Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XXXVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXVIII

1. Haud absurdum videtur propositi operis regulae paucis percurrere, quae cuiusque ductu gens ac natio redacta in formulam provinciae stipendiaria facta sit, ut quae partibus notavimus, facilius simul universa conspici possint .

2. Primus in Siciliam traiecit exercitum consul Claudius, sed provinciam eam post annos ferme duos et quinquaginta captis Syracusis fecit Marcellus Claudius. Primus Africam Regulus nono ferme anno primi Punici belli aggressus est; sed post centum et novem annos P. Scipio Aemilianus eruta Carthagine abhinc annos centum septuaginta tris Africam in formulam redegit provinciae. Sardinia inter primum et secundum bellum Punicum ductu T. Manlii consulis certum recepit imperi iugum.

3. Immane bellicae civitatis argumentum, quod semel sub regibus, iterum hoc T. Manlio consule, tertio Augusto principe certae pacis argumentum Ianus geminus clausus dedit.

4. In Hispaniam primi omnium duxere exercitus Cn. et P. Scipiones initio secundi belli Punici abhinc annos ducentos quinquaginta; inde varie possessa et saepe amissa partibus, universa ductu Augusti facta stipendiaria est.

5. Macedoniam Paulus, Mummius Achaiam, Fulvius Nobilior subegit Aetoliam, Asiam L. Scipio, Africani frater, eripuit Antiocho, sed beneficio senatus populique Romani mox ab Attalis possessam regibus M. Perpenna capto Aristonico fecit tributariam. Cyprus devicta nullius adsignanda gloriae est;

6. quippe senatus consulto, ministerio Catonis, regis morte, quam ille conscientia acciverat, facta provincia est. Creta Metelli ductu longissimae libertatis fine multata est. Syria Pontusque Cn. Pompei virtutis monumenta sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License