Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Vegetius Renatus
Epitoma rei militaris

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • VIIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIIII. Quisquis hos artis bellicae commentarios ex probatissimis auctoribus breuiatos legere dignabitur, quam primum rationem proelii depugnandique cupit audire praecepta. Sed conflictus publicus duarum aut trium horarum certamine definitur, post quem partis eius, quae superata fuerit, spes omnes intercidunt. Ideo omnia ante cogitanda sunt, ante temptanda, ante facienda sunt, quam ad ultimum ueniatur abruptum. Boni enim duces non aperto proelio, in quo est commune periculum, sed ex occulto semper adtemptant, ut integris suis, quantum possunt, hostes interimant uel certe terreant, in qua parte quae necessaria admodum sunt ab antiquis reperta perscribam. Praecipua ars et utilitas ducis est, ut adhibitis ex uniuerso exercitu scientibus belli et sapientibus uiris de suis et hostium copiis saepius tractet, omni, quae plurimam nocet, adulatione summota, utrum ipsius an aduersariorum homines magis armati sint et muniti, qui magis exercitati, qui sint innecessitatibus fortiores. Quaerendum etiam, utra pars equites, utra pedites habeat meliores, sciendumque in peditibus uel maxime consistere robur exercitus; et inter ipsos equites, qui contatis, qui sagittariis antecedat, quis plures loricas induat, quis utiliores equos adduxerit; postremo loca ipsa, in quibus pugnandum est, utrum inimicis an nobis uideantur adcommoda; - nam si equitatu gaudemus, campos debemus optare, si pedite, loca eligere angusta, fossis paludibus uel arboribus inpedita, et aliquotiens montuosa -; cui magis uictus abundet aut desit; nam fames, ut dicitur, intrinsecus pugnat et uincit saepius sine ferro. Vel maxime autem tractandum est, utrum expediat necessitatem protrahi an celerius dimicari; interdum enim sperat aduersarius expeditionem cito posse finiri et, si dilatus fuerit in longum, aut penuria maceratur aut desiderio suorum reuocatur ad propria aut nihil magnum faciens per desperationem abire conpellitur. Tum fracti labore et taedio plurimi deserunt, aliquanti produnt, aliquanti se tradunt, quia aduersis rebus rarior fides est et nudari incipit qui copiosus aduenerat. Ad rem pertinet, qualis ipse aduersarius uel eius comites optimatesque sint, nosse, utrum temerarii an cauti, audaces an timidi, scientes artem bellicam uel ex usu an temere pugnantes; quae gentes cum his fortes, quae ignauae sint; nostra auxilia cuius fidei quarumque sint uirium; quos animos illius copiae, quos habeat noster exercitus; quae pars sibi magis uictoriam repromittat. (Eiusmodi enim cogitationibus uirtus augetur aut frangitur. Desperantibus autem crescit audacia adhortatione ducis et, si nihil ipse timere uideatur, crescit animus, si ex insidiis uel occasione aliquid fortiter feceris, si hostibus aduersae res coeperint euenire, si uel infirmiores aut minus armatos ex inimicis potueris superare.) Cauendum enim est, ne dubitantem formidantemque exercitum ad pugnam publicam aliquando producas. Interest, utrum tirones an ueteres milites habeas, et utrum ante breue tempus in expeditionibus fuerint an annis aliquot in pace durarint; nam pro tironibus accipiendi sunt qui pugnare longo tempore desierunt. Sed cum legiones auxilia uel equites ex diuersis aduenerint locis, dux optimus et separatim singulos numeros per tribunos electos, quorum scitur industria, ad omnia genera exercere debet armorum et post in unum collectos quasi depugnaturos conflictu publico exercebit ipse saepius temptabitque, quid artis possint habere, quid uirium, quemadmodum sibi ipsi consentiant, utrum ad tubarum monita, ad signorum indicia, ad praecepta uel nutum suum diligenter obtemperent. Si errant in aliquibus, exerceantur atque doceantur, quamdiu possint esse perfecti. Si uero in campicursione, in sagittando, in iaculando, in ordinanda acie ad plenum fuerint eruditi, ne sic quidem temere sed occasione capta ad publicam ducendi sunt pugnam; sed ante minoribus proeliis inbuendi. Dux itaque uigilans sobrius prudens, tamquam de ciuili causa inter partes iudicaturus, adhibito consilio de suis et aduersarii copiis iudicet. Et si multis rebus superior inuenitur, oportunum sibi non differat inire conflictum. Si uero aduersarium intellegit fortiorem, certamen publicum uitet; nam pauciores numero et inferiores uiribus superuentus et insidias facientes sub bonis ducibus reportauerunt saepe uictoriam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License