Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Mercator

IntraText CT - Text

  • MERCATOR
    • ACTUS QUINTUS
      • Scaena secunda. Eutychus-Charinus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Eutychus-Charinus

 

EUT. Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus,
spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.
ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?
domi erat quod quaeritabam: sex sodales repperi,
vitam, amicitiam, civitatem, laetitiam, ludum, iocum;
eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi,
iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam
[solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam].
date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.
CHAR. Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam;
egomet mihi comes, calator, equos, agaso, armiger,
egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio,
egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es.
nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis,
eundem ex confidente actutum diffidentem denuo.
EUT. Cogito quonam ego illum curram quaeritatum. CHAR. Certa res
me usque quaerere illam, quoquo hinc abductast gentium;
neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare,
nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem;
imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim;
non concedam neque quiescam usquam noctu neque dius
prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero.
EUT. Nescio quoia vox ad aures mi advolavit. CHAR. Invoco
vos, Lares viales, ut me bene tutetis. EUT. Iuppiter,
estne illic Charinus? CHAR. Cives, bene valete. EUT. Ilico
sta, Charine. CHAR. Qui me revocat? EUT. Spes, Salus, Victoria.
CHAR. Quid me voltis? EUT. Ire tecum. CHAR. Alium comitem quaerite,
non amittunt hi me comites qui tenent. EUT. Qui sunt ei?
CHAR. Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio.
EUT. Repudia istos comites atque hoc respice et revortere.
CHAR. Siquidem mecum fabulari vis, subsequere. EUT. Sta ilico.
CHAR. Male facis, properantem qui me commorare. sol abit.
EUT. Si huc item properes ut istuc properas, facias rectius:
huc secundus ventus nunc est; cape modo vorsoriam:
hic favonius serenust, istic auster imbricus;
hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet.
recipe te ad terram, Charine, huc. nonne ex advorso vides,
nubis atra imberque <ut> instat? aspice ad sinisteram,
caelum ut est splendore plenum atque ut dei istuc vorti iubent?
CHAR. Religionem illic <mi> obiecit: recipiam me illuc. EUT. Sapis.
o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem,
porge bracchium. CHAR. Prehende. iam tenes? EUT. Teneo. CHAR. Tene.
EUT. Quo nunc ibas? CHAR. Exulatum. EUT. Quid ibi faceres? CHAR. Quod miser.
EUT. Ne pave, restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies.
maxime quod vis audire, id audies, quod gaudeas
[sta ilico, amicus advenio multum beneuolens].
tuam amicam -- CHAR. Quid eam? EUT. Ubi sit ego scio. CHAR. Tune, obsecro?
EUT. Sanam et salvam. CHAR. Ubi eam salvam? EUT. Ego scio. CHAR. Ego me mavelim.
EUT. Potin ut animo sis tranquillo? CHAR. Quid si mi animus fluctuat?
EUT. Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time.
CHAR. Obsecro te, loquere <propere> ubi sit, ubi eam videris.
quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia.
EUT. Non longe hinc abest a nobis. CHAR. Quin ergo commostras, si vides?
EUT. Non video hercle nunc, sed vidi modo. CHAR. Quin ego videam facis?
EUT. Faciam. CHAR. Longum istuc amantist. EUT. Etiam metuis? omnia
commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est
qui illam habet, neque est quoi magis me velle melius aequom siet.
CHAR. Non curo istunc, de illa quaero. EUT. De illa ergo ego dico tibi.
sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi <sit dicerem>.
CHAR. Dic igitur, ubi illa est? EUT. In nostris aedibus. CHAR. Aedis probas,
si tu vera dicis; pulchre aedificatas arbitro.
sed qui ego istuc credam? vidistin an de audito nuntias?
EUT. Egomet vidi. CHAR. Quis eam adduxit ad vos? EUT. <Ut> inique rogas.
quid tua refert, qui cum istac venerit? CHAR. Dum istic siet.
vera dicis? EUT. Nil, Charine, te quidem quicquam pudet;
est profecto. CHAR. Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi.
EUT. Quid si optabo? CHAR. Deos orato ut eius faciant copiam.
EUT. Derides. CHAR. Servata res est demum, si illam videro.
sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras
exite illinc, pallium mi ecferte. EUT. Em, nunc tu mihi places.
CHAR. Optume advenis, puere, cape chlamydem atque istic sta ilico,
ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar.
EUT. Non mihi credis? CHAR. Omnia equidem credo quae dicis mihi.
sed quin intro ducis me ad eam, ut videam? EUT. Paulisper mane.
CHAR. Quid, manebo? EUT. Tempus non est intro eundi. CHAR. Enicas.
EUT. Non opus est, inquam, nunc intro te ire. CHAR. Responde mihi,
qua causa? EUT. Operae non est. CHAR. Cur? EUT. Quia non est illi commodum.
CHAR. Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo?
omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior,
qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo.
EUT. Mane parumper atque haec audi. CHAR. Cape sis, puere, hoc pallium.
EUT. Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi
ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest:
suspicatur illam amicam esse illi. CHAR. Sonam sustuli.
EUT. Eam rem nunc exquirit intus. CHAR. Iam machaerast in manu.
EUT. Nam si eo ted intro ducam -- CHAR. Tollo ampullam atque hinc eo.
EUT. Mane, mane, Charine. CHAR. Erras, me decipere haud potes.
EUT. Neque edepol volo. CHAR. Quin tu ergo itiner exsequi meum me sinis?
EUT. Non sino. CHAR. Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius.
iam in currum escendi, iam lora in manus cepi meas.
EUT. Sanus non es. CHAR. Quin, pedes, vos in curriculum conicitis
in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat?
EUT. Stultus es, noli istuc quaeso dicere. CHAR. Certum exsequist,
operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec. EUT. Quin domist.
CHAR. Nam hic quod dixit, id mentitust. EUT. Vera dixi equidem tibi.
CHAR. Iam Cyprum veni. EUT. Quin sequere, ut illam videas quam expetis.
CHAR. Percontatus non inveni. EUT. Matris iam iram neglego.
CHAR. Porro proficiscor quaesitum. nunc perveni Chalcidem;
video ibi hospitem Zacyntho, dico quid eo advenerim,
rogito quis eam vexerit, quis habeat si ibi indaudiverit.
EUT. Quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas?
CHAR. Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas.
EUT. Nil mentitust. CHAR. Sed de amica se indaudivisse autumat,
hic Athenis esse. EUT. Calchas iste quidem Zacynthiust.
CHAR. Navem conscendo, proficiscor ilico. iam sum domi,
iam redii <ex> exilio. salve, mi sodalis Eutyche:
ut valuisti? quid parentes mei? valent mater pater?
bene vocas, benigne dicis: cras apud te, nunc domi.
sic decet, sic fieri oportet. EUT. Eloque ni somnias.
hic homo non sanust. CHAR. Medicari amicus quin properas <mihi>?
EUT. Sequere sis. CHAR. Sequor. EUT. Clementer quaeso, calces deteris.
audin tu? CHAR. Iam dudum audivi. EUT. Pacem componi volo
meo patri cum matre: nam nunc est irata -- CHAR. I modo.
EUT. Propter istanc. CHAR. I modo. EUT. Ergo cura. CHAR. Quin tu ergo i modo.
tam propitiam reddam, quam quom propitiast Iuno Iovi.--




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License