|
1.
Antio capto, T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. Hic erat Fabius qui unus
exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. Iam priore consulatu Aemilius dandi
agri plebi fuerat auctor; itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in
spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore
utique consule obtineri posse rati, suscipiunt, et consul manebat in sententia
sua. Possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus
principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius
invidiam rei a tribunis in consulem averterant. Atrox certamen aderat, ni
Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset: T. Quincti ductu et
auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis esse; Antium, opportunam
et maritimam urbem, coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum
plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. Haec sententia accepta est. Triumviros agro dando
creat T. Quinctium A. Verginium P. Furium; iussi nomina dare qui agrum accipere
vellent. Fecit statim, ut fit, fastidium copia adeoque pauci nomina dedere ut
ad explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo poscere Romae
agrum malle quam alibi accipere. Aequi a Q. Fabio -- is eo cum exercitu venerat
-- pacem petiere, inritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum
fecere.
2.
Q. Servilius insequenti anno -- is enim cum Sp. Postumio consul fuit -- in Aequos missus in Latino agro stativa habuit.
Quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. Extractum in tertium annum bellum
est Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor
pacem Aequis dederat, ea provincia data. Qui haud dubia spe profectus famam
nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis missos nuntiare
iussit Q. Fabium consulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma
Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam illis antea dederat. Quorum id perfidia et periurio fiat, deos nunc testes
esse, mox fore ultores. Se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte
Aequos quam pati hostilia malle. Si paeniteat, tutum receptum ad expertam
clementiam fore: sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos
bellum. Haec dicta adeo nihil moverunt quemquam ut legati prope violati sint
exercitusque in Algidum adversus Romanos missus. Quae ubi Romam sunt nuntiata,
indignitas rei magis quam periculum consulem alterum ab urbe excivit. Ita duo
consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa ut confestim
dimicarent. Sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab statione hostium
exclamat: 'Ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. In noctem imminentem
aciem instruitis; longiore luce ad id certamen quod instat nobis opus est.
Crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia pugnandi; ne timete.' His
vocibus inritatus miles in diem posterum in castra reducitur, longam venire
noctem ratus quae moram certamini faceret. Tum quidem corpora cibo somnoque
curant; ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem
et Aequi processere. Proelium fuit utrimque vehemens, quod et Romanus ira
odioque pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio
futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat. Non tamen
sustinuere aciem Romanam Aequi; pulsique cum in fines suos se recepissent,
nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces quod in
aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; Aequos
populationibus incursionibusque meliores esse et multas passim manus quam
magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.
3.
Relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu invasere fines
Romanos, ut ad urbem quoque terrorem pertulerint. Necopinata etiam res plus
trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris
obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat; agrestesque pavidi
incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano
augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad
urbem clamabant. Ab his proximi audita incerta eoque vaniora ferre ad alios.
Cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore captae urbis abesse.
Forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam. Id remedium timori fuit;
tumultuque sedato victos timeri increpans hostes, praesidia portis imposuit.
Vocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad
tutandos fines esset Q. Servilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non
invenit. Ab altero consule res gesta egregie est; qui, qua venturum hostem
sciebat, gravem praeda eoque impeditiore agmine incedentem adgressus, funestam
populationem fecit. Pauci hostium evasere ex insidiis, praeda omnis recepta
est. Sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in
urbem fecit. Census deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum. Censa civium capita centum quattuor milia septingenta
quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque. In Aequis nihil deinde
memorabile actum; in oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. Consul
cum aliquotiens per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum
ingenti laude praedaque Romam rediit.
4.
Consules inde A. Postumius Albus Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere
quidam; id admoneo, ne quis immutationem virorum ipsorum esse quae nominum est
putet. Haud dubium erat quin cum Aequis alter consulum bellum gereret. Itaque
Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium petiere; quo cupide oblato -- adeo
civitates hae perpetuo in Romanos odio certavere -- bellum summa vi parabatur.
Sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad Aequos descisse. Suspecta
et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, cum oppidum captum esset,
confugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum vel acerrimus fuit;
compulsis deinde in oppida Aequis, ea multitudo dilapsa cum Antium redisset,
sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit. Necdum matura re cum defectionem
parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus ut principibus
coloniae Romam excitis quaererent quid rei esset. Qui cum haud gravate
venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata
ut magis suspecti quam venerant dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi.
Sp. Furius consulum alter cui ea provincia evenerat profectus in Aequos,
Hernicorum in agro populabundum hostem invenit, ignarusque multitudinis, quia
nusquam universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae
commisit. Primo concursu pulsus se intra
castra recepit. Neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et
postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius
quidem inde mitti Romam posset. Hernici et male pugnatum et consulem
exercitumque obsideri nuntiaverunt, tantumque terrorem incussere patribus ut,
quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio,
alteri consulum, negotium daretur videret ne quid res publica detrimenti caperet.
Ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes qui arma ferre possent
optimum visum est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali
exercitu mitti; ad eum explendum Latini Hernicique et colonia Antium dare
Quinctio subitarios milites -- ita tum repentina auxilia appellabant -- iussi.
5.
Multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia
superante multitudine hostes carpere multifariam vires Romanas, ut non
suffecturas ad omnia, adgressi sunt; simul castra oppugnabantur, simul pars
exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna
daret, temptandam. L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas
populationes finium missus. Nihil
remissum ab ulla parte curae aut laboris; vigiliae in urbe, stationes ante
portas praesidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu,
iustitium per aliquot dies servatum. Interim in castris Furius consul, cum
primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit
et, cum persequi posset, metu substitit ne qua ex parte altera in castra vis
fieret. Furium legatum -- frater idem consulis erat -- longius extulit cursus;
nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum
vidit. Ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis ut viam sibi ad
castra faceret, acriter dimicans cecidit. Et consul nuntio circumventi fratris
conversus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem
infert, volnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum animos
turbavit et ferociores hostes fecit; qui caede legati et consulis volnere
accensi nulla deinde vi sustineri potuere, ut compulsi in castra Romani rursus
obsiderentur nec spe nec viribus pares; venissetque in periculum summa rerum,
ni T. Quinctius peregrinis copiis, cum Latino Hernicoque exercitu, subvenisset.
Is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter ostentantes ab
tergo adortus simul ad signum ab se procul editum ex castris eruptione facta,
magnam vim hostium circumvenit. Minor caedis, fuga effusior Aequorum in agro
fuit Romano, in quos palatos praedam agentes Postumius aliquot locis, quibus
opportuna imposuerat praesidia, impetum dedit. Hi vagi dissipato agmine
fugientes in Quinctium victorem cum saucio consule revertentem incidere; tum
consularis exercitus egregia pugna consulis volnus, legati et cohortium ultus
est caedem. Magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae. Difficile
ad fidem est in tam antiqua re quot pugnaverint ceciderintve exacto adfirmare
numero; audet tamen Antias Valerius concipere summas: Romanos cecidisse in
Hernico agro quinque milia octingentos: ex praedatoribus Aequorum qui
populabundi in finibus Romanis vagabantur ab A. Postumio consule duo milia et
quadringentos caesos: ceteram multitudinem praedam agentem quae inciderit in
Quinctium nequaquam pari defunctam esse caede: interfecta inde quattuor milia
et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos ait et triginta. Ut Romam reditum
est et iustitium remissum, caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque
alia aut obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species. His
avertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia delubra pacem
deum exposcentium virorum mulierumque turba implebantur. Cohortes inde Latinae
Hernicaeque ab senatu gratiis ob impigram militiam actis remissae domos.
Antiates mille milites, quia serum auxilium post proelium venerant, prope cum
ignominia dimissi.
6.
Comitia inde habita; creati consules L. Aebutius P. Servilius. Kalendis
Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt. Grave tempus
et forte annus pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis quam pecori, et
auxere vim morbi terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem
acceptis. Ea conluvio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito
urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac vigiliis angebat,
ministeriaque in vicem ac contagio ipsa volgabant morbos. Vix instantes
sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant in agro suo Aequos
Volscosque coniunctis copiis castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos
depopulari. Praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis adflictam
civitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum tulere, ut per se ipsi
Hernici cum Latinis res suas tutarentur; urbem Romanam subita deum ira morbo
populari; si qua eius mali quies veniat, ut anno ante, ut semper alias, sociis
opem laturos. Discessere socii, pro
tristi nuntio tristiorem domum referentes, quippe quibus per se sustinendum
bellum erat quod vix Romanis fulti viribus sustinuissent. Non diutius se in
Hernico hostis continuit; pergit inde infestus in agros Romanos, etiam sine
belli iniuria vastatos. Ubi cum obvius nemo ne inermis quidem fieret, perque
omnia non praesidiis modo deserta sed etiam cultu agresti transirent, pervenere
ad tertium lapidem Gabina via. Mortuus Aebutius erat Romanus consul; collega
eius Servilius exigua in spe trahebat animam; adfecti plerique principum,
patrum maior pars, militaris fere aetas omnis, ut non modo ad expeditiones quas
in tanto tumultu res poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus
sufficerent. Munus vigiliarum senatores, qui per aetatem ac valetudinem
poterant, per se ipsi obibant; circumitio ac cura aedilium plebi erat; ad eos
summa rerum ac maiestas consularis imperii venerat.
7.
Deserta omnia, sine capite, sine viribus, di praesides ac fortuna urbis tutata
est, quae Volscis Aequisque praedonum potius mentem quam hostium dedit. Adeo
enim nullam spem non potiundi modo sed ne adeundi quidem Romana moenia animus
eorum cepit tectaque procul visa atque imminentes tumuli avertere mentes eorum,
ut totis passim castris fremitu orto quid in vasto ac deserto agro inter tabem
pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, cum integra loca,
Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent, signa repente convellerent
transversisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent.
Eo vis omnis tempestasque belli conversa est. Interim Hernici Latinique pudore
etiam, non misericordia solum, moti si nec obstitissent communibus hostibus
infesto agmine Romanam urbem petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent,
coniuncto exercitu Romam pergunt. Ubi cum hostes non invenissent, secuti famam
ac vestigia obvii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam vallem. Ibi
haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix in
praesentia fuit. Haud minor Romae fit morbo strages quam quanta ferro sociorum facta erat.
Consul qui unus supererat moritur; mortui et alii clari viri, M. Valerius, T.
Verginius Rutulus augures, Ser. Sulpicius curio maximus; et per ignota capita
late vagata est vis morbi, inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac
vota vertit. Iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque exposcere
deum, ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate publica evocati omnia
delubra implent. Stratae passim matres, crinibus templa verrentes, veniam
irarum caelestium finemque pesti exposcunt.
8.
Inde paulatim, seu pace deum impetrata seu graviore tempore anni iam
circumacto, defuncta morbis corpora salubriora esse incipere, versisque animis
iam ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent, P. Valerius Publicola
tertio die quam interregnum inierat consules creat L. Lucretium Tricipitinum et
T. Veturium Geminum, sive ille Vetusius fuit. Ante diem tertium idus Sextiles
consulatum ineunt, iam satis valida civitate ut non solum arcere bellum sed
ultro etiam inferre posset. Igitur nuntiantibus Hernicis in fines suos
transcendisse hostes impigre promissum auxilium. Duo consulares exercitus
scripti. Veturius missus in Volscos ad
bellum ultro inferendum: Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro
oppositus non ultra quam in Hernicos procedit. Veturius primo proelio hostes
fundit fugatque: Lucretium dum in Hernicis sedet praedonum agmen fefellit supra
montes Praenestinos ductum, inde demissum in campos. Vastavere agros
Praenestinum Gabinumque; ex Gabino in Tusculanos flexere colles. Vrbi quoque
Romae ingens praebitus terror, magis in re subita quam quod ad arcendam vim
parum virium esset. Q. Fabius praeerat urbi; is armata iuventute dispositisque
praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit. Itaque hostes praeda ex proximis
locis rapta adpropinquare urbi non ausi, cum circumacto agmine redirent quanto
longius ab urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium incidunt
consulem iam ante exploratis itineribus suis instructum et ad certamen
intentum. Igitur praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti aliquanto
pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in cavas valles,
cum exitus haud in facili essent, circumveniunt. Ibi Volscum nomen prope
deletum est. Tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac
fuga, mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem
militaria relata in quibusdam annalibus invenio, ubi etsi adiectum aliquid
numero sit, magna certe caedes fuit. Victor consul ingenti praeda potitus eodem
in stativa rediit. Tum consules castra coniungunt, et Volsci Aequique adflictas vires suas in unum
contulere. Tertia illa pugna eo anno
fuit. Eadem
fortuna victoriam dedit; fusis hostibus etiam castra capta.
|