|
55.
Per interregem deinde consules creati L. Valerius M. Horatius, qui extemplo
magistratum occeperunt. Quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria
nec sine offensione fuit; quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis
decedere opibus credebant. Omnium primum, cum velut in controverso iure esset
tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere ut quod
tributim plebes iussisset populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus
telum acerrimum datum est. Aliam deinde consularem legem de provocatione,
unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt
modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, ne quis ullum
magistratum sine provocatione crearet; qui creasset, eum ius fasque esset
occidi, neve ea caedes capitalis noxae haberetur. Et cum plebem hinc
provocatione, hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis,
ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis
quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione
inviolatos eos, tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis
aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia
ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret. Hac lege iuris interpretes
negant quemquam sacrosanctum esse, sed eum qui eorum cui nocuerit Iovi sacrum
sanciri; itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod, etsi
non iure fiat -- noceri enim ei cui hac lege non liceat -- tamen argumentum
esse non haberi pro sacro sanctoque aedilem; tribunos vetere iure iurando
plebis, cum primum eam potestatem creavit, sacrosanctos esse. Fuere qui
interpretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et praetoribus, quia
eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse: iudicem enim consulem
appellari. Quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem
iudicem sed praetorem appellari mos fuerit. Hae consulares leges fuere.
Institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad
aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur
vitiabanturque. M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogavit plebesque scivit qui
plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratum sine provocatione
creasset, tergo ac capite puniretur. Haec omnia ut invitis, ita non
adversantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum saeviebatur.
56.
Fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate, tum tribuni adgredi
singulos tutum maturumque iam rati, accusatorem primum Verginium et Appium reum
deligunt. Cum diem Appio Verginius dixisset et Appius stipatus patriciis
iuvenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo est omnibus memoria
foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque eius vidissent. Tum Verginius
'oratio' inquit, 'rebus dubiis inventa est; itaque neque ego accusando apud vos
eum tempus teram, a cuius crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum
ad cetera scelera impudentiam in defendendo se adicere patiar. Omnium igitur tibi, Appi Claudi, quae impie nefarieque
per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio. Unius tantum criminis
nisi iudicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non
dedisse, in vincla te duci iubebo.' Nec in tribunicio auxilio Appius nec in
iudicio populi ullam spem habebat; tamen et tribunos appellavit et, nullo
morante arreptus a viatore, 'provoco' inquit. Audita vox una vindex libertatis,
ex eo missa ore quo vindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium fecit.
Et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt et
superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas -- provocare
qui provocationem sustulisset, et implorare praesidium populi qui omnia iura
populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis qui liberum corpus
in servitutem addixisset, -- ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi
Romani implorantis vox audiebatur: maiorum merita in rem publicam domi
militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo
aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas
leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur. Ceterum sua propria
bona malaque, cum causae dicendae data facultas sit, tum se experturum; in
praesentia se communi iure civitatis civem Romanum die dicta postulare ut
dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri. Non ita se invidiam
pertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia civium suorum spei habeat.
Quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare et
monere ne imitentur quos oderint. Quod si tribuni eodem foedere obligatos se
fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemviros criminati
sint, at se provocare ad populum, implorare leges de provocatione et consulares
et tribunicias, eo ipso anno latas. Quem enim provocaturum, si hoc indemnato
indicta causa non liceat? Cui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si
Ap. Claudio non sit? Se documento futurum utrum novis legibus dominatio an
libertas firmata sit, et appellatio provocatioque adversus iniuriam
magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.
57.
Contra ea Verginius unum Ap. Claudium et legum expertem et civilis et humani
foederis esse aiebat: respicerent tribunal homines, castellum omnium scelerum,
ubi decemvir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas
securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor, carnificibus, non
lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus animo ad libidinem verso
virginem ingenuam in oculis populi Romani, velut bello captam, ab complexu
patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono dederit; ubi crudeli decreto
nefandisque vindiciis dextram patris in filiam armaverit; ubi tollentes corpus
semianime virginis sponsum avumque in carcerem duci iusserit, stupro
interpellato magis quam caede motus. Et illi carcerem aedificatum esse quod
domicilium plebis Romanae vocare sit solitus. Proinde ut ille iterum ac saepius
provocet, sic se iterum ac saepius iudicem illi ferre ni vindicias ab libertate
in servitutem dederit; si ad iudicem non eat, pro damnato in vincla duci
iubere. Ut haud quoquam improbante, sic magno motu animorum, cum tanti viri
supplicio suamet plebi iam nimia libertas videretur, in carcerem est coniectus;
tribunus ei diem prodixit. Inter haec ab Latinis et Hernicis legati gratulatum
de concordia patrum ac plebis Romam venerunt, donumque ob eam Iovi optumo
maximo coronam auream in Capitolium tulere parvi ponderis, prout res haud
opulentae erant colebanturque religiones pie magis quam magnifice. Iisdem
auctoribus cognitum est Aequos Volscosque summa vi bellum apparare. Itaque partiri provincias
consules iussi. Horatio Sabini, Valerio
Aequi evenere. Cum ad ea bella dilectum edixissent, favore plebis non iuniores
modo sed emeritis etiam stipendiis pars magna voluntariorum ad nomina danda
praesto fuere, eoque non copia modo sed genere etiam militum, veteranis
admixtis, firmior exercitus fuit. Priusquam urbe egrederentur, leges
decemvirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico
proposuerunt. Sunt qui iussu tribunorum aediles functos eo ministerio scribant.
58.
C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii
superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam
natu cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius vitia fugerat, sordidatus
cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque ne Claudiae
genti eam inustam maculam vellent ut carcere et vinculis viderentur digni.
Virum honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque
Romani iuris, iacere vinctum inter fures nocturnos ac latrones. Averterent ab
ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos, et potius unum tot Claudiis
deprecantibus condonarent quam propter unius odium multorum preces
aspernarentur. Se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in gratiam
redisse, cuius adversae fortunae velit succursum. Virtute libertatem
reciperatam esse: clementia concordiam ordinum stabiliri posse. Erant quos
moveret sua magis pietate quam eius pro quo agebat causa; sed Verginius sui
potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem
sortitae sed necessariorum Verginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad
auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent. Iustiores
hae lacrimae videbantur. Itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset,
Appius mortem sibi conscivit. Subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius,
proximus invidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae vindiciae a collega
dicerentur. Plus tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita invidiae fecit.
Testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis, octiens extra
ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste, tergum
laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus
dicere posset, privatus iterum in se saeviret. Oppius quoque ductus in vincula
est, et ante iudicii diem finem ibi vitae fecit. Bona Claudi Oppique tribuni publicavere. Collegae eorum exsilii causa
solum verterunt; bona publicata sunt. Et M. Claudius, adsertor Verginiae, die
dicta damnatus, ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur
exsulatum abiit, manesque Verginiae, mortuae quam vivae felicioris, per tot
domos ad petendas poenas vagati, nullo relicto sonte tandem quieverunt.
59.
Ingens metus incesserat patres, voltusque iam iidem tribunorum erant qui
decemvirorum fuerant, cum M. Duillius tribunus plebis, inhibito salubriter modo
nimiae potestati, 'et libertatis' inquit, 'nostrae et poenarum ex inimicis
satis est; itaque hoc anno nec diem dici cuiquam nec in vincla duci quemquam
sum passurus. Nam neque vetera peccata repeti iam oblitterata placet, cum nova
expiata sint decemvirorum suppliciis, et nihil admissum iri quod vim
tribuniciam desideret spondet perpetua consulum amborum in libertate vestra
tuenda cura.' Ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit, eademque
auxit consulum invidiam, quod adeo toti plebis fuissent ut patrum salutis
libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante
inimicos satietas poenarum suarum cepisset quam obviam ituros licentiae eorum
consules appareret. Multique erant qui mollius consultum dicerent, quod legum
ab iis latarum patres auctores fuissent; neque erat dubium quin turbato rei
publicae statu tempori succubuissent.
60.
Consules rebus urbanis compositis fundatoque plebis statu, in provincias
diversi abiere. Valerius adversus coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum
Volscorumque sustinuit consilio bellum; quod si extemplo rem fortunae
commisisset, haud scio an, qui tum animi ab decemvirorum infelicibus auspiciis
Romanis hostibusque erant, magno detrimento certamen staturum fuerit. Castris mille passuum ab
hoste positis copias continebat. Hostes medium inter bina castra spatium acie
instructa complebant, provocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo
reddebat. Tandem fatigati stando ac nequiquam exspectando certamen Aequi
Volscique, postquam concessum propemodum de victoria credebant, pars in
Hernicos, pars in Latinos praedatum abeunt; relinquitur magis castris praesidium
quam satis virium ad certamen. Quod ubi consul sensit, reddit inlatum antea
terrorem, instructaque acie ultro hostem lacessit. Ubi illi, conscientia quid
abesset virium, detractavere pugnam, crevit extemplo Romanis animus, et pro
victis habebant paventes intra vallum. Cum
per totum diem stetissent intenti ad certamen, nocti cessere. Et Romani quidem
pleni spei corpora curabant: haudquaquam pari hostes animo nuntios passim
trepidi ad revocandos praedatores dimittunt. Recurritur ex proximis locis: ulteriores
non inventi. Ubi inluxit, egreditur castris Romanus, vallum invasurus ni copia
pugnae fieret. Et postquam multa iam dies erat neque movebatur quicquam ab
hoste, iubet signa inferri consul; motaque acie, indignatio Aequos et Volscos
incessit, si victores exercitus vallum potius quam virtus et arma tegerent.
Igitur et ipsi efflagitatum ab ducibus signum pugnae accepere. Iamque pars
egressa portis erat deincepsque alii servabant ordinem, in suum quisque locum
descendentes, cum consul Romanus, priusquam totis viribus fulta constaret
hostium acies, intulit signa; adortusque nec omnes dum eductos nec, qui erant,
satis explicatis ordinibus, prope fluctuantem turbam trepidantium huc atque
illuc circumspectantiumque se ac suos, addito turbatis mentibus clamore atque
impetu invadit. Rettulere primo pedem hostes; deinde cum animos collegissent et
undique duces victisne cessuri essent increparent, restituitur pugna.
61.
Consul ex altera parte Romanos meminisse iubebat illo die primum liberos pro
libera urbe Romana pugnare, sibimet ipsis victuros, non ut decemvirorum
victores praemium essent. Non Appio duce
rem geri, sed consule Valerio, ab liberatoribus populi Romani orto, liberatore
ipso. Ostenderent prioribus proeliis per duces non per milites stetisse ne
vincerent. Turpe esse contra cives plus animi habuisse quam contra hostes et
domi quam foris servitutem magis timuisse. Unam Verginiam fuisse cuius
pudicitiae in pace periculum esset, unum Appium civem periculosae libidinis; at
si fortuna belli inclinet, omnium liberis ab tot milibus hostium periculum
fore; nolle ominari quae nec Iuppiter nec Mars pater passuri sint iis auspiciis
conditae urbi accidere. Aventini Sacrique montis admonebat, ut ubi libertas
parta esset paucis ante mensibus, eo imperium inlibatum referrent,
ostenderentque eandem indolem militibus Romanis post exactos decemviros esse
quae ante creatos fuerit, nec aequatis legibus imminutam virtutem populi Romani
esse. Haec ubi inter signa peditum dicta dedit, avolat deinde ad equites.
'Agite, iuvenes' inquit, 'praestate virtute peditem ut honore atque ordine
praestatis. Primo concursu pedes movit hostem; pulsum vos immissis equis
exigite e campo. Non sustinebunt impetum, et nunc cunctantur magis quam
resistunt'. Concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum
pugna, et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio
circumvecti, iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt
praeterequitantesque absterrent. Peditum acies et consul ipse visque omnis
belli fertur in castra, captisque cum ingenti caede, maiore praeda potitur.
Huius pugnae fama perlata non in urbem modo sed in Sabinos ad alterum
exercitum, in urbe laetitia modo celebrata est, in castris animos militum ad
aemulandum decus accendit. Iam Horatius eos excursionibus sufficiendo
proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse
ignominiae decemvirorum ductu acceptae, parvaque certamina in summam totius
profecerant spei. Nec cessabant Sabini, feroces ab re priore anno bene gesta,
lacessere atque instare, rogitantes quid latrocinii modo procursantes pauci
recurrentesque tererent tempus et in multa proelia parvaque carperent summam
unius belli? Quin illi congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem
darent?
62.
Ad id, quod sua sponte satis collectum animorum erat, indignitate etiam Romani
accendebantur: iam alterum exercitum victorem in urbem rediturum; sibi ultro
per contumelias hostem insultare; quando autem se, si tum non sint, pares
hostibus fore? Ubi haec fremere militem in castris consul sensit, contione
advocata, 'quemadmodum' inquit, 'in Algido res gesta sit, arbitror vos,
milites, audisse. Qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit;
consilio collegae, virtute militum victoria parta est. Quod ad me attinet, id consilii
animique habiturus sum, quod vos mihi feceritis. Et trahi bellum salubriter et
mature perfici potest. Si trahendum est, ego ut in dies spes virtusque vestra
crescat, eadem qua institui disciplina efficiam; si iam satis animi est
decernique placet, agite dum, clamorem qualem in acie sublaturi estis, tollite
hic indicem voluntatis virtutisque vestrae.' Postquam ingenti alacritate clamor
est sublatus, quod bene vertat gesturum se illis morem posteroque die in aciem
deducturum adfirmat. Reliquum diei apparandis armis consumptum est. Postero die simul instrui Romanam aciem Sabini videre
et ipsi, iam pridem avidi certaminis, procedunt. Proelium fuit, quale inter
fidentes sibimet ambo exercitus, veteris perpetuaeque alterum gloriae, alterum
nuper nova victoria elatum. Consilio etiam Sabini vires adiuvere; nam cum
aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum cornu Romanorum in
ipso certamine impressionem facerent tenuere. Quae ubi inlatis ex transverso
signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum, sescenti
fere, ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum, simulque et
hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum
accendunt. Verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad
pedes quidem degresso equiti parem esse.
63.
Vadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum ex quo cesserant
repetunt; momentoque non restituta modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis
cornu. Eques inter ordines peditum tectus se ad equos recipit; transvolat inde
in partem alteram suis victoriae nuntius; simul et in hostes iam pavidos,
quippe fuso suae partis validiore cornu, impetum facit. Non aliorum eo proelio
virtus magis enituit. Consul providere omnia, laudare fortes, increpare sicubi
segnior pugna esset. Castigati fortium statim virorum opera edebant tantumque
hos pudor quantum alios laudes excitabant. Redintegrato clamore undique omnes
conisi hostem avertunt, nec deinde Romana vis sustineri potuit. Sabini fusi
passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt. Ibi non sociorum sicut in
Algido res, sed suas Romanus populationibus agrorum amissas recipit. Gemina
victoria duobus bifariam proeliis parta, maligne senatus in unum diem
supplicationes consulum nomine decrevit. Populus iniussu et altero die frequens iit
supplicatum; et haec vaga popularisque supplicatio studiis prope celebratior
fuit. Consules ex composito eodem biduo
ad urbem accessere senatumque in Martium campum evocavere. Ubi cum de rebus ab
se gestis agerent, questi primores patrum senatum inter milites dedita opera
terroris causa haberi. Itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in
prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est -- iam tum Apollinare appellabant
--, avocavere senatum. Ubi cum ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L.
Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum, multis dissuasum
prodeuntibus, maxime C. Claudio vociferante de patribus, non de hostibus
consules triumphare velle gratiamque pro privato merito in tribunum, non pro
virtute honorem peti. Nunquam ante de triumpho per populum actum; semper
aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse; ne reges quidem
maiestatem summi ordinis imminuisse. Ne ita omnia tribuni potestatis suae
implerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. Ita demum liberam
civitatem fore, ita aequatas leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem
teneat. In eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent
dicta, omnes tribus eam rogationem acceperunt. Tum primum sine auctoritate
senatus populi iussu triumphatum est.
|