[LIV]
[206] Orationis autem ipsius tamquam armorum est vel ad usum
comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsam tractatio. Nam et geminatio
verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque
deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum
conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et
eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa,
quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria
referuntur aut quae sunt inter se similia. [207] Est etiam
gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium
et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio et quod
in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur
ad singula et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita
ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum quiddam et
dinumeratio et alia correctio et dissipatio et continuatum et interruptum et
imago et sibi ipsi responsio et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et
digressio et circumscriptio. [208]
Haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae
sententiis orationem verborumque conformationibus inluminent."
|