[XXII]
[99] Tum ille
"immo vero," inquit "Sulpici, rogemus Antonium, qui et potest
facere, quod requiris, et consuevit, ut te audio dicere: nam me quidem [fateor
semper] a genere hoc toto sermonis refugisse et tibi cupienti atque instanti
saepissime negasse, [ut] tute paulo ante dixisti; quod ego non superbia neque
inhumanitate faciebam neque quod tuo studio rectissimo atque optimo non obsequi
vellem, praesertim cum te unum ex omnibus ad dicendum maxime natum aptumque
cognossem, sed me hercule istius disputationis insolentia atque earum rerum,
quae quasi in arte traduntur? inscitia." [100]
Tum Cotta "quoniam [id,] quod difficillimum nobis videbatur, ut omnino de
his rebus, Crasse, loquerere, adsecuti sumus, de reliquo iam nostra culpa
fuerit, si te, nisi omnia, quae percontati erimus, explicaris,
dimiserimus." [101]
"De eis, credo, rebus," inquit Crassus "ut in cretionibus scribi
solet: QVIBVS SCIAM POTEROQVE." Tum
ille "nam quod tu non poteris aut nescies, quis nostrum tam impudens est
qui se scire aut posse postulet?" "Iam
vero ista condicione, dum mihi liceat negare posse quod non potero et fateri
nescire quod nesciam, licet" inquit Crassus "vestro arbitratu
percontemini." [102]
"Atqui" inquit [Sulpicius] "hoc ex te, de quo modo Antonius
euit, quid sentias, quaerimus, existimesne artem aliquam esse dicendi?" "Quid? mihi vos nunc" inquit Crassus "tamquam
alicui Graeculo otioso et loquaci et fortasse docto atque erudito
quaestiunculam, de qua meo arbitratu loquar, ponitis? Quando enim me ista curasse aut cogitasse arbitramini et non
semper inrisisse potius eorum hominum impudentiam, qui cum in schola
adsedissent, ex magna hominum frequentia dicere iuberent, si quis quid
quaereret? [103] Quod primum
ferunt Leontinum fecisse Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri
videbatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet, esse paratum
denuntiaret; postea vero vulgo hoc facere coeperunt hodieque faciunt, ut nulla
sit res neque tanta neque tam improvisa neque tam nova, de qua se non omnia,
quae dici possint, profiteantur esse dicturos. [104]
Quod si te, Cotta, arbitrarer aut te, Sulpici, de eis rebus audire velle,
adduxissem huc Graecum aliquem, qui nos istius modi disputationibus delectaret;
quod ne nunc quidem difficile factu est: est enim apud M. Pisonem adulescentem
[iam] huic studio deditum, summo homo ingenio nostrique cupidissimus,
Peripateticus Staseas, homo nobis sane familiaris et, ut inter homines peritos
constare video, in illo suo genere omnium princeps."
|