Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXIV

Caput III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput III

22b. Cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. Quinctio in Graecia ita hibernis actis ut exceptis Aetolis, quibus nec pro spe victoriae praemia contigerant nec diu quies placere poterat, universa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet nec magis in bello virtutem Romani ducis quam in victoria temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus consultum quo bellum adversus Nabim Lacedaemonium decretum erat adfertur. quo lecto Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicit; ad quam ubi frequentes undique principes convenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione est usus: 'bellum adversus Philippum non magis communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt quam utrique suas causas belli habuerunt. nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginienses hostes eorum iuvando, nunc hic sociis nostris oppugnandis violaverat et in vos talis fuit ut nobis, etiamsi nostrarum oblivisceremur iniuriarum, vestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit. hodierna consultatio tota ex vobis pendet. refero enim ad vos utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati velitis sub dicione eius esse an aequum censeatis nobilissimam vetustissimamque civitatem, in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse. haec consultatio, ut videtis, tota de re pertinente ad vos est: Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius civitatis servitus non plenam nec integram gloriam esse sinit. ceterum si vos nec cura eius civitatis nec exemplum nec periculum movet ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique facimus. de hac re vos consulo, staturus eo quod plures censueritis.'

23. Post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt. cum legatus Atheniensium quantum poterat gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset - imploratos [auxilium] adversus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium - indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium cum fateri potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos. igitur Alexander princeps gentis, invectus primum in Athenienses, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentes, questus deinde [est] Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere ut Argos habeant, Aetolos, primos hostes Philippi, semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devicto Philippo fraudari Echino et Pharsalo, insimulavit fraudis Romanos quod vano titulo libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint, nunquam donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur liberam Graeciam fore, postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent. deportarent legiones in Italiam: Aetolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum, aut vi atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.

24. Haec vaniloquentia primum Aristaenum praetorem Achaeorum excitavit. 'ne istuc' inquit 'Iuppiter optimus maximus sirit Iunoque regina cuius in tutela Argi sunt, ut illa civitas inter tyrannum Lacedaemonium et latrones Aetolos praemium sit posita in eo discrimine ut miserius a vobis recipiatur quam ab illo capta est. mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti: quid si in media Peloponneso arcem sibi fecerint futurum nobis est? linguam tantum Graecorum habent sicut speciem hominum: moribus ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, immo quam immanes beluae vivunt. itaque vos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.' Romanus cunctis undique increpantibus Aetolos responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnes in eos videret ut sedandi potius quam inritandi essent. contentum itaque opinione ea quae de Romanis Aetolisque esset referre se dixit quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis Argos. cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro viribus suis quaeque civitates mitterent est hortatus. ad Aetolos legatum etiam misit, magis ut nudaret animos, id quod evenit, quam spe impetrari posse.

25. Tribunis militum ut exercitum ab Elatia arcesserent imperavit. per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere: Romam eundum ad senatum iis esse. ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus mille occurrit, et haud procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra. postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt. praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arces - nam duas habent Argi - et loca alia quae aut opportuna aut suspecta erant validis praesidiis firmavit; sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat. et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit. Damocles erat Argivus, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo iure iurando interposito de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet incautior fidei aestimator fuit. conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque <est> coniuratos qui aderant ut potius quam extorti morerentur arma secum caperent. atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans ut qui salvam rem publicam vellent auctorem et ducem se libertatis sequerentur. haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae nedum satis firmi praesidii cernebant. haec vociferantem eum Lacedaemonii circumventum cum suis interfecerunt. comprensi deinde quidam et alii; ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti; <alii> proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.

26. Quinctius adfirmantibus iis, si ad portas exercitus Romanus fuisset, non sine effectu motum eum futurum fuisse et, si propius castra admoverentur, non quieturos Argivos, misit expeditos pedites equitesque, qui circa Cylarabim - gymnasium id est minus trecentos passus ab urbe - cum erumpentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque eos haud magno certamine compulerunt in urbem. et castra eo ipso loco ubi pugnatum erat imperator Romanus posuit; diem inde unum in speculis fuit, si quid novi motus oreretur. postquam oppressam metu civitatem vidit, advocat consilium de oppugnandis Argis. omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, cum causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendi bellum. Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia adprobatione audivit; et ipse adiecit, cum pro Argivis adversus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conveniens esse quam omisso hoste Argos oppugnari? se vero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum. et dimisso consilio frumentatum expeditas cohortes misit. quod maturi erat circa, demessum et convectum est: viride, ne hostes mox haberent, protritum et corruptum. castra deinde movit et Parthenio superato monte praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra. ibi priusquam hostium intraret agrum, sociorum auxilia expectavit. venerunt Macedones a Philippo mille et quingenti et Thessalorum equites quadringenti. nec iam auxilia, quorum adfatim erat, sed commeatus finitumis urbibus imperati morabantur Romanum. navales quoque magnae copiae conveniebant: iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta navibus venerat, iam Rhodiae duodeviginti tectae naves, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis navibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris formae navigiis. ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in castra Romana convenerunt; multi autem erant iam per aliquot aetates ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi. princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.

27. Cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum et prope nulla spes esset vere suas hostiumque aestimanti vires, non tamen omisit bellum sed et a Creta mille delectos iuventutis eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem communivit; et ne quid intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam ut salvum vellent tyrannum sperare non poterat. cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis - Dromon ipsi vocant - positis armis ad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit. et pauca praefatus cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre si quos suspectos status praesens rerum faceret prohiberi potius ne quid moliri possint quam puniri molientes; itaque quosdam se in custodia habiturum donec ea quae instet tempestas praetereat: hostibus repulsis - a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse - extemplo eos emissurum; sub haec citari nomina octoginta ferme principum iuventutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit: nocte insequenti omnes interfecti. Ilotarum deinde quidam - hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus - transfugere voluisse insimulati per omnes vicos sub verberibus acti necantur. hoc terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum. intra munitiones copias continebat nec parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.

28. Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab stativis die altero ad Sellasiam super Oenunta fluvium pervenit, quo in loco Antigonus Macedonum rex cum Cleomene Lacedaemoniorum tyranno signis conlatis dimicasse dicebatur. inde cum audisset descensum difficilis et artae viae esse, brevi per montes circuitu praemissis qui munirent viam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit. ubi castra metantes Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantes quia nemo iis obvius toto itinere fuerat ac veluti pacato agro transierant. aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, cum in se cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est; tandem signa legionum supervenerunt et, cum primi agminis cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori fuerant trepidantes in urbem compulsi sunt. Romani cum tantum a muro recessissent ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt; postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra. postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas Menelai montis radices ducere copias instructas pergit: primae legionariae cohortes ibant, levis armatura et equites agmen cogebant. Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur. postquam extremum agmen praeteriit, tum ab oppido eodem quo pridie eruperant tumultu pluribus simul locis erumpunt. Ap. Claudius agmen cogebat; qui ad id quod futurum erat, ne inopinatum accideret, praeparatis suorum animis signa extemplo convertit totumque in hostem agmen circumegit. itaque, velut rectae acies concurrissent, iustum aliquamdiu proelium fuit. tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt; quae minus infesta ac trepida fuisset ni Achaei locorum prudentes institissent. ii et caedem ingentem ediderunt et dispersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quinctius prope Amyclas posuit castra; unde cum perpopulatus omnia circumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam hostium porta excedente castra movit ad fluvium Eurotam. inde vallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentes evastat.

29. Eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida partim voluntate, partim metu aut vi recepit. certior deinde factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit. erat eo tempore valida urbs et multitudine civium incolarumque et omni bellico apparatu instructa. in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt. ingens multitudo navalium sociorum e tribus contracta classibus intra paucos dies omnia quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae faciunda opera erant effecit. iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur. itaque una crebris ictibus eversa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum; et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina iter inrumpere conabantur. nec multum afuit quin qua intenderant penetrarent; sed tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata. Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi. Dexagoridas miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem; et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur intentiusque ab uno urbs defendebatur. et difficilior facta oppugnatio erat ni T. Quinctius cum quattuor milibus delectorum militum supervenisset. is cum supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe instructam aciem ostendisset et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret, tum vero desperatio Gorgopan quoque coegit id consilii quod in altero morte vindicaverat capere, et pactus ut abducere inde milites quos praesidii causa habebat liceret, tradidit Quinctio urbem. priusquam Gytheum traderetur Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mille mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum Lacedaemonem ad Nabim venit.

30. Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat, sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse <et>, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset, a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum si paterentur legatos ad se mitti. qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem venit nullis cum aliis mandatis quam ut tyranno conloqui cum imperatore liceret. consilio advocato cum omnes dandum conloquium censuissent, dies locusque constituitur. in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis, Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno Achaeorum praetore tribunisque militum paucis descendit.

31. Ibi permisso [ut] seu dicere prius seu audire mallet, ita coepit tyrannus: 'si ipse per me, T. Quincti vosque qui adestis, causam excogitare cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis possem, tacitus eventum fortunae meae expectassem: nunc imperare animo nequivi quin, priusquam perirem, cur periturus essem scirem. et hercules, si tales essetis quales esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer. nunc cum vos intueor, Romanos esse video, qui rerum divinarum foedera, humanarum fidem socialem sanctissimam habeatis; cum me ipse respexi, eum <me> esse spero cui et publice, sicut ceteris Lacedaemoniis, vobiscum vetustissimum foedus sit et meo nomine privatim amicitia ac societas, nuper Philippi bello renovata. at enim ego eam violavi et everti, quod Argivorum civitatem teneo. quomodo hoc tuear? re an tempore? res mihi duplicem defensionem praebet; nam et ipsis vocantibus ac tradentibus urbem eam accepi, non occupavi, et accepi urbem cum Philippi partium non in vestra societate esset. tempus autem eo me liberat quod, cum iam Argos haberem, societas mihi vobiscum convenit et ut vobis mitterem ad bellum auxilia, non ut Argis praesidium deducerem pepigistis. at hercule in ea controversia quae de Argis est superior sum et aequitate rei, quod non vestram urbem sed hostium, quod volentem non vi coactam accepi, et vestra confessione, quod in condicionibus societatis Argos mihi reliquistis. ceterum nomen tyranni et facta me premunt, quod servos ad libertatem voco, quod in agros inopem plebem deduco. de nomine hoc respondere possum me, qualiscumque sum, eundem esse qui fui cum tu ipse mecum, T. Quincti, societatem pepigisti. tum me regem appellari a vobis memini: nunc tyrannum vocari video. itaque si ego nomen imperii mutassem, mihi meae inconstantiae, cum vos mutetis, vobis vestrae reddenda ratio est. quod ad multitudinem servis liberandis auctam et egentibus divisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari: iam feceram haec, qualiacumque sunt, cum societatem mecum pepigistis et auxilia in bello adversus Philippum accepistis; sed si nunc ea fecissem, non dico "quid in eo vos laesissem aut vestram amicitiam violassem?" sed illud, me more atque instituto maiorum fecisse. nolite ad vestras leges atque instituta exigere ea quae Lacedaemone fiunt. nihil comparare singula necesse est. vos a censu equitem, a censu peditem legitis et paucos excellere opibus, plebem subiectam esse illis vultis: noster legum lator non in paucorum manu rem publicam esse voluit, quem vos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem in civitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit ut multi essent qui arma pro patria ferrent. pluribus me ipse egisse quam pro patria sermonis brevitate fateor; et breviter peroratum esse potuit nihil me, postquam vobiscum institui amicitiam, cur eius vos paeniteret commisisse.'

32. Ad haec imperator Romanus: 'amicitia et societas nobis nulla tecum sed cum Pelope, rege Lacedaemoniorum iusto ac legitimo, facta est, cuius ius tyranni quoque qui postea per vim tenuerunt Lacedaemone imperium, quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupaverant, usurparunt, sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti. nam quid minus conveniret quam eos qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam? et tyranno quam qui unquam fuit saevissimo et violentissimo in suos? nobis vero, etiamsi Argos nec cepisses per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam Lacedaemon quoque vindicanda in antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi mentionem fecisti. an ut ab Iaso et Bargyliis praesidia Philippi deducantur curae erit nobis, Argos et Lacedaemonem, duas clarissimas urbes, lumina quondam Graeciae, sub pedibus tuis relinquemus quae titulum nobis liberatae Graeciae servientes deforment? at enim cum Philippo Argivi senserunt. remittimus hoc tibi ne nostram vicem irascaris. satis compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non civitatis culpam esse, tam hercule quam in te tuoque praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil esse publico consilio actum. Thessalos et Phocenses et Locrenses consensu omnium scimus partium Philippi fuisse, tamen cum cetera liberavimus Graecia: quid tandem censes in Argivis, qui insontes publici consilii sint, facturos? servorum ad libertatem vocatorum et egentibus hominibus agri divisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria; sed quid ista sunt prae iis quae a te tuisque cotidie alia super alia facinora eduntur? exhibe liberam contionem vel Argis vel Lacedaemone, si audire iuvat vera dominationis impotentissimae crimina. ut alia omnia vetustiora omittam, quam caedem Argis Pythagoras iste, gener tuus, paene in oculis meis edidit? quam tu ipse, cum iam prope in finibus Lacedaemoniorum essem? agedum, quos in contione comprehensos omnibus audientibus civibus tuis te in custodia habiturum esse pronuntiasti, iube vinctos produci: miseri parentes quos falso lugent vivere sciant. at enim, ut iam ita sint haec, quid ad vos, Romani? hoc tu dicas liberantibus Graeciam? hoc iis qui ut liberare possent mare traiecerunt, terra marique gesserunt bellum? "vos tamen" inquis "vestramque amicitiam ac societatem proprie non violavi." quotiens vis te id arguam fecisse? sed nolo pluribus: summam rem complectar. quibus igitur rebus amicitia violatur? nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si cum hostibus te coniungas. utrumque a te factum est; nam et Messenen, uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem vi atque armis cepisti et cum Philippo, hoste nostro, non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen praefectum eius pepigisti et, <ut> bellum adversus nos gerens, mare circa Maleum infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, tutiorque Macedoniae ora quam promunturium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit. proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere.'

33. Sub haec Aristaenus nunc monere Nabim, nunc etiam orare ut dum liceret, dum occasio esset, sibi ac fortunis suis consuleret; referre deinde nominatim tyrannos civitatium finitimarum coepit, qui deposito imperio restitutaque libertate suis non tutam modo sed etiam honoratam inter cives senectutem egissent. his dictis in vicem auditisque nox prope diremit conloquium. postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captivos et perfugas redditurum dixit; aliud si quid postularent, scriptum ut ederent petiit, ut deliberare cum amicis posset. ita et tyranno tempus datum ad consultandum est et Quinctius sociorum etiam principibus adhibitis habuit consilium. maximae partis sententia erat perseverandum in bello esse et tollendum tyrannum: nunquam aliter tutam libertatem Graeciae fore; satius multo fuisse non moveri bellum adversus eum quam omitti motum; et ipsum velut comprobata dominatione firmiorem futurum auctore iniusti imperii adsumpto populo Romano et exemplo multos in aliis civitatibus ad insidiandum libertati civium suorum incitaturum. ipsius imperatoris animus ad pacem inclinatior erat. videbat enim compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, eam autem fore [et] diuturnam; non enim Gytheum, quod ipsum tamen traditum, non expugnatum esset, sed Lacedaemonem, validissimam urbem viris armisque, oppugnaturos. unam spem fuisse si qua admoventibus exercitum dissensio inter ipsos ac seditio excitari posset: cum signa portis prope inferri cernerent, neminem se movisse. adiciebat et cum Antiocho infidam pacem Villium legatum inde redeuntem nuntiare: multo maioribus quam ante terrestribus navalibusque copiis in Europam eum transisse. si occupasset obsidio Lacedaemonis exercitum, quibus aliis copiis adversus regem tam validum ac potentem bellum gesturos? haec propalam dicebat: illa tacita suberat cura ne novus consul Graeciam provinciam sortiretur et incohata belli victoria successori tradenda esset.

34. Cum adversus tendendo nihil moveret socios, simulando se transire in eorum sententiam omnes in adsensum consilii sui traduxit. 'bene vertat' inquit, 'obsideamus Lacedaemonem, quando ita placet. illud modo ne fallat: [ceterum] cum res tam lenta quam ipsi scitis oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere vos animis oportet hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse. quae mora si laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis et corporibus ad sustinenda ea parati essetis hortarer vos; nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus vobis nobisque in hiemem expediendos. itaque, ne aut repente trepidetis aut rem incohatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo explorandumque quid quaeque animi, quid virium habeat. auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet: ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis.' haec oratio primum animos omnium ad respicienda <sua> cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantes, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato. versis itaque subito voluntatibus faceret quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet imperatori permiserunt.

35. Inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum condiciones in quas pax cum tyranno fieret has conscripsit: sex mensium indutiae ut essent Nabidi Romanisque et Eumeni regi et Rhodiis; legatos extemplo mitterent Romam T. Quinctius et Nabis, ut pax [ex] auctoritate senatus confirmaretur; et qua die scriptae condiciones pacis editae Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis quae in Argivorum agro essent praesidia omnia deducerentur vacuaque et libera traderentur Romanis, et ne quod inde mancipium regium publicumve aut privatum educeretur: si qua dolo malo publice aut privatim ante educta forent, dominis recte restituerentur; naves quas civitatibus maritimis ademisset redderet neve ipse navem ullam praeter duos lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet; perfugas et captivos omnibus sociis populi Romani civitatibus redderet et Messeniis omnia quae comparerent quaeque domini cognossent; exulibus quoque Lacedaemoniis liberos coniuges restitueret quae earum viros sequi voluissent, invita ne qua exulis comes esset; mercennariorum militum Nabidis qui aut in civitates suas aut ad Romanos transissent, iis res suae omnes recte redderentur; in Creta insula ne quam urbem haberet, quas habuisset redderet Romanis; ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quoquam alio institueret neu bellum gereret; civitatibus omnibus, quasque [et] ipse restituisset quaeque se suaque in fidem ac dicionem populi Romani tradidissent, omnia praesidia deduceret seque ipse suosque ab iis abstineret; ne quod oppidum neu quod castellum in suo alienove agro conderet; obsides ea ita futura daret quinque quos imperatori Romano placuisset et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License