XVII. Sed optima ratio est et ad uictoriam plurimum
confert, ut lectissimos de peditibus et equitibus cum uicariis comitibus
tribunisque uacantibus habeat dux post aciem praeparatos, alios circa cornua
alios circa medium, ut, sicubi hostis uehementer insistit, ne rumpatur acies,
prouolent subito et subpleant loca additaque uirtute inimicorum audaciam
frangant. Hoc primi Lacones inuenerunt, imitati sunt Karthaginienses, Romani
postea ubique seruarunt. Hac dispositione nulla melior inuenitur. Nam directa
acies hoc solum agere debet et potest, ut hostem repellat aut fundat. Si cuneus
sit agendus aut forfex, superfluos habere debebis post aciem, de quibus cuneum
uel forficem facias. Si ducenda sit serra, item ex abundantibus ducitur; nam si
de loco suo ordinatum militem transferre coeperis, uniuersa turbabis. Si globus
hostium separatus aut alam tuam aut partem aliquam urguere coeperit, nisi
superfluos habeas, quos contra globum possis obponere, siue pedites siue
equites de acie tuleris, dum alia uis defendere, alia periculosius denudabis.
Quod si bellatorum tibi copia non abundat, melius est aciem habere breuiorem,
dummodo in subsidiis conloces plurimos. Nam circa medias partes campi ex
peditibus bene armatis debes habere lectissimos, de quibus cuneum facias et
statim aciem hostium rumpas; circa cornua autem de contatis loricatisque
equitibus ad hoc reseruatis et leui armatura peditum alas hsotium circumuenire
te conuenit.
|