Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIX

Caput III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput III

10. Iam comitiorum appetebat tempus cum a P. Licinio consule litterae Romam allatae se exercitumque suum gravi morbo adflictari, nec sisti potuisse ni eadem vis mali aut gravior etiam in hostes ingruisset; itaque quoniam ipse venire ad comitia non posset, si ita patribus videretur, se Q. Caecilium Metellum dictatorem comitiorum causa dicturum. exercitum Q. Caecili dimitti e re publica esse; [nam] neque usum eius ullum in praesentia esse, cum Hannibal iam in hiberna suos receperit, et tanta incesserit in ea castra vis morbi ut nisi mature dimittantur nemo omnium superfuturus videatur. ea consuli a patribus facienda ut e re publica fideque sua duceret permissa. civitatem eo tempore repens religio invaserat invento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset eum pelli Italia vincique posse si mater Idaea a Pessinunte Romam advecta foret. id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit quod et legati qui donum Delphos portaverant referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini omnia laeta fuisse et responsum oraculo editum maiorem multo victoriam quam cuius ex spoliis dona portarent adesse populo Romano. in eiusdem spei summam conferebant P. Scipionis velut praesagientem animum de fine belli quod depoposcisset provinciam Africam. itaque quo maturius fatis ominibus oraculisque portendentis sese victoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare quae ratio transportandae Romam deae esset.

11. Nullasdum in Asia socias civitates habebat populus Romanus; tamen memores Aesculapium quoque ex Graecia quondam hauddum ullo foedere sociata valetudinis populi causa arcessitum, tunc iam cum Attalo rege propter commune adversus Philippum bellum coeptam amicitiam esse - facturum eum quae posset populi Romani causa --, legatos ad eum decernunt M. Valerium Laevinum qui bis consul fuerat ac res in Graecia gesserat, M. Caecilium Metellum praetorium, Ser. Sulpicium Galbam aedilicium, duos quaestorios Cn. Tremelium Flaccum et M. Valerium Faltonem. iis quinque naves quinqueremes ut ex dignitate populi Romani adirent eas terras ad quas concilianda maiestas nomini Romano esset decernunt. legati Asiam petentes protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt consulentes ad quod negotium domo missi essent perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet. responsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore quod peterent: cum Romam deam devexissent, tum curarent ut eam qui vir optimus Romae esset hospitio exciperet. Pergamum ad regem venerunt. is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem quam matrem deum esse incolae dicebant tradidit ac deportare Romam iussit. praemissus ab legatis M. Valerius Falto nuntiavit deam apportari; quaerendum virum optimum in civitate esse qui eam rite hospitio acciperet. Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comitiorum causa dictus exercitusque eius dimissus, magister equitum L. Veturius Philo. comitia per dictatorem habita. consules facti M. Cornelius Cethegus P. Sempronius Tuditanus absens cum provinciam Graeciam haberet. praetores inde creati Ti. Claudius Nero M. Marcius Ralla L. Scribonius Libo M. Pomponius Matho. comitiis peractis dictator sese magistratu abdicavit.
Ludi Romani ter, plebeii septiens instaurati. curules erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli. Lucius Hispaniam provinciam habebat; absens creatus absens eum honorem gessit. Ti. Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebeii aediles fuerunt. aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septimo decimo anno postquam a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat. et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.

12. Neglectae eo biennio res in Graecia erant. itaque Philippus Aetolos desertos ab Romanis, cui uni fidebant auxilio, quibus voluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem. quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset. vixdum pace facta nuntius regi venit Romanos Dyrrachium venisse Parthinosque et propinquas alias gentes motas esse ad spem novandi res Dimallumque oppugnari. eo se averterant Romani ab Aetolorum quo missi erant auxilio, irati quod sine auctoritate sua adversus foedus cum rege pacem fecissent. ea cum audisset Philippus ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur magnis itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se receperat misso Laetorio legato cum parte copiarum et quindecim navibus in Aetoliam ad visendas res pacemque si posset turbandam. Philippus agros Apolloniatium vastavit et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano fecit; quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis fidens viribus ut urbem oppugnaret et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis novo certamine odiis in regnum se recepit.
Per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius Romanorum voluntate legatos de pace communi ad Philippum misere, satis confidere conventuram eam adfirmantes si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano venisset. facile impetratum - neque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat animus - ut in Epirum transiret. Phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex cum Aeropo et Derda et Philippo, Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur. adfuit conloquio Amynander Athamanum rex, et magistratus alii Epirotarum et Acarnanum. primus Philippus praetor verba facit et petit simul ab rege et ab imperatore Romano ut finem belli facerent darentque eam Epirotis veniam. P. Sempronius condiciones pacis dixit ut Parthini et Dimallum et Bargullum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae accederet. in eas condiciones cum pax conveniret, ab rege foederi adscripti Prusia Bithyniae rex, Achaei Boeoti Thessali Acarnanes Epirotae: ab Romanis Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei Messenii Athenienses. haec conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiae factae donec Romam mitterentur legati ut populus in has condiciones pacem iuberet; iusseruntque omnes tribus, quia verso in Africam bello omnibus aliis in praesentia levari bellis volebant. P. Sempronius pace facta ad consulatum Romam decessit.

13. M. Cornelio P. Sempronio consulibus - quintus decimus is annus belli Punici erat - provinciae Cornelio Etruria cum vetere exercitu, Sempronio Bruttii ut novas scriberet legiones decretae: praetoribus M. Marcio urbana, L. Scribonio Liboni peregrina et eidem Gallia, M. Pomponio Mathoni Sicilia, Ti. Claudio Neroni Sardinia evenit. P. Scipioni cum eo exercitu, cum ea classe quam habebat, prorogatum in annum imperium est; item P. Licinio ut Bruttios duabus legionibus obtineret quoad eum in provincia cum imperio morari consuli e re publica visum esset. et M. Livio et Sp. Lucretio cum binis legionibus quibus adversus Magonem Galliae praesidio fuissent prorogatum imperium est, et Cn. Octavio ut cum Sardiniam legionemque Ti. Claudio tradidisset ipse navibus longis quadraginta maritimam oram, quibus finibus senatus censuisset, tutaretur. M. Pomponio praetori in Sicilia Cannensis exercitus duae legiones decretae; T. Quinctius Tarentum, C. Hostilius Tubulus Capuam pro praetoribus, sicut priore anno, cum vetere uterque praesidio obtinerent. de Hispaniae imperio, quos in eam provinciam duos pro consulibus mitti placeret latum ad populum est. omnes tribus eosdem L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum pro consulibus, sicut priore anno tenuissent, obtinere eas provincias iusserunt. consules dilectum habere instituerunt et ad novas scribendas in Bruttios legiones et in ceterorum - ita enim iussi ab senatu erant - exercituum supplementum.

14. Quamquam nondum aperte Africa provincia decreta erat occultantibus id, credo, patribus ne praesciscerent Carthaginienses, tamen in eam spem erecta civitas erat in Africa eo anno bellatum iri finemque bello Punico adesse. impleverat ea res superstitionum animos, pronique et ad nuntianda et ad credenda prodigia erant; eo plura volgabantur: duos soles visos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigi visam: Tarracinae portam, Anagniae et portam et multis locis murum de caelo tactum: in aede Iunonis Sospitae Lanuvi cum horrendo fragore strepitum editum. eorum procurandorum causa diem unum supplicatio fuit, et novendiale sacrum quod de caelo lapidatum esset factum. eo accessit consultatio de matre Idaea accipienda, quam, praeterquam quod M. Valerius unus ex legatis praegressus actutum in Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat Tarracinae iam esse. haud parvae rei iudicium senatum tenebat qui vir optimus in civitate esset; veram certe victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos. P. Scipionem Cn. filium eius qui in Hispania ceciderat, adulescentem nondum quaestorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum optimum esse. - id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam. P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam obviam ire deae iussus; isque eam de nave acciperet et in terram elatam traderet ferendam matronis. postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat iussus, in salum nave evectus ab sacerdotibus deam accepit extulitque in terram. matronae primores civitatis, inter quas unius Claudiae Quintae insigne est nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit. eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture precantibus ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae quae est in Palatio pertulere deam pridie idus Apriles; isque dies festus fuit. populus frequens dona deae in Palatium tulit, lectisterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata.

15. Cum de supplemento legionum quae in provinciis erant ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum est quae dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum benignitate metu non ultra pati. erectis exspectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duodecim quae Q. Fabio et Q. Fulvio consulibus abnuissent milites dare, eas annum iam ferme sextum vacationem militiae quasi honoris et beneficii causa habere cum interim boni obedientesque socii pro fide atque obsequio in populum Romanum continuis omnium annorum dilectibus exhausti essent. sub hanc vocem non memoria magis patribus renovata rei prope iam oblitteratae quam ira inritata est. itaque nihil prius referre consules passi, decreverunt ut consules magistratus denosque principes Nepete Sutrio Ardea Calibus Alba Carseolis Sora Suessa Setia Circeiis Narnia Interamna - hae namque coloniae in ea causa erant - Romam excirent; iis imperarent, quantum quaeque earum coloniarum militum plurimum dedisset populo Romano ex quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summae numerum peditum daret et equites centenos vicenos; si qua eum numerum equitum explere non posset pro equite uno tres pedites liceret dare; pedites equitesque quam locupletissimi legerentur mitterenturque ubicumque extra Italiam supplemento opus esset. si qui ex iis recusarent, retineri eius coloniae magistratus legatosque placere neque si postularent senatum dari priusquam imperata fecissent. stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus data; dari autem placere eandem quam populo Romano; deferrique Romam ab iuratis censoribus coloniarum priusquam magistratu abirent. ex hoc senatus consulto accitis Romam magistratibus primoribusque earum coloniarum consules cum milites stipendiumque imperassent, alii aliis magis recusare ac reclamare: negare tantum militum effici posse: vix si simplum ex formula imperetur enisuros: orare atque obsecrare ut sibi senatum adire ac deprecari liceret: nihil se quare perire merito deberent admisisse; sed si pereundum etiam foret, neque suum delictum neque iram populi Romani ut plus militum darent quam haberent posse efficere. consules obstinati legatos manere Romae iubent, magistratus ire domum ad dilectus habendos: nisi summa militum quae imperata esset Romam adducta neminem iis senatum daturum. ita praecisa spe senatum adeundi deprecandique dilectus in iis duodecim coloniis per longam vacationem numero iuniorum aucto haud difficulter est perfectus.

16a. Altera item res prope aeque longo neglecta silentio relata a M. Valerio Laevino est qui privatis conlatas pecunias se ac M. Claudio consulibus reddi tandem aequum esse dixit; nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam praecipuam curam esse; nam praeterquam quod aliquid proprie ad consulem eius anni quo conlatae pecuniae essent pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse inopi aerario nec plebe ad tributum sufficiente. grata ea patribus admonitio fuit; iussisque referre consulibus decreverunt ut tribus pensionibus ea pecunia solveretur; primam praesentem ii qui tum essent, duas tertii et quinti consules numerarent.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License