27. Sed Theodosio ab
Spania Gratianus imperator electo et in orientali principatu loco Valentis
patrui subrogato, militaremque disciplinam mox in meliori statu reposita
ignavia priorum principum et desidia exclusa Gothus ut sensit, pertimuit. nam
inperator acri omnino ingenii virtuteque et consilio clarus dum praeceptorum
saeveritate et liberalitate blanditiaque sua remissum exercitum ad fortia
provocaret at vero ubi milites principe meliore mutato fiduciam acceperunt,
Gothos impetere temptant eosque Thraciae finibus pellunt sed Theodosio principe
pene tunc usque ad disperationem egrotanti datur iterum Gotbis audacia
divisoque exercitu Fritigemus ad Thessaliam praedandam, Epiros et Achaiam
digressus est, Alatheus vero et Safrac cum residuis copiis Pannoniam petierunt,
quod cum Gratianus imperator, qui tunc a Roma in Gallis ob incursione
Vandalorum recesserat, conperisset, quia Theodosio fatali desperatione
succumbente Gothi maius saevirent, mox ad eos collecto venit exercitu, nec
tamen fretus in armis, sed gratia eos muneribusque victurus, pacemque,
victualia illis concedens, cum ipsis inito foedere fecit.
28.
Ubi vero post haec Theodosius convaluft imperator
repperitque cum Gothis et Romanis Gratiano imperatore pepigisse quod ipse
optaverat, admodum grato animo ferens et ipse in hac pace consensit,
Aithanaricoque rege, qui tunc Fritigerno successerat, datis sibi muneribus
sociavit moribusque suis benignissimis ad se eum in Constantinopolim accedere
invitavit, qui omnino libenter adquiescens regia urbe ingressus est miransque:
'en', inquid, 'cerno, quod saepe incredulus audiebam', famam
videlicet tantae urbis; et huc illuc oculos volvens nunc situm urbis
commeatuque navium, nunc moenia clara prospectans miratur, populosque
diversarum gentium quasi fonte in uno e diversis partibus scaturriente unda,
sic quoque milite ordinato aspiciens: 'deus', inquit, 'sine dubio
terrenus est imperator et quisquis adversus eum manu moverit, ipse sui
sanguinis reus existit', in tali ergo admiratione maioreque a principe
honore suffultus paucis mensibus interiectis ab hac luce migravit. quem
princeps affectionis gratia pene plus mortuum quam vivum honorans dignae
tradidit sepulturae, ipse quoque in exequiis feretro eins praeiens. defuncto
ergo Aithanarico cunctus eius exercitus in servitio Theodosii imperatoris
perdurans Romano se imperio subdens cum milite velut unum corpus effecit
militiaque illa dudum sub Constantino principe foederatorum renovata et ipsi
dicti sunt foederati, e quibus imperator contra Eugenium tyrannum, qui occiso Gratiano
Gallias occupasset plus quam viginti milia armatorum fideles sibi et amicos
intellegens secum duxit victoriaque de praedicto tyranno potitus ultionem
exegit.