|
1.
Pace alibi parta Romani Veiique in armis erant tanta ira odioque ut victis
finem adesse appareret. Comitia utriusque
populi longe diversa ratione facta sunt. Romani auxere tribunorum militum
consulari potestate numerum; octo, quot nunquam antea, creati, M'. Aemilius Mamercus iterum
L. Valerius Potitus tertium Ap. Claudius Crassus M. Quinctilius Varus L. Iulius Iulus M.
Postumius M. Furius Camillus M. Postumius Albinus. Veientes contra taedio annuae ambitionis quae interdum
discordiarum causa erat, regem creavere. Offendit ea res populorum Etruriae
animos, non maiore odio regni quam ipsius regis. Gravis iam is antea genti
fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum quos intermitti nefas est
violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum
alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi
erant, ex medio ludicro repente abduxit. Gens itaque ante omnes alias eo magis
dedita religionibus quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus
negandum donec sub rege essent decrevit; cuius decreti suppressa fama est Veiis
propter metum regis qui a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum
principe, non vani sermonis auctore habebat. Romanis etsi quietae res ex
Etruria nuntiabantur, tamen quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur,
ita muniebant ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra
oppidanorum eruptiones versa, aliis frons in Etruriam spectans, auxiliis si qua
forte inde venirent obstruebatur.
2.
Cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset,
hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat
hiemando continuare bellum. Quod postquam tribunis plebis, iam diu nullam
novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in contionem prosiliunt,
sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes quod aera militibus sint
constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum veneno inlitum fore. Venisse
libertatem plebis; remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica
iuventutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res invisere
suas. Quam putarent continuatae militiae causam esse? Nullam profecto aliam
inventuros quam ne quid per frequentiam iuvenum eorum in quibus vires omnes
plebis essent agi de commodis eorum posset. Vexari praeterea et subigi multo
acrius quam Veientes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris
situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore, nivibus
pruinisque obrutum, sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio quae omnium
bellorum terra marique sit quies arma deponentem. Hoc neque reges neque ante
tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules neque triste dictatoris
imperium neque importunos decemviros iniunxisse servitutis, ut perennem
militiam facerent [quod tribuni militum in plebe Romana regnum exercerent].
Quidnam illi consules dictatoresve facturi essent, qui proconsularem imaginem
tam saevam ac trucem fecerint? Sed id accidere haud immerito. Non fuisse ne in
octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio. Antea trina loca cum
contentione summa patricios explere solitos: nunc iam octoiuges ad imperia
obtinenda ire, et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, si nihil
aliud, admoneat collegas, liberos et cives eorum, non servos militare, quos
hieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat et aliquo tempore anni parentes
liberosque ac coniuges invisere et usurpare libertatem et creare magistratus.
Haec taliaque vociferantes adversarium haud imparem nacti sunt Ap. Claudium,
relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, virum imbutum iam
ab iuventa certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante fuisse
memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis
dissolvendae.
3.
Is tum iam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus, talem
orationem habuit: "si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis
vestra an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse
dubitari certum habeo; et cum laetor tandem longi erroris vobis finem factum
esse, tum, quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et
vobis et propter vos rei publicae gratulor. An est quisquam qui dubitet nullis
iniuriis vestris, si quae forte aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere
patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis
offensos ac concitatos esse? Quid illos aliud aut tum timuisse creditis aut
hodie turbare velle nisi concordiam ordinum, quam dissolvendae maxime
tribuniciae potestatis rentur esse? Sic hercule, tamquam artifices improbi,
opus quaerunt qui [et] semper aegri aliquid esse in re publica volunt, ut sit
ad cuius curationem a vobis adhibeantur. Utrum enim defenditis an impugnatis plebem? Utrum
militantium adversarii estis an causam agitis? Nisi forte hoc dicitis:
"quidquid patres faciunt displicet, sive illud pro plebe sive contra
plebem est," et quemadmodum servis suis vetant domini quicquam rei cum
alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri
aequum censent, sic vos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate
ac munificentia nostra provocemus plebem, nec plebs nobis dicto audiens atque
oboediens sit. Quanto tandem, si quicquam in vobis, non dico civilis, sed
humani esset, favere vos magis et quantum in vobis esset indulgere potius
comitati patrum atque obsequio plebis oportuit? Quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc
imperium inter finitimos brevi futurum esse?
4.
Atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infecta re a
Veiis exercitum noluerunt, non utile solum sed etiam necessarium fuerit, postea
disseram: nunc de ipsa condicione dicere militantium libet; quam orationem non
apud vos solum sed etiam in castris si habeatur, ipso exercitu disceptante,
aequam arbitror videri posse. In qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem
venire posset, adversariorum certe orationibus contentus essem. Negabant nuper
danda esse aera militibus, quia nunquam data essent. Quonam modo igitur nunc
indignari possunt, quibus aliquid novi adiectum commodi sit, eis laborem etiam
novum pro portione iniungi? Nusquam nec opera sine emolumento nec emolumentum
ferme sine impensa opera est. Labor voluptasque, dissimillima natura, societate
quadam inter se naturali sunt iuncta. Moleste antea ferebat miles se suo sumptu
operam rei publicae praebere; gaudebat idem partem anni se agrum suum colere,
quaerere unde domi militiaeque se ac suos tueri posset: gaudet nunc fructui
sibi rem publicam esse, et laetus stipendium accipit; aequo igitur animo
patiatur se [ab domo] ab re familiari, cui gravis impensa non est, paulo
diutius abesse. An si ad calculos eum res publica vocet, non merito dicat:
"annua aera habes, annuam operam ede: an tu aequum censes militia semestri
solidum te stipendium accipere?" Invitus in hac parte orationis, Quirites,
moror; sic enim agere debent qui mercennario milite utuntur; nos tamquam cum
civibus agere volumus, agique tamquam cum patria nobiscum aequum censemus. Aut
non suscipi bellum oportuit, aut geri pro dignitate populi Romani et perfici
quam primum oportet. Perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante
abscedimus quam spei nostrae finem captis Veiis imposuerimus. Si hercules nulla
alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit. Decem quondam annos
urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia, quam procul ab domo?
Quot terras, quot maria distans? Nos intra vicesimum lapidem, in conspectu
prope urbis nostrae, annuam oppugnationem perferre piget. Scilicet quia levis
causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum
stimulet. Septiens rebellarunt; in pace nunquam fida fuerunt; agros nostros
miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros
ibi interfecerunt; auctores fuere contra ius caedis impiae legatorum nostrorum;
Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt, hodieque id moliuntur; res
repetentes legatos nostros haud procul afuit quin violarent.
5.
Cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? Si nos tam iustum odium
nihil movet, ne illa quidem, oro vos, movent? Operibus ingentibus saepta urbs
est quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta evastata
sunt bello; si reducimus exercitum, quis est qui dubitet illos non a cupiditate
solum ulciscendi sed etiam necessitate imposita ex alieno praedandi cum sua
amiserint agrum nostrum invasuros? Non differimus igitur bellum isto consilio,
sed intra fines nostros accipimus. Quid? Illud, quod proprie ad milites
pertinet, quibus boni tribuni plebis tum stipendium extorquere voluerunt, nunc
consultum repente volunt, quale est? Vallum fossamque, ingentis utrumque
operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo pauca, postea exercitu aucto
creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo sed in Etruriam etiam
spectantes si qua auxilia veniant, opposuere; quid turres, quid vineas
testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? Cum tantum
laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem perventum, relinquendane
haec censetis, ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis
exsudetur labor? Quanto est minus opera tueri facta et instare ac perseverare
defungique cura? Brevis enim profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi
per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus. Loquor de operae et de
temporis iactura; quid? Periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci
nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? Ut
nunc res se habet, irati sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est, capere
Veios licet. Quis est qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea
fore, cum si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id
quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veiis, mutari spatio interposito
possit vel consensu civitatis ut eo reconcilient Etruriae animos, vel ipsius
voluntate regis qui obstare regnum suum saluti civium nolit? Videte, quot res,
quam inutiles sequantur illam viam consilii, iactura operum tanto labore
factorum, vastatio imminens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente
concitatum. Haec sunt, tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si
quis aegro qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi
gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.
6.
Si, mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae
plurimum intererat, insuescere militem nostrum non solum parata victoria frui,
sed si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum
exspectare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec sicut
aestivas aves statim autumno tecta ac recessum circumspicere. Obsecro vos,
venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque
rapit: belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus quam vel lusus ac
voluptas elicere solet? Adeone effeminata
corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam
durare in castris, abesse ab domo non possint? Ut, tamquam navale bellum
tempestatibus captandis et observando tempore anni gerant, non aestus, non
frigora pati possint? Erubescant profecto, si quis eis haec obiciat,
contendantque et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se
iuxta hieme atque aestate bella gerere posse, nec se patrocinium mollitiae
inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra
nec in tectis maiores suos creasse. Haec virtute militum vestrorum, haec Romano
nomine sunt digna, non Veios tantum nec hoc bellum intueri quod instat, sed
famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere. An mediocre
discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum
Romanum eum esse putent cuius si qua urbs primum illum brevissimi temporis
sustinuerit impetum, nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis nostri ut
exercitum Romanum non taedium longinquae oppugnationis, non vis hiemis ab urbe
circumsessa semel amovere possit, nec finem ullum alium belli quam victoriam
noverit, nec impetu potius bella quam perseverantia gerat? Quae in omni quidem
genere militiae, maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum
plerasque munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus
ipsum vincit atque expugnat, -- sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus
tribuni plebis fuerint, et Romae invenerint praesidia Veientes quae nequiquam
in Etruria quaerunt. An est quicquam quod Veientibus optatum aeque contingere
possit quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde velut ex contagione
castra impleantur? At hercule apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis
taedio, non denique regni, quicquam apud eos novatum sit, non negata auxilia ab
Etruscis inritaverint animos; morietur enim extemplo quicumque erit seditionis
auctor, nec cuiquam dicere ea licebit quae apud vos impune dicuntur. Fustuarium
meretur, qui signa relinquit aut praesidio decedit: auctores signa relinquendi
et deserendi castra non uni aut alteri militi sed universis exercitibus palam
in contione audiuntur; adeo, quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae
patriae dissolvendae rei publicae est, adsuestis, Quirites, audire et dulcedine
potestatis eius capti quaelibet sub ea scelera latere sinitis. Reliquum est ut
quae hic vociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus
corrumpant ducibusque parere non patiantur, quoniam ea demum Romae libertas
est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta
patrum, non disciplinam vereri militiae."
7.
Par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis, cum subito, unde
minime quis crederet, accepta calamitas apud Veios et superiorem Appium in
causa et concordiam ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius Veios
fecit. nam cum agger promotus ad urbem vineaeque tantum non iam iniunctae
moenibus essent, dum opera interdiu fiunt intentius quam nocte custodiuntur,
patefacta repente porta ingens multitudo facibus maxime armata ignes coniecit,
horaeque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium
hausit; multique ibi mortales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti
sunt. Quod ubi Romam est nuntiatum, maestitiam omnibus, senatui curam metumque
iniecit, ne tum vero sustineri nec in urbe seditio nec in castris posset et
tribuni plebis velut ab se victae rei publicae insultarent, cum repente quibus
census equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius inter
sese habito, senatum adeunt factaque dicendi potestate, equis se suis stipendia
facturos promittunt. Quibus cum amplissimis verbis gratiae ab senatu actae
essent famaque ea forum atque urbem pervasisset, subito ad curiam concursus fit
plebis; pedestris ordinis aiunt nunc esse operam rei publicae extra ordinem
polliceri, seu Veios seu quo alio ducere velint; si Veios ducti sint, negant se
inde prius quam capta urbe hostium redituros esse. Tum vero iam superfundenti
se laetitiae vix temperatum est; non enim, sicut equites, dato magistratibus
negotio laudari iussi, neque aut in curiam vocati quibus responsum daretur, aut
limine curiae continebatur senatus; sed pro se quisque ex superiore loco ad
multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam laetitiam,
beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia dicere, laudare
equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri
comitatem benignitatemque senatus. Certatim patribus plebique manare gaudio
lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut
tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent,
memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore; placere autem
omnibus his voluntariam extra ordinem professis militiam aera procedere; et
equiti certus numerus aeris est adsignatus. Tum primum equis suis merere
equites coeperunt. Voluntarius ductus exercitus Veios non amissa modo restituit
opera, sed nova etiam instituit. Ab urbe commeatus intentiore quam antea
subvehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.
|