Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXV

Caput III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput III

20. Romae destinabant quidem sermonibus hostem Antiochum, sed nihildum ad id bellum praeter animos parabant. consulibus ambobus Italia provincia decreta est, ita ut inter se compararent sortirenturve uter comitiis eius anni praeesset: ad utrum ea non pertineret cura, ut paratus esset si quo eum extra Italiam opus esset ducere legiones. huic consuli permissum ut duas legiones scriberet novas et socium nominis Latini viginti milia et equites octingentos. alteri consuli duae legiones decretae quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim milia et equites quingenti. Q. Minucio cum exercitu quem in Liguribus habebat prorogatum imperium; additum in supplementum ut quattuor milia peditum Romanorum scriberentur, centum quinquaginta equites, et sociis eodem quinque milia peditum imperarentur, ducenti quinquaginta equites. Cn. Domitio extra Italiam quo senatus censuisset provincia evenit, L. Quinctio Gallia et comitia habenda. praetores deinde provincias sortiti, M. Fulvius Centumalus urbanam, L. Scribonius Libo peregrinam, L. Valerius Tappo Siciliam, Q. Salonius Sarra Sardiniam, M. Baebius Tamphilus Hispaniam citeriorem, A. Atilius Serranus ulteriorem. sed his duobus primum senatus consulto, deinde plebei etiam scito permutatae provinciae sunt: Atilio classis et Macedonia, Baebio Bruttii decreti. Flaminio Fulvioque in Hispaniis prorogatum imperium. Atilio in Bruttios duae legiones decretae quae priore anno urbanae fuissent, et ut sociis eodem milia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites. Baebius Tamphilus triginta naves quinqueremes facere iussus et ex navalibus veteres deducere si quae utiles essent et scribere navales socios; et consulibus imperatum ut ei duo milia socium ac Latini nominis et mille Romanos darent pedites. hi duo praetores et duo exercitus, terrestris navalisque, adversus Nabim aperte iam oppugnantem socios populi Romani dicebantur parari; ceterum legati ad Antiochum missi expectabantur, et priusquam ii redissent vetuerat Cn. Domitium consulem senatus discedere ab urbe.

21. Praetoribus Fulvio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romae provincia erat, negotium datum ut praeter eam classem cui Baebius praefuturus erat centum quinqueremes pararent.
Priusquam consul praetoresque in provincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa. capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum, Amiterni terra pluvisse, Formiis portam murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bovem locutum 'Roma, cave tibi'. ceterorum prodigiorum causa supplicatum est: bovem cum cura servari alique haruspices . Tiberis infestiore quam priore <anno> impetu inlatus urbi duos pontes, aedificia multa maxime circa Flumentanam portam evertit. saxum ingens sive imbribus seu motu terrae leniore quam ut alioqui sentiretur labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit. in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
Priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis conlatis pugnavit: novem milia hostium occidit, ceteros fusos fugatosque in castra compulit. ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt. nocte clam profecti Ligures, prima luce vacua castra Romanus invasit; praedae minus inventum est, quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant. Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit: ex agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque eorum igni ferroque pervastavit. ibi praeda Etrusca, quae missa a populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.

22. Sub idem tempus legati ab regibus Romam reverterunt. qui cum nihil quod satis maturam causam belli haberet nisi adversus Lacedaemonium tyrannum adtulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios. consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios venit. duo consulum agmina diversa late agrum hostium pervastarunt. primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt.
Et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae; nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Corribilonem vivum cepit, et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit; alia voluntate ad eum defecerunt. tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit. Toletum ibi parva urbs erat, sed loco munito. eam cum oppugnaret, Vettonum magnus exercitus Toletanis subsidio venit. cum iis signis conlatis prospere pugnavit et fusis Vettonibus operibus Toletum cepit.

23. Ceterum eo tempore minus ea bella quae gerebantur curae patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho belli. nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant; inter quae allatum erat, cum in Aetoliam venisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum. itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe miserat in Graeciam, tamen, quia non copiis modo sed etiam auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn. Octavium et Cn. Servilium et P. Villium legatos in Graeciam misit; et ut M. Baebius ex Bruttiis ad Tarentum et Brundisium promoveret legiones decrevit, inde, si res posceret, in Macedoniam traiceret; et ut M. Fulvius praetor classem navium viginti mitteret ad tuendam Siciliae oram; et ut cum imperio esset qui classem eam duceret - duxit L. Oppius Salinator, qui priore anno aedilis plebei fuerat --; et ut idem praetor L. Valerio collegae scriberet periculum esse ne classis regis Antiochi ex Aetolia in Siciliam traiceret, itaque placere senatui ad eum exercitum quem haberet tumultuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos equites scriberet, quibus oram maritimam provinciae qua vergeret in Graeciam tueri posset. eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit oppidaque omnia maritima quae in Graeciam versa erant praesidiis firmavit. addidit alimenta rumoribus adventus Attali, Eumenis fratris, qui nuntiavit Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse et Aetolos ita se parare ut sub adventum eius in armis essent. et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae et aedes liberae, locus, lautia decreta et munera data: equi duo, bina equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti pondo.

24. Cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem pertinere visum est consules primo quoque tempore creari. itaque senatus consultum factum est, ut M. Fulvius praetor litteras extemplo ad consulem mitteret quibus certior fieret senatui placere provincia exercituque tradito legatis Romam reverti eum et ex itinere praemittere edictum quo comitia consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris consul et praemisso edicto Romam venit.
Eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. f. Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn. Manlius Volso. P. Scipioni, ut dilatum viro tali non negatum honorem appareret, consulatus datus est; additur ei de plebe collega M'. Acilius Glabrio. postero die praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius Lepidus M. Iunius Brutus A. Cornelius Mammula C. Livius et L. Oppius, utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat qui classem viginti navium in Siciliam duxerat. interim dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias continere, et M. Fulvio praetori urbano negotium datum est ut quinqueremes novas quinquaginta faceret.

25. Et populus quidem Romanus ita se ad omnes conatus Antiochi praeparabat: Nabis iam non differebat bellum sed summa vi Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium, agros eorum vastabat. Achaei non antea ausi capessere bellum quam ab Roma revertissent legati, ut quid senatui placeret scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt qui consilium ab eo peterent. in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi. cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius quem ipsi consuluissent consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat. praetor is tum erat et omnes eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos quid vellent iussit: praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque ut, quantum in consilio humano positum esset, nec pacis eos paeniteret nec belli. plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset. itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa. Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam, quae a mari Gytheum tueri posset; sed metuens ne dilationem res non pateretur et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.

26. Comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohibenda si qua obsessis mari submitterentur praesidia, tres tectas naves et lembos pristesque, tradita vetere classe ex foedere Romanis. harum novarum tum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie remigem militemque simulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis si praesidia maritima interclusisset. praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat, ita rudis in re navali erat, Arcas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militaverat, ignarus. navis erat quadriremis vetus, capta annis octoginta ante, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret. huius fama motus - fuerat enim nobile in classe regia quondam navigium - deduci ab Aegio putrem iam admodum et vetustate dilabentem iussit. hac tum praetoria nave praecedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis veheretur, occurrerunt a Gytheo Laconum naves; et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est captique omnes qui in nave erant. cetera classis praetoria nave amissa quantum quaeque remis valuit fugerunt. ipse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit nec ante fugae finem quam Patras ventum est fecit. nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus imminuit: quin contra, si in re navali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea quorum usu calleret spei nactus, breve id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.

27. Nabis cum prospera <re> elatus, tum spem etiam haud dubiam nactus nihil iam a mari periculi fore, et terrestres aditus claudere opportune positis praesidiis voluit. tertia parte copiarum ab obsidione Gythei abducta ad Pleias posuit <castra>; imminet is locus et Leucis et Acriis, qua videbantur hostes exercitum admoturi. cum ibi stativa essent <et> pauci tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit. navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit; in ea expeditos milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et alio levi genere armaturae imposuit. inde litora legens cum ad propinquum castris hostium promunturium venisset, egressus callibus notis nocte Pleias pervenit et, sopitis vigilibus ut in nullo propinquo metu, ignem casis ab omni parte castrorum iniecit. multi prius incendio absumpti sunt quam hostium adventum sentirent, et qui senserant nullam opem ferre potuerunt. ferro flammaque omnia absumpta; perpauci ex tam ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt. ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit. inde Tegeam exercitu contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse. ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. eo ipso die Gytheum expugnatum est. cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barbosthenem - mons est decem milia passuum ab Lacedaemone - promovit. et Nabis recepto Gytheo cum expedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae vocant castra occupavit, quem peti locum ab Achaeis non dubitabat. inde hostibus occurrit. obtinebant autem longo agmine propter angustias viae prope quinque milia passuum; cogebatur agmen ab equitibus et maxima [a] parte auxiliorum, quod existimabat Philopoemen tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos adgressurum. duae res simul inopinatae perculerunt eum: una praeoccupatus quem petebat locus, altera quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.

28. Erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque capiendis sollertiae atque usus, nec belli tantum temporibus sed etiam in pace ad id maxime animum exercuerat. ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum venisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus iret secum ipse agitabat animo, cum comites haberet ab his quaerebat, si hostis eo loco apparvisset, quid si a fronte, quid si ab latere hoc aut illo, quid si ab tergo adoriretur capiendum consilii foret: posse instructos derecta acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum viae occurrere. quem locum ipse capturus esset cogitando aut quaerendo exsequebatur, aut quot armatis aut quo genere armorum - plurimum enim interesse - usurus; quo impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret; quanto ea aut quali praesidio custodiret; et utrum pergere qua coepisset ire via an eam qua venisset repetere melius esset; castris quoque quem locum caperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset; qua postero die castra moventi tutum maxime iter, quae forma agminis esset. his curis cogitationibusque ita ab ineunte aetate animum agitaverat ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset. et tum omnium primum agmen constituit; dein Cretenses auxiliares et quos Tarentinos vocabant equites binos secum trahentes equos ad prima signa misit et iussis equitibus subsequi super torrentem unde aquari possent rupem occupavit. eo impedimenta omnia et calonum turbam conlectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communivit; tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo difficile erat. hostes quingentos passus aberant. ex eodem rivo utrique cum praesidio levis armaturae aquati sunt; et priusquam, qualia [in] propinquis castris solent, contraheretur certamen, nox intervenit; postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa rivum esse. nocte in valle a conspectu hostium aversa quantam multitudinem locus occulere poterat condidit caetratorum.

29. Luce orta Cretensium levis armatura et Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt. Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat. Cretenses et hostium auxiliares equitumque idem genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant. aliquamdiu dubium proelium fuit, ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus. procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent. effuse secuti fugientes per convallem plerique et volnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent. caetrati ita, quantum latitudo vallis patiebatur, instructi sederant ut facile per intervalla ordinum fugientes suos acciperent. consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi, et in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et volneribus fessos impetum faciunt. nec dubia victoria fuit. extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu quam secutus erat fugiens ad castra est compulsus; multi caesi captique in ea fuga sunt. et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset, loca magis confragosa et quacumque temere processisset iniqua quam hostem metuens. inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi ut intercluderent iter, ne aut tyrannus cum vellet receptum ad urbem haberet aut commeatus ab urbe in castra portarentur, simul et temptaturos si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent. non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit. postero die Pythagoran cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit: ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.

30. Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium quae pro castris erat emittit. illi ubi hostes adesse et a suis se desertos viderunt, primo in castra recipere se conati sunt; deinde postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur, metu ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt. extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt et diripiunt; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt. erat iter tale per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset. ut vero ad postremos proelium ortum est clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant. Philopoemen utcumque possent instare et persequi auxiliaribus iussis - utique enim equitibus haud facilem futuram fugam - ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit. ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet. ipse ex cetera copia militum qui, quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant delectos, nihil praeter gladios secum ferentes, extemplo educit et duarum portarum itineribus quae Pharas quaeque Barbosthenem ferunt eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostes credebat. nec eum opinio fefellit. nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, deviis callibus medio saltu recipiebant se; primo vespere, ut lumina in castris hostium conspexere, regione eorum occultis semitis se tenuerunt; ubi praegressi ea sunt, iam tutum rati in patentes vias descenderunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit. Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentes dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et, quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License