|
23b.
Trepidatum in Etruria est post Fidenas captas, non Veientibus solum exterritis
metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli,
quamquam rebellantibus non adfuerant. Igitur cum duae civitates legatis circa
duodecim populos missis impetrassent ut ad voltumnae fanum indiceretur omni
Etruriae concilium, velut magno inde tumultu imminente, senatus Mam. Aemilium dictatorem iterum
dici iussit. Ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellumque
tanto maiore quam proximo conatu apparatum est quanto plus erat ab omni Etruria
periculi quam ab duobus populis fuerat.
24.
Ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit. Itaque cum renuntiatum
a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia, iussosque suo consilio bellum
initum suis viribus exsequi nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus
spem integram communicati non sint, tum dictator, ne nequiquam creatus esset,
materia quaerendae bello gloriae adempta, in pace aliquid operis edere quod
monumentum esset dictaturae cupiens, censuram minuere parat, seu nimiam
potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus.
Contione itaque advocata, rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia
praestanda deos immortales suscepisse: se, quod intra muros agendum esset,
libertati populi Romani consulturum. Maximam
autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent et temporis
modus imponeretur, quibus iuris imponi non posset. Alios magistratus annuos
esse, quinquennalem censuram; grave esse iisdem per tot annos magna parte vitae
obnoxios vivere. Se legem laturum ne plus quam annua ac semestris censura esset. Consensu
ingenti populi legem postero die pertulit et "ut re ipsa" inquit,
"sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me
abdico". Deposito suo magistratu,
imposito fine alteri, cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est
reductus. Censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi Romani
minuisset tribu moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt. Quam rem ipsum
ingenti animo tulisse ferunt, causam potius ignominiae intuentem quam
ignominiam; primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent,
exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac
saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum: populi certe
tanta indignatio coorta dicitur ut vis a censoribus nullius auctoritate
praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.
25.
Tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia cum res
prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem ut tribuni militum
consulari potestate crearentur. Victoriae praemium quod petebatur ut plebeius
crearetur nullum fuit: omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus M.
Folius L. Sergius Fidenas. Pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit.
Aedis Apollini pro valetudine populi vota est. Multa duumviri ex libris
placandae deum irae avertendaeque a populo pestis causa fecere; magna tamen
clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta. Famem
quoque ex pestilentia morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam
Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere.
Consularium comitiorum nulla mentio habita est; tribuni militum consulari
potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius Medullinus
Sp. Postumius Albus. Eo anno vis morbi levata neque a penuria frumenti, quia
ante provisum erat, periculum fuit. Consilia ad movenda bella in Volscorum
Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum voltumnae agitata. Ibi prolatae in
annum res decretoque cautum ne quod ante concilium fieret, nequiquam Veiente
populo querente eandem qua Fidenae deletae sint imminere Veiis fortunam.
Interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam imminentes spei maioris
honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis; ibi
secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos
tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum
honorem aditus fuerit. Multum providisse suos maiores qui caverint ne cui
patricio plebeii magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos
plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni.
Alii purgare plebem, culpam in patres vertere: eorum ambitione artibusque fieri
ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter; si plebi respirare ab eorum mixtis
precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto
auxilio imperium quoque adscituram. Placet tollendae ambitionis causa tribunos
legem promulgare ne cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret.
Parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quae tunc ingenti certamine
patres ac plebem accendit. Vicere tamen tribuni ut legem perferrent;
apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam. Quae ne
libera essent, senatus consultum factum est ut consularia comitia haberentur.
26.
Tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Volscis Latini atque Hernici nuntiarant.
T. Quinctius
L. F. Cincinnatus -- eidem et Poeno cognomen additur -- et Cn. Iulius Mento
consules facti. Nec ultra terror belli est dilatus. Lege sacrata, quae maxima
apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito, utrimque validi exercitus
profecti in Algidum convenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Volsci castra
communivere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura
ducibus erat. Eo plus nuntii terroris Romam attulere. Senatui dictatorem dici
placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam alias unquam
rebellarant; et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat. Ante omnia
pravitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus
terrebant. Sunt qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint
eamque causam dictatoris creandi fuisse. Illud satis constat ad alia discordes
in uno adversus patrum voluntatem consensisse ne dicerent dictatorem, donec cum
alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent,
Q. Servilius Priscus, summis honoribus egregie usus, "vos" inquit,
"tribuni plebis, quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat ut in
tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate vestra
cogatis." qua voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis
secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes
esse; si adversus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in vincla se duci
eos iussuros. Consules ab tribunis quam ab senatu vinci maluerunt, proditum a
patribus summi imperii ius datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum
memorantes, si quidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules et -- quo
quid ulterius privato timendum foret? -- in vincla etiam duci possent. Sors ut
dictatorem diceret -- nam ne id quidem inter collegas convenerat -- T. Quinctio
evenit. Is A. Postumium Tubertum, socerum suum, severissimi imperii virum,
dictatorem dixit; ab eo L. Iulius magister equitum est dictus. Dilectus simul
edicitur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum apparari. Cognitio
vacantium militiae munere post bellum differtur; ita dubii quoque inclinant ad
nomina danda. Et Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum
dictatori est.
27.
Haec omnia celeritate ingenti acta; relictoque Cn. Iulio consule ad praesidium
urbis et L. Iulio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res qua
eguissent in castris moraretur, dictator, praeeunte A. Cornelio pontifice
maximo, ludos magnos tumultus causa vovit, profectusque ab urbe, diviso cum
Quinctio consule exercitu, ad hostes pervenit. Sicut bina castra hostium parvo
inter se spatio distantia viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste
dictator Tusculo, consul Lanuvio propiorem locum castris ceperunt. Ita quattuor
exercitus, totidem munimenta planitiem in medio non parvis modo excursionibus
ad proelia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem habebant. Nec
ex quo castris castra conlata sunt cessatum a levibus proeliis est, facile
patiente dictatore conferendo vires spem universae victoriae temptato paulatim
eventu certaminum suos praecipere. Itaque
hostes nulla in proelio iusto relicta spe, noctu adorti castra consulis rem in
casum ancipitis eventus committunt. Clamor subito ortus non consulis modo
vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. Ubi
praesenti ope res egebant, consul nec animo defecit nec consilio: pars militum
portarum stationes firmat, pars corona vallum cingunt. In alteris apud
dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur quid opus
facto sit. Missum extemplo ad castra subsidium, cui Sp. Postumius Albus legatus
praeficitur: ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab
tumultu petit, unde ex necopinato aversum hostem invadat. Q. Sulpicium legatum
praeficit castris; M. Fabio legato adsignat equites, nec ante lucem movere
iubet manum inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. Omnia quae vel alius
imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine
atque agit: illud eximium consilii animique specimen et neutiquam volgatae
laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos
exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit. Qui postquam
intentos homines in eventum periculi alieni, pro se incautos neglectis vigiliis
stationibusque est adortus, prius paene cepit castra quam oppugnari hostes
satis scirent. Inde fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab
dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.
28.
Et iam lucescebat omniaque sub oculis erant. Et Fabius cum equitatu impetum
dederat et consul eruptionem e castris in trepidos iam hostes fecerat; dictator
autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus, circumagenti se ad
dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem
equitemque. Circumventi igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis
dedissent, ni vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis quam genere, iam
orbem volventes suos increpans clara voce "hic praebituri" inquit,
"vos telis hostium estis indefensi, inulti? Quid igitur arma habetis, aut quid ultro bellum intulistis, in otio
tumultuosi, in bello segnes? Quid hic stantibus spei est? An deum aliquem protecturum
vos rapturumque hinc putatis? Ferro via
facienda est. Hac qua me praegressum videritis, agite, qui visuri domos
parentes coniuges liberos estis, ite mecum! Non murus nec vallum sed armati
armatis obstant. Virtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores
estis". Haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant
impressionem qua Postumius Albus cohortes obiecerat; et moverunt victorem,
donec dictator pedem iam referentibus suis advenit eoque omne proelium versum
est. Uni viro Messio fortuna hostium
innititur. Multa utrimque volnera, multa passim caedes est; iam ne duces quidem
Romani incruenti pugnant. Unus Postumius ictus saxo, perfracto capite acie
excessit; non dictatorem umerus volneratus, non Fabium prope adfixum equo
femur, non brachium abscisum consulem ex tam ancipiti proelio submovit.
29.
Messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum iuvenum
extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant. Eodem omnis acies
inclinatur. Consul effusos usque ad vallum persecutus ipsa castra vallumque
adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admovet. Non segnior oppugnatio
est quam pugna fuerat. Consulem signum quoque intra vallum iniecisse ferunt,
quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam impressionem factam. Et
dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat. Tum abici passim arma
ac dedi hostes coepti, castrisque et his captis, hostes praeter senatores omnes
venum dati sunt. Praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis
reddita, partem sub hasta dictator vendidit; praepositoque consule castris,
ipse triumphans invectus urbem dictatura se abdicavit. Egregiae dictaturae
tristem memoriam faciunt, qui filium ab A. Postumio, quod occasione bene
pugnandi captus iniussu decesserit praesidio, victorem securi percussum
tradunt. Nec libet credere, et licet in variis opinionibus; et argumento est
quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam
saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit.
Imperioso quoque Manlio cognomen inditum; Postumius nulla tristi nota est
insignitus. Cn. Iulius consul aedem Apollinis absente collega sine sorte
dedicavit. Aegre
id passus Quinctius cum dimisso exercitus in urbem redisset, nequiquam in
senatu est conquestus. Insigni magnis rebus anno additur, nihil tum ad rem
Romanam pertinere visum, quod Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primum
per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum
traiecere.
30.
Agitatum in urbe ab tribunis plebis ut tribuni militum consulari potestate
crearentur nec obtineri potuit. Consules fiunt L. Papirius Crassus, L. Iulius.
Aequorum legati foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio
ostentaretur, indutias annorum octo impetraverunt: Volscorum res, super
acceptam in Algido cladem, pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in
iurgia et seditiones versa: undique otium fuit Romanis. Legem de multarum
aestimatione pergratam populo cum ab tribunis parari consules unius ex collegio
proditione excepissent, ipsi praeoccupaverunt ferre. Consules L. Sergius
Fidenas iterum Hostius Lucretius Tricipitinus. Nihil dignum dictu actum his
consulibus. Secuti eos consules A. Cornelius Cossus T. Quinctius Poenus iterum.
Veientes in agrum Romanum excursiones fecerunt. Fama fuit quosdam ex Fidenatium
iuventute participes eius populationis fuisse, cognitioque eius rei L. Sergio
et Q. Servilio et Mam. Aemilio permissa. Quidam Ostiam relegati, quod cur per
eos dies a Fidenis afuissent parum constabat; colonorum additus numerus,
agerque iis bello interemptorum adsignatus. Siccitate eo anno plurimum
laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae, sed terra quoque ingenito
umore egens vix ad perennes suffecit amnes. Defectus alibi aquarum circa
torridos fontes rivosque stragem siti pecorum morientum dedit; scabie alia
absumpta, volgatique in homines morbi. Et primo in agrestes ingruerant
servitiaque; urbs deinde impletur. Nec corpora modo adfecta tabo, sed animos
quoque multiplex religio et pleraque externa invasit, novos ritus sacrificandi
vaticinando inferentibus in domos quibus quaestui sunt capti superstitione
animi, donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit, cernentes in
omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum
exposcendae. Datum inde negotium
aedilibus, ut animadverterent ne qui nisi Romani di neu quo alio more quam
patrio colerentur. Irae adversus Veientes in insequentem annum, C. Servilium
Ahalam L. Papirium Mugillanum consules, dilatae sunt. Tunc quoque ne confestim
bellum indiceretur neve exercitus mitterentur religio obstitit; fetiales prius
mittendos ad res repetendas censuere. Cum Veientibus nuper acie dimicatum ad
Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies
exierat, et ante diem rebellaverant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more
patrum iurati repeterent res, verba sunt audita. Controversia inde fuit utrum
populi iussu indiceretur bellum an satis esset senatus consultum. Pervicere
tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad
populum ferret. Omnes centuriae iussere. In eo quoque plebs superior fuit, quod tenuit ne
consules in proximum annum crearentur.
31a.
Tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus
ex consulatu C. Furius M. Postumius A. Cornelius Cossus. Ex his Cossus praefuit
urbi, tres dilectu habito profecti sunt Veios, documentoque fuere quam plurium
imperium bello inutile esset. Tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii
videretur, aperuerunt ad occasionem locum hosti; incertam namque aciem, signum
aliis dari, receptui aliis cani iubentibus, invasere opportune Veientes. Castra
propinqua turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiae quam cladis
est acceptum. Maesta civitas fuit vinci
insueta; odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo verti spes civitatis. Et cum ibi quoque religio
obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam
religionem exemere. A. Cornelius dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister
equitum est dictus; adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil
censoria animadversio effecit, quo minus regimen rerum ex notata indigne domo
peteretur.
|