|
38.
Idus Maiae venere. Nullis subrogatis magistratibus, privati pro decemviris,
neque animis ad imperium inhibendum imminutis neque ad speciem honoris
insignibus prodeunt. Id vero regnum haud dubie videri. Deploratur in perpetuum libertas,
nec vindex quisquam exsistit aut futurus videtur. Nec ipsi solum desponderant
animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse ubi
non esset libertas, indignabantur. Sabini magna manu incursionem in agrum
Romanum fecere; lateque populati cum hominum atque pecudum inulti praedas
egissent, recepto ad Eretum quod passim vagatum erat agmine castra locant, spem
in discordia Romana ponentes: eam impedimentum dilectui fore. Non nuntii solum sed per urbem agrestium fuga
trepidationem iniecit. Decemviri consultant quid opus facto sit, destituti
inter patrum et plebis odia. Addidit terrorem insuper alium fortuna. Aequi alia
ex parte castra in Algido locant depopulanturque inde excursionibus Tusculanum
agrum; legati ea ab Tusculo, praesidium orantes, nuntiant. Is pavor perculit
decemviros ut senatum, simul duobus circumstantibus urbem bellis, consulerent.
Citari iubent in curiam patres, haud ignari quanta invidiae immineret
tempestas: omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se
congesturos; temptationemque eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu
resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus
aliorum comprimerent. Postquam audita vox in foro est praeconis patres in
curiam ad decemviros vocantis, velut nova res, quia intermiserant iam diu morem
consulendi senatus, mirabundam plebem convertit quidnam incidisset cur ex tanto
intervallo rem desuetam usurparent; hostibus belloque gratiam habendam quod
solitum quicquam liberae civitati fieret. Circumspectare omnibus fori partibus
senatorem, raroque usquam noscitare; curiam inde ac solitudinem circa
decemviros intueri, cum et ipsi suum invisum consensu imperium, et plebs, quia
privatis ius non esset vocandi senatum, non convenire patres interpretarentur;
iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem senatui det et
quemadmodum patres vocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat dilectum. Haec fremunt
plebes. Patrum haud fere quisquam in
foro, in urbe rari erant. Indignitate rerum cesserant in agros, suarumque rerum
erant amissa publica, tantum ab iniuria se abesse rati quantum a coetu
congressuque impotentium dominorum se amovissent. Postquam citati non
conveniebant, dimissi circa domos apparitores simul ad pignera capienda
sciscitandumque num consulto detractarent referunt senatum in agris esse. Laetius id decemviris
accidit quam si praesentes detractare imperium referrent. Iubent acciri omnes, senatumque in diem posterum
edicunt; qui aliquanto spe ipsorum frequentior convenit. Quo facto proditam a
patribus plebs libertatem rata, quod iis qui iam magistratu abissent
privatisque si vis abesset, tamquam iure cogentibus, senatus parvisset.
39.
Sed magis oboedienter ventum in curiam esse quam obnoxie dictas sententias
accepimus. L.
Valerium Potitum proditum memoriae est post relationem Ap. Claudi, priusquam
ordine sententiae rogarentur, postulando ut de re publica liceret dicere,
prohibentibus minaciter decemviris proditurum se ad plebem denuntiantem,
tumultum excivisse. Nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen,
decem Tarquinios appellantem admonentemque Valeriis et Horatiis ducibus pulsos
reges. Nec nominis homines tum pertaesum esse, quippe quo Iovem appellari fas
sit, quo Romulum, conditorem urbis, deincepsque reges, quod sacris etiam ut
sollemne retentum sit: superbiam violentiamque tum perosus regis. Quae si in
rege tum aut in filio regis ferenda non fuerint, quem eadem laturum in tot
privatis? Viderent ne vetando in curia libere homines loqui extra curiam etiam
moverent vocem; neque se videre qui sibi minus privato ad contionem populum
vocare quam illis senatum cogere liceat. Ubi
vellent experirentur quanto fortior dolor libertate sua vindicanda quam
cupiditas in iniusta dominatione esset. De bello Sabino eos referre, tamquam
maius ullum populo Romano bellum sit quam cum iis qui legum ferendarum causa
creati nihil iuris in civitate reliquerint; qui comitia, qui annuos
magistratus, qui vicissitudinem imperitandi, quod unum exaequandae sit
libertatis, sustulerint; qui privati fasces et regium imperium habeant. Fuisse regibus exactis
patricios magistratus; creatos postea post secessionem plebis plebeios; cuius
illi partis essent, rogitare. Populares? Quid enim eos per populum egisse?
Optimates? Qui anno iam prope senatum non habuerint, tunc ita habeant ut de re
publica loqui prohibeant? Ne nimium in
metu alieno spei ponerent; graviora quae patiantur videri iam hominibus quam
quae metuant.
40.
Haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi modum reperirent
nec quo evasura res esset cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri
erat, oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris
parentisque eius manes ut civilis potius societatis in qua natus esset, quam
foederis nefarie icti cum collegis meminisset. Multo id magis se illius causa
orare quam rei publicae; quippe rem publicam, si a volentibus nequeat, ab
invitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras;
earum eventum se horrere. Cum aliud praeterquam de quo rettulissent decemviri
dicere prohiberent, Claudium interpellandi verecundia fuit. Sententiam igitur
peregit nullum placere senatus consultum fieri. Omnesque ita accipiebant
privatos eos a Claudio iudicatos; multique ex consularibus verbo adsensi sunt.
Alia sententia, asperior in speciem, vim minorem aliquanto habuit, quae
patricios coire ad prodendum interregem iubebat. Censendo enim quodcumque,
magistratus esse qui senatum haberent iudicabat, quos privatos fecerat auctor
nullius senatus consulti faciendi. Ita labente iam causa decemvirorum, L.
Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemviri frater, cum ex consularibus ad
ultimum dicendi locum consulto servatus esset, simulando curam belli fratrem
collegasque eius tuebatur, quonam fato incidisset mirari se dictitans ut
decemviros, qui decemviratum petissent -- aut soli ii aut maxime --
oppugnarent; aut quid ita, cum per tot menses vacua civitate nemo iustine
magistratus summae rerum praeessent controversiam fecerit, nunc demum cum
hostes prope ad portas sint, civiles discordias serant, nisi quod in turbido
minus perspicuum fore putent quid agatur. Ceterum -- nonne enim maiore cura
occupatis animis verum esse praeiudicium rei tantae auferri? -- sibi placere de
eo quod Valerius Horatiusque ante idus Maias decemviros abisse magistratu
insimulent, bellis quae immineant perfectis, re publica in tranquillum redacta,
senatu disceptante agi, et iam nunc ita se parare Ap. Claudium ut comitiorum
quae decemviris creandis decemvirum ipse habuerit sciat sibi rationem reddendam
esse utrum in unum annum creati sint, an donec leges quae deessent
perferrentur. In praesentia omnia praeter bellum omitti placere; cuius si falso
famam volgatam, vanaque non nuntios solum sed Tusculanorum etiam legatos
attulisse putent, speculatores mittendos censere qui certius explorata
referant: sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum primo quoque
tempore haberi et decemviros quo cuique eorum videatur exercitus ducere, nec
rem aliam praeverti.
41.
In hanc sententiam ut discederetur iuniores patrum evincebant. Ferocioresque
iterum coorti Valerius Horatiusque vociferari ut de re publica liceret dicere;
dicturos ad populum, si in senatu per factionem non liceat; neque enim sibi
privatos aut in curia aut in contione posse obstare, neque se imaginariis
fascibus eorum cessuros esse. Tum Appius iam prope esse ratus ut ni violentiae
eorum pari resisteretur audacia, victum imperium esset, 'non erit melius'
inquit, 'nisi de quo consulimus, vocem misisse,' et ad Valerium, negantem se
privato reticere, lictorem accedere iussit. Iam
Quiritium fidem implorante Valerio a curiae limine, L. Cornelius complexus
Appium, non cui simulabat consulendo, diremit certamen; factaque per Cornelium
Valerio dicendi gratia quae vellet, cum libertas non ultra vocem excessisset,
decemviri propositum tenuere. Consulares quoque ac seniores ab residuo
tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam
consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemviros
voluntate abire magistratu quam invidia eorum exsurgere rursus plebem: si
leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis
interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in
oblivionem tribunorum plebem adduci. Silentio patrum edicitur dilectus.
Iuniores cum sine provocatione imperium esset ad nomina respondent. Legionibus
scriptis, inter se decemviri comparabant quos ire ad bellum, quos praeesse
exercitibus opporteret. Principes inter decemviros erant Q. Fabius et Ap.
Claudius. Bellum domi maius quam foris apparebat. Appi violentiam aptiorem rati
ad comprimendos urbanos motus: in Fabio minus in bono constans quam navum in
malitia ingenium esse. Hunc enim virum, egregium olim domi militiaeque,
decemviratus collegaeque ita mutaverant ut Appi quam sui similis mallet esse.
Huic bellum in Sabinis, M'. Rabuleio et Q. Poetelio additis collegis, mandatum.
M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M.
Sergio. Sp.
Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem
tuendam, aequo omnium decemvirorum imperio, decernunt.
42.
Nihilo militiae quam domi melius res publica administrata est. Illa modo in
ducibus culpa quod ut odio essent civibus fecerant: alia omnis penes milites
noxia erat, qui ne quid ductu atque auspicio decemvirorum prospere usquam
gereretur vinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur. Fusi et ab
Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis exercitus erant. Ab Ereto per
silentium noctis profugi propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco
edito castra communierant; persecutis hostibus nusquam se aequo certamine
committentes, natura loci ac vallo, non virtute aut armis tutabantur. Maius
flagitium in Algido, maior etiam clades accepta; castra quoque amissa erant,
exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus
hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat. Romam tanti erant terrores
allati, ut posito iam decemvirali odio patres vigilias in urbe habendas censerent,
omnes qui per aetatem arma ferre possent custodire moenia ac pro portis
stationes agere iuberent, arma Tusculum ad supplementum decernerent,
decemvirosque ab arce Tusculi digressos in castris militem habere, castra alia
a Fidenis in Sabinum agrum transferri, belloque ultro inferendo deterreri
hostes a consilio urbis oppugnandae.
43.
Ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemviri belli domique
adiciunt. L. Siccium in Sabinis, per invidiam decemviralem tribunorum
creandorum secessionisque mentiones ad volgus militum sermonibus occultis
serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt. Datur negotium
militibus quos miserant expeditionis eius comites, ut eum opportuno adorti loco
interficerent. Haud inultum interfecere; nam circa repugnantem aliquot
insidiatores cecidere, cum ipse se praevalidus, pari viribus animo,
circumventus tutaretur. Nuntiant in castra ceteri praecipitatum in insidias
esse; Siccium egregie pugnantem militesque quosdam cum eo amissos. Primo fides
nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad sepeliendos qui ceciderant
decemvirorum permissu, postquam nullum spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio
iacentem armatum omnibus in eum versis corporibus videre, hostium neque corpus
ullum nec vestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum memorantes rettulere
corpus. Invidiaeque plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium
placebat, ni decemviri funus militare ei publica impensa facere maturassent.
Sepultus ingenti militum maestitia, pessima decemvirorum in volgus fama est.
44.
Sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud minus foedo eventu quam
quod per stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non
finis solum idem decemviris qui regibus sed causa etiam eadem imperii amittendi
esset. Ap. Claudium virginis plebeiae stuprandae libido cepit. Pater virginis,
L. Verginius, honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi
militiaeque. Perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur.
Desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri et pro causa plebis expertae
virtutis. Hanc virginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac
spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animadverterat, ad crudelem
superbamque vim animum convertit. M. Claudio clienti negotium dedit, ut
virginem in servitutem adsereret neque cederet secundum libertatem
postulantibus vindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse ratus.
Virgini venienti in forum -- ibi namque in tabernaculis litterarum ludi erant
-- minister decemviri libidinis manum iniecit, serva sua natam servamque
appellans, sequique se iubebat: cunctantem vi abstracturum. Pavida puella
stupente, ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus;
Vergini patris sponsique Icili populare nomen celebrabatur. Notos gratia eorum,
turbam indignitas rei virgini conciliat. Iam a vi tuta erat, cum adsertor nihil
opus esse multitudine concitata ait; se iure grassari, non vi. Vocat puellam in
ius. Auctoribus qui aderant ut sequerentur, ad tribunal Appi perventum est.
Notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit:
puellam domi suae natam furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam ei
esse; id se indicio compertum adferre probaturumque vel ipso Verginio iudice,
ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam
aequum esse. Advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa dixissent
abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis
dimicare, postulant ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso
lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adultam famae
prius quam libertatis periculum adire.
45.
Appius decreto praefatur quam libertati faverit eam ipsam legem declarare quam
Vergini amici postulationi suae praetendant; ceterum ita in ea firmum libertati
fore praesidium, si nec causis nec personis variet. In iis enim qui adserantur
in libertatem, quia quivis lege agere possit, id iuris esse: in ea quae in
patris manu sit, neminem esse alium cui dominus possessione cedat. Placere
itaque patrem arcessiri; interea iuris sui iacturam adsertorem non facere quin
ducat puellam sistendamque in adventum eius qui pater dicatur promittat.
Adversus iniuriam decreti cum multi magis fremerent quam quisquam unus recusare
auderet, P. Numitorius puellae avus et sponsus Icilius interveniunt; dataque
inter turbam via, cum multitudo Icili maxime interventu resisti posse Appio
crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet. Placidum quoque
ingenium tam atrox iniuria accendisset. 'Ferro hinc tibi submovendus sum, Appi' inquit,
'ut tacitum feras quod celari vis. Virginem ego hanc sum ducturus nuptamque
pudicam habiturus. Proinde omnes collegarum quoque lictores convoca; expediri
virgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili. Non si
tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis
tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae
libidini datum est. Saevite in tergum et in cervices nostras: pudicitia saltem
in tuto sit. Huic si vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa,
Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque implorabimus fidem,
neque tu istud unquam decretum sine caede nostra referes. Postulo Appi, etiam atque etiam consideres quo
progrediare. Verginius viderit de filia ubi venerit quid agat; hoc tantum sciat
sibi si huius vindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam esse. Me
vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides.'
46.
Concitata multitudo erat certamenque instare videbatur. Lictores Icilium
circumsteterant; nec ultra minas tamen processum est, cum Appius non Verginiam
defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem
locum seditionis quaerere diceret. Non praebiturum se illi eo die materiam,
sed, ut iam sciret non id petulantiae suae sed Verginio absenti et patrio
nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque decretum
interpositurum: a M. Claudio petiturum ut decederet iure suo vindicarique
puellam in posterum diem pateretur; quod nisi pater postero die adfuisset,
denuntiare se Icilio similibusque Icili neque legi suae latorem neque decemviro
constantiam defore; nec se utique collegarum lictores convocaturum ad
coercendos seditionis auctores: contentum se suis lictoribus fore. Cum dilatum
tempus iniuriae esset secessissentque advocati puellae, placuit omnium primum
fratrem Icili filiumque Numitori, impigros iuvenes, pergere inde recta ad
portam, et quantum adcelerari posset Verginium acciri e castris; in eo verti
puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad tempus praesto esset. Iussi
pergunt citatisque equis nuntium ad patrem perferunt. Cum instaret adsertor
puellae ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius,
sedulo tempus terrens dum praeciperent iter nuntii missi in castra, manus
tollere undique multitudo et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere.
Atque ille lacrimabundus 'gratum est' inquit; 'crastina die vestra opera utar;
sponsorum nunc satis est.' Ita vindicatur Verginia spondentibus propinquis.
Appius paulisper moratus ne eius rei causa sedisse videretur, postquam omissis
rebus aliis prae cura unius nemo adibat, domum se recepit collegisque in castra
scribit, ne Verginio commeatum dent atque etiam in custodia habeant. Improbum
consilium serum, ut debuit, fuit et iam commeatu sumpto profectus Verginius
prima vigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo nequiquam litterae
redduntur.
47.
At in urbe prima luce cum civitas in foro exspectatione erecta staret,
Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste comitantibus aliquot matronis
cum ingenti advocatione in forum deducit. Circumire ibi et prensare homines
coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere: se pro liberis
eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec alium virum esse cuius strenue
ac ferociter facta in bello plura memorari possent: quid prodesse si, incolumi
urbe, quae capta ultima timeantur liberis suis sint patienda? Haec prope contionabundus
circumibat homines. Similia his ab Icilio iactabantur. Comitatus muliebris plus
tacito fletu quam ulla vox movebat. Adversus quae omnia obstinato animo Appius
-- tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat -- in tribunal
escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem
dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio
respondendi daretur locus, Appius interfatur. Quem decreto sermonem
praetenderit, forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint: quia nusquam
ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id quod constat nudum
videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem. Primo stupor omnes
admiratione rei tam atrocis defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. Dein cum
M. Claudius, circumstantibus matronis, iret ad prehendendam virginem,
lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, Verginius intentans in
Appium manus, 'Icilio' inquit, 'Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias,
non ad stuprum educavi. Placet pecudum
ferarumque ritu promisce in concubitus ruere? Passurine haec isti sint nescio:
non spero esse passuros illos qui arma habent.' Cum repelleretur adsertor
virginis a globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per
praeconem.
48a.
Decemvir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno tantum convicio Icili
violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque
indiciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam
seditionem. Itaque se haud inscium eius dimicationis cum armatis descendisse,
non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro
maiestate imperii coerceret. 'Proinde quiesse erit melius. I,' inquit, 'lictor,
submove turbam et da viam domino ad prehendendum mancipium.' Cum haec intonuisset
plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimovit desertaque praeda iniuriae
puella stabat. Tum Verginius ubi nihil usquam auxilii vidit, 'quaeso' inquit,
'Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus;
deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari quid hoc rei sit, ut si
falso pater dictus sum aequiore hinc animo discedam.' Data venia seducit filiam
ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas, quibus nunc Novis est nomen, atque ibi
ab lanio cultro arrepto, 'hoc te uno quo possum' ait, 'modo, filia, in
libertatem vindico.' Pectus deinde puellae transfigit, respectansque ad tribunal 'te' inquit,
'Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.'
|