|
39.
Peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, adversus Insubres
motum bellum erat. Sed armare exercitum
Hannibal ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem
contracta ante mala, non poterat; otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus
ex inluvie tabeque squalida et prope efferata corpora varie movebat. Ea P. Cornelio
consuli causa fuit, cum Pisas navibus venisset, exercitu a Manlio Atilioque
accepto tirone et in novis ignominiis trepido ad Padum festinandi ut cum hoste
nondum refecto manus consereret. Sed cum Placentiam consul venit, iam ex
stativis moverat Hannibal Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia
volentes in amicitiam non veniebant, vi expugnarat; iunxissetque sibi non metu
solum sed etiam voluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantes
defectionis tempus subito adventu consul oppressisset. Et Hannibal movit ex
Taurinis, incertos quae pars sequenda esset Gallos praesentem secuturos esse
ratus. Iam prope in conspectu erant exercitus convenerantque duces sicuti inter
se nondum satis noti, ita iam imbutus uterque quadam admiratione alterius. Nam
Hannibalis et apud Romanos iam ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat,
et Scipionem Hannibal eo ipso quod adversus se dux potissimum lectus esset
praestantem virum credebat; et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod
relictus in Gallia obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et
conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu. Occupavit tamen Scipio Padum
traicere et ad Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in aciem,
adhortandorum militum causa talem orationem est exorsus.
40.
"Si eum exercitum, milites, educerem in aciem quem in Gallia mecum habui,
supersedissem loqui apud vos; quid enim adhortari referret aut eos equites qui
equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas legiones cum
quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac
detractantis certamen pro victoria habui? Nunc quia ille exercitus, Hispaniae
provinciae scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit ubi
eum gerere senatus populusque Romanus voluit, ego, ut consulem ducem adversus
Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli, novo
imperatori apud novos milites pauca verba facienda sunt. Ne genus belli neve
hostem ignoretis, cum iis est vobis, milites, pugnandum quos terra marique
priore bello vicistis, a quibus stipendium per viginti annos exegistis, a
quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis. Erit igitur in hoc certamine is
vobis illisque animus qui victoribus et victis esse solet. Nec nunc illi quia
audent sed quia necesse est pugnaturi sunt, qui plures paene perierint quam
supersint; nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus
partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis plus spei nactos esse.
At enim pauci quidem sunt sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac
vires vix sustinere vis ulla possit. Effigies immo, umbrae hominum, fame,
frigore, inluvie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque;
ad hoc praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torrida gelu, quassata
fractaque arma, claudi ac debiles equi. Cum hoc equite, cum hoc pedite
pugnaturi estis; reliquias extremas hostis, non hostem habetis, ac nihil magis
vereor quam ne cui, vos cum pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur.
Sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine
ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos violati
sumus, commissum ac profligatum conficere.
41.
Non vereor ne quis me haec vestri adhortandi causa magnifice loqui existimet,
ipsum aliter animo adfectum esse. Licuit in Hispaniam, provinciam meam, quo iam
profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii participem ac periculi
socium haberem et Hasdrubalem potius quam Hannibalem hostem et minorem haud
dubie molem belli; tamen, cum praeterveherer navibus Galliae oram, ad famam
huius hostis in terram egressus, praemisso equitatu ad Rhodanum movi castra.
Equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem
fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi
terra non poteram, [neque] regressus ad naves [erat] quanta maxime potui
celeritate tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus prope Alpium huic
timendo hosti obvius fui. Utrum, cum declinarem certamen, improvidus incidisse
videor an occurrere in vestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum?
Experiri iuvat utrum alios repente Carthaginienses per viginti annos terra
ediderit an iidem sint qui ad Aegates pugnaverunt insulas et quos ab Eryce
duodevicenis denariis aestimatos emisistis, et utrum Hannibal hic sit aemulus
itinerum Herculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et servus
populi Romani a patre relictus. Quem nisi Saguntinum scelus agitaret,
respiceret profecto, si non patriam victam, domum certe patremque et foedera
Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro praesidium deduxit ab
Eryce, qui graves impositas victis Carthaginiensibus leges fremens maerensque
accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est. Itaque
vos ego, milites, non eo solum animo quo adversus alios hostes soletis, pugnare
velim, sed cum indignatione quadam atque ira, velut si servos videatis vestros
arma repente contra vos ferentes. Licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio
humanorum, fame interficere; licuit victricem classem in Africam traicere atque
intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere; veniam dedimus
precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelae deinde
nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur. Pro his impertitis furiosum
iuvenem sequentes oppugnatum patriam nostram veniunt. Atque utinam pro decore
tantum hoc vobis et non pro salute esset certamen. Non de possessione Siciliae
ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum.
Nec est alius ab tergo exercitus qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat, nec
Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari nova possint praesidia; hic est
obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. Unusquisque se non
corpus suum sed coniugem ac liberos parvos armis protegere putet; nec
domesticas solum agitet curas sed identidem hoc animo reputet nostras nunc
intueri manus senatum populumque Romanum: qualis nostra vis virtusque fuerit,
talem deinde fortunam illius urbis ac Romani imperii fore."
42.
Haec apud Romanos consul. Hannibal rebus prius quam verbis adhortandos milites
ratus, circumdato ad spectaculum exercitu captivos montanos vinctos in medio
statuit armisque Gallicis ante pedes eorum proiectis interrogare interpretem
iussit, ecquis, si vinculis levaretur armaque et equum victor acciperet,
decertare ferro vellet. Cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent et deiecta
in id sors esset, se quisque eum optabat quem fortuna in id certamen legeret,
et, [ut] cuiusque sors exciderat, alacer, inter gratulantes gaudio exsultans,
cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. Ubi vero dimicarent, is habitus
animorum non inter eiusdem modo condicionis homines erat sed etiam inter
spectantes volgo, ut non vincentium magis quam bene morientium fortuna
laudaretur.
43.
Cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde advocata
ita apud eos locutus fertur. "Si, quem animum in alienae sortis exemplo
paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis,
vicimus, milites; neque enim spectaculum modo illud sed quaedam veluti imago
vestrae condicionis erat. Ac nescio an maiora vincula maioresque necessitates
vobis quam captivis vestris fortuna circumdederit. Dextra laevaque duo maria
claudunt nullam ne ad effugium quidem navem habentes; circa Padus amnis, maior
[Padus] ac violentior Rhodano, ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac
vigentibus transitae. Hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et
eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia vobis ea victoribus
proponit quibus ampliora homines ne ab dis quidem immortalibus optare solent.
Si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute
reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: quidquid Romani tot
triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis
futurum est; in hanc tam opimam mercedem, agite dum, dis bene iuvantibus arma
capite. Satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora
consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis;
tempus est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia
mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes
emensos. Hic vobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis
stipendiis dabit. Nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem
existimaritis victoriam fore; saepe et contemptus hostis cruentum certamen
edidit et incliti populi regesque perlevi momento victi sunt. Nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani, quid est
cur illi vobis comparandi sint? Ut viginti annorum militiam vestram cum illa
virtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque
ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos vincentes
huc pervenistis; pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso, victo,
circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. An me in
praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem
Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium sed ipsarum,
quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore
exercitus sui? Cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum
certum habeo utrius exercitus sit consul. Non ego illud parvi aestimo, milites,
quod nemo est vestrum cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod
ediderim facinus, cui non idem ego virtutis spectator ac testis notata
temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me miliens
donatisque, alumnus prius omnium vestrum quam imperator, procedam in aciem
adversus ignotos inter se ignorantesque.
44.
Quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris, veteranum
peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, vos socios fidelissimos
fortissimosque, vos, Carthaginienses, cum ob patriam, tum ob iram iustissimam
pugnaturos. Inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam, tanto
audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes, maior est animus
inferentis vim quam arcentis. Accendit praeterea et stimulat animos dolor,
iniuria, indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos
omnes qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi
fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit; cum
quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet.
Circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus,
neque eos, quos statuit, terminos observat: "Ne transieris Hiberum; ne
quid rei tibi sit cum Saguntinis." Ad Hiberum est Saguntum? "Nusquam te vestigio moveris." Parum est
quod veterrimas provincias meas, Siciliam ac Sardiniam, [ademisti?] Adimis
etiam Hispanias et, si inde cessero, in Africam transcendes. [Transcendes]
dico? Duos consules huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt.
Nihil usquam nobis relictum est nisi quod armis vindicarimus. Illis timidis et
ignavis esse licet, qui respectum habent, quos sua terra, suus ager per tuta ac
pacata itinera fugientes accipient: vobis necesse est fortibus viris esse et,
omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis, aut vincere aut,
si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere. Si hoc
[bene fixum] omnibus destinatum in animo est, iterum dicam, vicistis; nullum
contemptu m[ortis incitamentum] ad vincendum homini ab dis immortalibus acrius
datum est."
45.
His adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani
ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper imponunt:
Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus
quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit; Gallis parci
quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. Ponte
perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum
ab Victumulis consedit. Ibi Hannibal castra habebat; revocatoque propere
Maharbale atque equitibus cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis
dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa
praemia pronuntiat in quorum spem pugnarent: agrum sese daturum esse in Italia,
Africa, Hispania, ubi quisque velit, immunem ipsi qui accepisset liberisque; qui
pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum; qui sociorum cives
Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent,
daturum se operam ne cuius suorum popularium mutatum secum fortunam esse
vellent. Servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit binaque pro his
mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu,
dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatur deos ita se
mactarent quemadmodum ipse agnum mactasset, et secundum precationem caput
pecudis saxo elisit. Tum vero omnes, velut dis auctoribus in spem suam quisque
acceptis, id morae quod nondum pugnarent ad potienda sperata rati, proelium uno
animo et voce una poscunt.
46.
Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam
territos prodigiis; nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse
intactus evaserat, [et] examen apum in arbore praetorio imminente consederat.
Quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad
castra hostium exque propinquo copias, quantae et cuius generis essent,
speculandas obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca
progresso. Neutri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot hominum
[et] equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Consistit
utrumque agmen et ad proelium sese expediebant. Scipio iaculatores et Gallos
equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit in subsidiis; Hannibal
frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum clamore
sublato iaculatores fugerunt inter subsidia ac secundam aciem. Inde equitum
certamen erat aliquamdiu anceps; dein quia turbabant equos pedites intermixti,
multis labentibus ex equis aut desilientibus ubi suos premi circumventos
vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna abierat, donec Numidae qui in
cornibus erant circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit
Romanos, auxitque pavorem consulis volnus periculumque intercursu tum primum
pubescentis filii propulsatum. Hic erit iuvenis penes quem perfecti huiusce
belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque
appellatus. Fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit quos primos Numidae
invaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, non armis
modo sed etiam corporibus suis protegens, in castra nusquam trepide neque
effuse cedendo reduxit. Servati consulis decus Coelius ad servum natione
Ligurem delegat; malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere
auctores et fama obtinuit.
|