulta ac stirpes circa
eminentes demittere sese posset. Natura locus iam ante praeceps recenti lapsu
terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi cum velut ad finem
viae equites constitissent, miranti Hannibali quae res moraretur agmen
nuntiatur rupem inviam esse. Digressus deinde ipse ad locum visendum. Haud
dubia res visa quin per invia circa nec trita antea, quamvis longo ambitu,
circumduceret agmen. Ea vero via insuperabilis fuit; nam cum super veterem
nivem intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes
ingredientium insistebant; ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa
est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis
ingrediebantur. Taetra ibi luctatio erat, [ut a lubrica] glacie non recipiente
vestigium et in prono citius pedes fallente, ut, seu manibus in adsurgendo seu
genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes
circa radicesve ad quas pede aut manu quisquam eniti posset erant; ita in levi
tantum glacie tabidaque nive volutabantur. Iumenta secabant interdum etiam
infimam ingredientia nivem et prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis
penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura et alta
concreta glacie.
37.
Tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita,
aegerrime ad id ipsum loco purgato; tantum nivis fodiendum atque egerendum
fuit. Inde ad rupem muniendam per quam unam via esse poterat milites ducti, cum
caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem
ingentem lignorum faciunt eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta
esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita torridam
incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos ut non
iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent. Quadriduum circa rupem
consumptum, iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt et, si
quid est pabuli, obruunt nives. Inferiora vallis apricos quosdam colles habent
rivosque prope silvas et iam humano cultu digniora loca. Ibi iumenta in pabulum
missa et quies muniendo fessis hominibus data. Triduo inde ad planum descensum
et iam locis mollioribus et accolarum ingeniis.
38.
Hoc maxime modo in Italiam perventum est quinto mense a Carthagine Nova, ut
quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. Quantae copiae
transgresso in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores constat. Qui
plurimum, centum milia peditum, viginti equitum fuisse scribunt; qui minimum,
viginti milia peditum, sex equitum. L. Cincius Alimentus, qui captum se ab
Hannibale scribit, maxime auctor moveret, nisi confunderet numerum Gallis
Liguribusque additis; cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta --
in Italia magis adfluxisse veri simile est et ita quidam auctores sunt; -- ex
ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit triginta sex milia
hominum ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum amisisse. Taurini
Semigalli proxima gens erat in Italiam degresso. Id cum inter omnes constet, eo
magis miror ambigi quanam Alpes transierit et volgo credere Poenino -- atque
inde nomen ei iugo Alpium inditum -- transgressum, Coelium per Cremonis iugum
dicere transisse; qui ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos montanos
ad Libuos Gallos deduxerint. Nec veri simile est ea tum ad Galliam patuisse
itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus semigermanis
fuissent. Neque hercule [nomen] montibus his, si quem forte id movet, ab
transitu Poenorum ullo Sedunoveragri, incolae iugi eius, norint inditum sed ab
eo quem in summo sacratum vertice Poeninum montani appellant.
|