Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XLVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLVIII

1. Intra breve deinde spatium belli civilis exarserunt initia, cum iustissimus quisque et a Caesare et a Pompeio vellet dimitti exercitus; quippe Pompeius in secundo consulatu Hispanias sibi decerni voluerat easque per triennium absens ipse ac praesidens urbi per Afranium et Petreium, consularem ac praetorium, legatos suos, administrabat et iis, qui a Caesare dimittendos exercitus contendebant, adsentabatur, iis, qui ab ipso quoque, adversabatur.

2. Qui si ante biennium, quam ad arrna itum est, perfectis muneribus theatri et aliorum operum, quae ei circumdedit, gravissima temptatus valetudine decessisset in Campania (quo quidem tempore universa Italia vota pto salute eius primi omnium civiurn suscepit) defuisset fortunae destruendi eius locus, et quam apud superos habuerat magnitutudinem, inlibatam detulisset ad inferos.

3. Bello autem civili et tot, quae deinde per continuos viginti annos consecuta sunt, malis non alius maiorem flagrantioremque quam C. Curio tribunus plebis subiecit facem, vir nobilis, elo quens, audax, suae alienaeque et fortunae et pudicitiae prodigus, homo ingeniosissime nequam et facundus malo publico cuius animo [voluptatibus vel libidinibus]

4. neque opes ullae neque cupiditates suAicere possent. Hic primo pro Pompei partibus, id est, ut tunc habebatur, pro re publica, mox simulatione contra Pompeiurn et Caesarem, sed animo pro Caesare stetit. Id gratis an accepto centies sestertio fecerit, ut accepimus, in medio relinquemus.

5. Ad ultimum saluberrimas coalescentis condiciones pacis, quas et Caesar iustissimo animo postulabat et Pompeius aequo recipiebat, discussit ac rupit, unice cavente Cicerone concordiae publicae. Harum praeteritarumque rerum ordo cum iustis aliorum voluminibus promatur, tum, uti spero, nostris explicabitur.

6. Nunc proposito operi sua forma reddatur, si prius gratulatus ero Q. Catulo, duobus Lucullis Metelloque et Hortensio, qui, cum sine invidia in re publica Qoruissent eminuissentque sine periculo, quieta aut certe non praecipitata fatali ante initium bellorum civilium morte functi sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License