Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput LXXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXXIX

1. Crescente in dies et classe et fama Pompei Caesar molem belli eius suscipere statuit. Aedificandis navibus contrahendoque militi ac remigi navalibusque adsuescendo certaminibus atque exercitationibus praefectus est M. Agrippa, virtutis nobilissimae, labore, vigilia, periculo invictus parendique, sed uni, scientissimus, aliis sane imperandi cupidus et per omnia extra dilationes positus consultisque facta coniungens.

2. Hic in Averno ac Lucrino lacu speciosissima classe fabricata cotidianis exercitationibus militem remigemque ad summam et militaris et maritimae rei perduxit scientiam. Hac classi Caesar, cum prius despondente ei Nerone, cui ante nupta fuerat Liviam, auspicatis rei publicae ominibus duxisset eam uxorem, Pompeio Siciliaeque bellum intulit.

3. Sed virum humana ope invictum graviter eo tempore fortuna concussit: quippe longe maiorem partem classis circa Veliam Palinurique promontorium adorta vis Africi laceravit ac distulit. Ea patrando bello mora fuit, quod postea dubia et interdum ancipiti fortuna gestum est.

4. Nam et classis eodem loco vexata est tempestate, et ut navali primo proelio apud Mylas ductu Agrippae pugnatum prospere, ita inopinato Pompeianae classis adventu gravis sub ipsius Caesaris oculis circa Tauromenium accepta clades; neque ab ipso periculum abfuit. Legiones, quae cum Cornificio erant, legato Caesaris, expositae in terram paene a Pompeio oppressae sunt.

5. Sed ancipitis fortuna temporis mature virtute correcta: explicatis quippe utriusque partis classibus paene omnibus exutus navibus Pompeius Asiam fuga petivit iussuque M. Antonii, cuius opem petierat, dum inter ducem et supplicem tumultuatur et nunc dignitatem retinet, nunc vitam precatur, a Titio iugulatus est.

6. Cui in tantum duravit hoc facinore contractum odium, ut mox ludos in theatro Pompei faciens execratione populi spectaculo, quod praebebat, pelleretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License