Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIX

Caput VI

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VI

28. Expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur. iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis dein tumultu egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes; neque enim hominum modo turba mulierum puerorumque agminibus immixta omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres. urbibus vero ipsis maiorem quam quem secum attulerant terrorem inferebant; praecipue Carthagini prope ut captae tumultus fuit. nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant praeter praedatorias classes quibus escensiones in agros maritimos factae erant, raptisque quae obvia fors fecerat prius recursum semper ad naves quam clamor agrestes conciret fuerat. eo maior tum fuga pavorque in urbe fuit. et hercule neque exercitus domi validus neque dux quem opponerent erat. Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, divitiis, regia tum etiam adfinitate, longe primus civitatis erat; sed eum ab ipso illo Scipione aliquot proeliis fusum pulsumque in Hispania meminerant nec magis ducem duci parem quam tumultuarium exercitum suum Romano exercitui esse. itaque velut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita conclamatum ad arma est portaeque raptim clausae et armati in muris vigiliaeque et stationes dispositae ac nocte insequenti vigilatum est. postero die quingenti equites, speculatum ad mare turbandosque egredientes ex navibus missi, in stationes Romanorum inciderunt. iam enim Scipio, classe Uticam missa, ipse haud ita multum progressus a mari tumulos proximos ceperat; equites et in stationibus locis idoneis posuerat et per agros miserat praedatum.

29. Hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisissent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, in quibus praefectum quoque Hannonem, nobilem iuvenem, occiderunt. Scipio non agros modo circa vastavit sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit; ubi praeter cetera, quae extemplo in naves onerarias imposita missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum servorumque capitum sunt capta.
Laetissimus tamen Romanis in principio rerum gerendarum adventus fuit Masinissae; quem quidam cum ducentis haud amplius equitibus, plerique cum duum milium equitatu tradunt venisse. ceterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam iuverit, operae pretium videtur excedere paulum ad enarrandum quam varia fortuna usus sit in amittendo reciperandoque paterno regno. - militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur; Galae nomen erat. regnum ad fratrem Oezalcem pergrandem natu - ita mos apud Numidas est - pervenit. haud multo post Oezalce quoque mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit. ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut viribus obtineret regnum, exstitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio varia fortuna cum iis qui tum obtinebant certantis. is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit. in eo proelio Capussa cum multis principum cecidit. gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit; regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem appellat. Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat, matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis, et cum Syphace hospitium vetustum legatis missis renovat, omnia ea auxilia praeparans adversus Masinissam.

30. Et Masinissa audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in Mauretaniam - Baga ea tempestate rex Maurorum erat - traiecit. ab eo supplex infimis precibus auxilium itineri, quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetravit. cum iis praemisso nuntio ad paternos suosque amicos cum ad fines regni pervenisset, quingenti ferme Numidae ad eum convenerunt. igitur Mauris inde sicut convenerat retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo conveniret, nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit. trepidum agmen cum in urbem refugisset, urbem Masinissa primo impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, alios vim parantes occidit; pars maxima cum ipso puero inter tumultum ad Syphacem quo primum intenderant iter pervenerunt. fama huius modicae rei in principio rerum prospere actae convertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris vicisque veteres milites Galae et incitabant iuvenem ad reciperandum paternum regnum. numero militum aliquantum Mazaetullus superabat; nam et ipse eum exercitum quo Capussam vicerat et ex receptis post caedem regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab Syphace auxilia ingentia adduxerat. quindecim milia peditum Mazaetullo decem milia equitum erant, quibus cum Masinissa nequaquam tantum peditum equitumve habente acie conflixit. vicit tamen et veterum militum virtus et prudentia inter Romana et Punica arma exercitati ducis; regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Carthaginiensem agrum perfugit. ita reciperato regno paterno Masinissa, quia sibi adversus Syphacem haud paulo maiorem restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiam reconciliare, missis qui et puero spem facerent si in fidem Masinissae sese permisisset futurum eum in eodem honore quo apud Galam Oezalces quondam fuisset, et qui Mazaetullo praeter impunitatem sua omnia cum fide restitui sponderent, ambo praeoptantes exsilio modicam domi fortunam, omnia ne id fieret Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sese perduxit.

31. Hasdrubal tum forte cum haec gerebantur apud Syphacem erat; qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere credenti utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magno opere ait si Masinissam eisdem contentum fore quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcem credat: multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse quam in ullo gentis eius unquam fuisset; saepe eum in Hispania rarae inter homines virtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque; et Syphacem et Carthaginienses nisi orientem illum ignem oppressissent ingenti mox incendio cum iam nullam opem ferre possent arsuros; adhuc teneras et fragiles vires eius esse vixdum coalescens foventis regnum. instando stimulandoque pervincit ut exercitum ad fines Maesuliorum admoveat atque in agro de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet. si quis arceat, id quod maxime opus sit, acie dimicaturum: sin per metum agro cedatur, in medium regni eundum. aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros armis.
His vocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert. et primo certamine Maesulios fundit fugatque; Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem - Bellum incolae vocant - perfugit. familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis - ea pecunia illis est - persecuti sunt regem: cetera Maesuliorum multitudo in dicionem Syphacis concessit. quem ceperant exsules montem herbidus aquosusque est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque carne ac lacte vescentium abunde sufficiebat alimentis. inde nocturnis primo ac furtivis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae quam inter Numidas et latrocinium tutius erat. iamque adeo licenter eludebant ut ad mare devectam praedam venderent mercatoribus adpellentibus naves ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque. deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant; sed vix regium videbatur latronem vagum in montibus consectari;

32. Bucar ex praefectis regis, vir acer et impiger, ad id delectus. ei data quattuor milia peditum duo equitum, praemiorumque ingentium spe oneratus si caput Masinissae rettulisset aut vivum - id vero inaestimabile gaudium fore - cepisset. palatos incurioseque agentes improviso adortus, pecorum hominumque ingenti multitudine a praesidio armatorum exclusa Masinissam ipsum cum paucis in verticem montis compellit. inde prope iam ut debellato nec praeda modo pecorum hominumque captorum missa ad regem sed copiis etiam, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis belli, remissis, cum quingentis haud amplius peditibus ducentisque equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in valle arta faucibus utrimque obsessis inclusit. ibi ingens caedes Maesuliorum facta: Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis ignotos sequentibus se eripuit. tenuit tamen vestigia Bucar, adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumvenit ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit. cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit. in conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa lato campo quibusdam ut occurrerent per obliqua tendentibus quinque hostes sequebatur. amnis ingens fugientes accepit - neque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equos - raptique gurgite in obliquum praelati. duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis, ipse perisse creditus ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripae emerserunt. is finis Bucari sequendi fuit, nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam quem sequeretur. inde vanus auctor absumpti Masinissae ad regem rediit, missique qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; totaque Africa fama mortis Masinissae repleta varie animos adfecit.
Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret volnus duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit. ubi primum ducta cicatrix patique posse visus iactationem, audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque in ipso itinere haud plus quadraginta equitibus conlectis cum in Maesulios palam iam quis esset ferens venisset, tantum motum cum favore pristino tum gaudio insperato quod quem perisse crediderant incolumem cernebant fecit ut intra paucos dies sex milia peditum armatorum quattuor equitum ad eum confluerent, iamque non in possessione modo paterni regni esset sed etiam socios Carthaginiensium populos Masaesuliorumque fines - id Syphacis regnum erat - vastaret. inde inritato ad bellum Syphace, inter Cirtam Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium consedit.

33. Maiorem igitur iam rem Syphax ratus quam ut per praefectos ageret, cum filio iuvene - nomen Vermina erat - parte exercitus missa imperat ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo invadat. nocte profectus Vermina qui ex occulto adgressurus erat; Syphax autem interdiu aperto itinere ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset movit castra. ubi tempus visum est quo pervenisse iam circummissi videri poterant, et ipse leni clivo ferente ad hostem cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis per adversum montem erectam aciem ducit. Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus erat, et ipse dirigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit, loco et virtute militum Masinissam, multitudine quae nimio maior erat Syphacem iuvante. ea multitudo divisa cum pars a fronte urgeret pars ab tergo se circumfudisset, victoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte hinc ab tergo inclusis. itaque ceteri pedites equitesque caesi aut capti: ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata convenirent fuga. ipse qua intenderat inter media tela hostium evasit: duae turmae haesere; altera metu dedita hosti, pertinacior altera in repugnando telis obruta et confixa est. Verminam prope vestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim pervenit. ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli classisque Romanae adventum in Africam consumpsit. haec animum inclinant ut cum modico potius quam cum magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea venisse Masinissam credam; quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exsulis fortunae conveniens est.

34. Carthaginienses ala equitum cum praefecto amissa, alio equitatu per novum dilectum comparato Hannonem Hamilcaris filium praeficiunt. Hasdrubalem subinde ac Syphacem per litteras nuntiosque, postremo etiam per legatos arcessunt; Hasdrubalem opem ferre prope circumsessae patriae iubent; Syphacem orant ut Carthagini, ut universae Africae subveniat. ad Uticam tum castra Scipio ferme mille passus ab urbe habebat translata a mari, ubi paucos dies stativa coniuncta classi fuerant. Hanno nequaquam satis valido non modo ad lacessendum hostem sed ne ad tuendos quidem a populationibus agros equitatu accepto id omnium primum egit ut per conquisitionem numerum equitum augeret; nec aliarum gentium aspernatus, maxime tamen Numidas - id longe primum equitum in Africa est genus - conducit. iam ad quattuor milia equitum habebat, cum Salaecam nomine urbem occupavit quindecim ferme milia ab Romanis castris. quod ubi Scipioni relatum est, 'aestiva sub tectis equitatus.' inquit 'sint vel plures, dum talem ducem habeant.' eo minus sibi cessandum ratus quo illi segnius rem agerent, Masinissam cum equitatu praemissum portis obequitare atque hostem ad pugnam elicere iubet: ubi omnis multitudo se effudisset graviorque iam in certamine esset quam ut facile sustineri posset, cederet paulatim; se in tempore pugnae obventurum. tantum moratus quantum satis temporis praegresso visum ad eliciendos hostes, cum Romano equitatu secutus tegentibus tumulis, qui peropportune circa viae flexus oppositi erant, occultus processit.
Masinissa ex composito nunc terrentis, nunc timentis modo aut ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris simulatio audaciam hosti faceret, ad insequendum temere eliciebat. nondum omnes egressi erant varieque dux fatigabatur, alios vino et somno graves arma capere et frenare equos cogendo, aliis ne sparsi et inconditi sine ordine sine signis omnibus portis excurrerent obsistendo. primo incaute se invehentes Masinissa excipiebat; mox plures simul conferti porta effusi aequaverant certamen; postremo iam omnis equitatus proelio cum adesset, sustineri ultra nequiere; non tamen effusa fuga Masinissa sed cedendo sensim impetus eorum accipiebat donec ad tumulos tegentes Romanum equitatum pertraxit. inde exorti equites et ipsi integris viribus et recentibus equis Hannoni Afrisque pugnando ac sequendo fessis se circumfudere; et Masinissa flexis subito equis in pugnam rediit. mille fere qui primi agminis fuerant, quibus haud facilis receptus fuit, cum ipso duce Hannone interclusi atque interfecti sunt: ceteros ducis praecipue territos caede effuse fugientes per triginta milia passuum victores secuti ad duo praeterea milia equitum aut ceperunt aut occiderunt. inter eos satis constabat non minus ducentos Carthaginiensium equites fuisse, et divitiis quosdam et genere inlustres.

35. Eodem forte quo haec gesta sunt die naves quae praedam in Siciliam vexerant cum commeatu rediere, velut ominatae ad praedam alteram repetendam sese venisse. duos eodem nomine Carthaginiensium duces duobus equestribus proeliis interfectos non omnes auctores sunt, veriti, credo, ne falleret bis relata eadem res: Coelius quidem et Valerius captum etiam Hannonem tradunt.
Scipio praefectos equitesque prout cuiusque opera fuerat et ante omnes Masinissam insignibus donis donat; et firmo praesidio Salaecae imposito ipse cum cetero exercitu profectus, non agris modo quacumque incedebat populatis sed urbibus etiam quibusdam vicisque expugnatis late fuso terrore belli septimo die quam profectus erat magnam vim hominum et pecoris et omnis generis praedae trahens in castra redit, gravesque iterum hostilibus spoliis naves dimittit. inde omissis expeditionibus parvis populationibusque ad oppugnandam Uticam omnes belli vires convertit, eam deinde si cepisset sedem ad cetera exsequenda habiturus. simul et a classe navales socii, qua ex parte urbs mari adluitur, simul et terrestris exercitus ab imminente prope ipsis moenibus tumulo est admotus. tormenta machinasque et advexerat secum, et ex Sicilia missa cum commeatu erant; et nova in armamentario multis talium operum artificibus de industria inclusis fiebant.
Uticensibus tanta undique mole circumsessis in Carthaginiensi populo, Carthaginiensibus in Hasdrubale ita si is movisset Syphacem, spes omnis erat; sed desiderio indigentium auxilii tardius cuncta movebantur.
Hasdrubal intentissima conquisitione cum ad triginta milia peditum, tria equitum confecisset, non tamen ante adventum Syphacis castra propius hostem movere est ausus. Syphax cum quinquaginta milibus peditum, decem equitum advenit confestimque motis a Carthagine castris, haud procul Utica munitionibusque Romanis consedit. quorum adventus hoc tamen momenti fecit ut Scipio, cum quadraginta ferme dies nequiquam omnia experiens obsedisset Uticam, abscederet inde inrito incepto. et - iam enim hiemps instabat - castra hiberna in promunturio, quod tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, communit. uno vallo et navalia et castra amplectitur; iugo medio legionum castris impositis, latus ad septentrionem versum subductae naves navalesque socii tenebant, meridianam vallem ad alterum litus devexam equitatus. haec in Africa usque ad extremum autumni gesta.

36a. Praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn. Octavius propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore cuius ea provincia erat ingentem vim frumenti advexit; horreaque non solum ea quae iam facta erant repleta, sed nova aedificata. vestimenta exercitui deerant; id mandatum Octavio ut cum praetore ageret si quid ex ea provincia comparari ac mitti posset. ea quoque haud segniter curata res; mille ducentae togae brevi spatio, duodecim milia tunicarum missa.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License