|
23.
Haec in Hispania [quoque] secunda aestate Punici belli gesta, cum in Italia
paulum intervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabi fecisset; quae ut
Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiae magistrum
delegisse Romanos cernentem, qui bellum ratione, non fortuna gereret, ita contempta
erat inter cives armatos pariter togatosque utique postquam absente eo
temeritate magistri equitum laeto verius dixerim quam prospero eventu pugnatum
fuerat. Accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac
dolo Hannibalis quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset,
omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem [hostium]
abstineri iussit ut occulti alicuius pacti ea merces videri posset, altera
ipsius facto, primo forsitan dubio quia non exspectata in eo senatus auctoritas
est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso. In permutandis captivis,
quod sic primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum
Poenumque ut, quae pars plus reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras
in militem praestaret. Ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam
Poenus recepisset argentumque pro eis debitum, saepe iactata in senatu re,
quoniam non consuluisset patres, tardius erogaretur, inviolatum ab hoste agrum
misso Romam Quinto filio vendidit, fidemque publicam impendio privato exsolvit.
Hannibal pro Gereoni moenibus, cuius
urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in
stativis erat. Inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse
expedita in statione erat, simul castris praesidio et circumspectans necunde
impetus in frumentatores fieret.
24.
Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat; praeerat Minucius magister equitum
profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. ceterum castra, quae in
monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur;
agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in
frumentatores palatos aut in castra relicta cum levi praesidio fieret. Nec
Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam
consultius rem hostes gesturos; ipse autem, quod minime quis crederet cum
hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris
retentis dimisit; dein castra ipsa propius hostem movit, duo ferme a Gereonio
milia, in tumulum hosti conspectum, ut intentum [se] sciret esse ad
frumentatores, si qua vis fieret, tutandos. propior inde ei atque ipsis
imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam
iretur quia haud dubie hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi
Numidae ceperunt. Quos tenentes locum contempta paucitate Romani postero die
cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra. [tum ut] Itaque exiguum spatii
vallum a vallo aberat et id ipsum totum ut prope compleverat Romana acies,
simul et per aversa castra [e castris Hannibalis] equitatus cum levi armatura
emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit. Nec acie
certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate -- pars exercitus aberat iam fame
[gravante] -- vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat; iamque artibus Fabi
sedendo et cunctando bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae
pro Gereoni moenibus erant. Iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum
quidam auctores sunt; primo concursu Poenum usque ad castra fusum; inde
eruptione facta repente versum terrorem in Romanos; Numeri Decimi Samnitis
deinde adventu proelium restitutum. Hunc, principem genere ac divitiis, non
Boviani modo -- unde erat -- sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia
peditum et equites ad [quingentos] ducentem in castra, ab tergo cum apparvisset
Hannibali, speciem parti utrique praebuisse novi praesidii cum Q. Fabio ab Roma
venientis. Hannibalem, insidiarum quoque aliquid timentem, recepisse suos;
Romanum insecutum adiuvante Samnite duo castella eo die expugnasse. Sex milia
hostium caesa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade famam
[vanam] egregiae victoriae cum vanioribus litteris magistri equitum Romam
perlatam.
25.
De iis rebus persaepe et in senatu et in contione actum est. Cum laeta civitate
dictator unus nihil nec famae nec litteris crederet, ut vera omnia essent,
secunda se magis quam adversa timere diceret, tum M. Metilius tribunus plebis
id unum enimvero ferendum esse negat, non praesentem solum dictatorem
obstitisse rei bene gerendae sed absentem etiam gestae obstare [et in ducendo
bello] ac sedulo tempus terere quo diutius in magistratu sit solusque et Romae
et in exercitu imperium habeat. Quippe consulum alterum in acie cecidisse,
alterum specie classis Punicae persequendae procul ab Italia ablegatum; duos
praetores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore provincia
praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei
bellicae gereret, prope in custodia habitum. Itaque hercule non Samnium modo,
quo iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed et Campanum
Calenumque et Falernum agrum pervastatos esse sedente Casilini dictatore et
legionibus populi Romani agrum suum tutante. Exercitum cupientem pugnare et
magistrum equitum clausos prope intra vallum retentos; tamquam hostibus
captivis arma adempta. Tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione
liberatos, extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostes. Quas ob res, si
antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando
Q. Fabi imperio; nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri
equitum et dictatoris iure. Nec tamen ne
ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium quam consulem in locum C.
Flamini suffecisset. Dictator contionibus se abstinuit in actione minime populari. Ne in senatu
quidem satis aequis auribus audiebatur tunc, cum hostem verbis extolleret
bienniique clades per temeritatem atque inscientiam ducum acceptas referret,
magistro equitum, quod contra dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam
esse. Si penes se summa imperii consiliique sit, propediem effecturum ut sciant
homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, mentem rationemque
dominari, et in tempore et sine ignominia servasse exercitum quam multa milia
hostium occidisse maiorem gloriam esse. Huius generis orationibus frustra
habitis et consule creato M. Atilio Regulo ne praesens de iure imperii
dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum
abiit. Luce orta cum plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris
favorque magistri equitum animos versabat quam satis audebant homines ad
suadendum quod volgo placebat prodire, et favore superante auctoritas tamen
rogationi deerat. Unus inventus est
suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non
humili solum sed etiam sordido ortus. Patrem lanium fuisse ferunt, ipsum
institorem mercis, filioque hoc ipso in servilia eius artis ministeria usum.
26.
Is iuvenis, ut primum ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta animos ad
spem liberalioris fortunae fecit, togaque et forum placuere, proclamando pro
sordidis hominibus causisque adversus rem et famam bonorum primum in notitiam
populi, deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus,
plebeia et curuli, postremo et praetura, perfunctus, iam ad consulatus spem cum
attolleret animos, haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria
invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit. Omnes eam rogationem, quique
Romae quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in
contumeliam eius latam acceperunt. Ipse, qua gravitate animi criminantes se ad
multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se saevientis iniuriam tulit;
acceptisque in ipso itinere litteris [s. C.] de aequato imperio, satis fidens
haudquaquam cum imperii iure artem imperandi aequatam, cum invicto a civibus
hostibusque animo ad exercitum rediit.
27.
Minucius vero cum iam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis ac favore
volgi, tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis victo ab se quam Q.
Fabio gloriari: illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum
Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria
habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri
equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint; tantum
suam felicitatem virtutemque enituisse. ergo secuturum se fortunam suam, si
dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret.
Itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait
esse quemadmodum imperio aequato utantur: se optimum ducere aut diebus alternis
aut, si maiora intervalla placerent, partitis temporibus alterius summum ius
imperiumque esse, ut par hosti non solum consilio sed viribus etiam esset, si
quam occasionem rei gerendae habuisset. Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia
fortunam eam habitura quamcumque temeritas collegae habuisset; sibi
communicatum cum alio, non ademptum imperium esse; itaque se nunquam volentem
parte, qua posset, rerum consilio gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies
imperii cum eo, exercitum divisurum suisque consiliis, quoniam omnia non
liceret, quae posset servaturum. Ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset,
inter [se] dividerent. Prima et quarta
Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt. Item equites pari numero sociumque
et Latini nominis auxilia diviserunt. Castris quoque separari magister equitum
voluit.
28.
Duplex inde Hannibali gaudium fuit; neque enim quicquam eorum quae apud hostes
agerentur eum fallebat et perfugis multa [non] Indicantibus et per suos
explorantem: nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et
sollertiae Fabi dimidium virium decessisse. Tumulus erat inter castra Minuci et
Poenorum, quem qui occupasset haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus.
Eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, quamquam id operae pretium
erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum
satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis
insidiatori, quia non modo silvestre quicquam sed ne vepribus quidem vestitum
habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla
talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam
earum ducenos armatos possent capere. In has latebras, quot quemque locum apte
insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque. Necubi tamen aut
motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta
detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumulum
avertit oculos hostium. Primo statim conspectu contempta paucitas ac sibi
quisque deposcere pellendos inde hostes ac locum capiendum; dux ipse inter
stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat et vanis minis increpat hostem.
Principio levem armaturam emittit, deinde conferto agmine [mitti] equites;
postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus
procedit. et Hannibal laborantibus suis alia atque alia accrescente certamine
mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleverat aciem, ac totis
utrimque viribus certatur. Prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum [ex]
inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem
intulit equitem et ad signa legionum refugit. Peditum acies inter perculsos
impavida sola erat videbaturque, si iusta ac directa pugna esset, haudquaquam
impar futura; tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta; sed
exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab
tergoque incursantes fecerunt ut neque animus ad pugnam neque ad fugam spes
cuiquam superesset.
29.
Tum Fabius, primo clamore paventium audito, dein conspecta procul turbata acie,
"ita est" inquit; "non celerius quam timui deprendit fortuna
temeritatem. Fabio aequatus imperio Hannibalem et virtute et fortuna superiorem
videt. Sed aliud iurgandi suscensendique tempus erit: nunc signa extra vallum
proferte; victoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus". Iam
magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam, Fabiana se acies
repente velut caelo demissa ad auxilium ostendit. Itaque priusquam ad coniectum
teli veniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci
pugna hostes continuit. Qui solutis ordinibus vage dissipati erant undique
confugerunt ad integram aciem; qui plures simul terga dederant conversi in
hostem volventesque orbem nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare.
Ac iam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus inferebantque
signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se
Minucium, se ab Fabio victum. Ita per variam fortunam diei maiore parte exacta
cum in castra reditum esset, Minucius convocatis militibus "saepe
ego" inquit, "audivi, milites, eum primum esse virum qui ipse
consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene monenti oboediat; qui nec ipse
consulere nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam
prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus et, dum
imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio
iungamus. Ad praetorium eius signa cum tulerimus, ubi ego eum parentem
appellavero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius dignum est, vos,
milites, eos quorum vos modo arma dexterae texerunt patronos salutabitis, et,
si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit."
30.
Signo dato conclamatur inde ut colligantur vasa. Profecti et agmine incedentes
in dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant
converterunt. Ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios
magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius
totum agmen patronos consalutasset, "parentibus" inquit, "meis,
dictator, quibus te modo nomine quod fando possum aequavi, vitam tantum debeo,
tibi cum meam salutem, tum omnium horum. Itaque plebei scitum, quo oneratus
[sum] magis quam honoratus, primus antiquo abrogoque et, quod exercitibus his
tuis quod tibi mihique servato ac conservatori sit felix, sub imperium
auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo. tu, quaeso,
placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere iubeas".
Tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque
benigne atque hospitaliter invitati laetusque dies ex admodum tristi paulo ante
ac prope exsecrabili factus. Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein
litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu
adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre. Par gloria apud
Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in
Italia bellum esse; nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites
spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse crederent cuius terribilem [eam]
famam a patribus accepissent. Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse
ferunt tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella
imbrem dedisse.
|