Iordanes
De origine actibusque Getarum

Capp. XXXIII-XXXIV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. XXXIII-XXXIV

33. Nam duodecimo anno regni Valiae, quando et Hunni post pene quinquaginta annorum invasam Pannoniam a Romanis et Gothls expulsi sunt, videns Valia Vandalos in suis finibus, id est Spaniae solum, audaci temeritate ab interioribus partibus Galliciae, ubi eos fugaverat dudum Atauulfus, egressos et cuncta in praedas vastare, eo fere tempore, quo Hierius et Ardabures consules processissent, nec mora mox contra eos movit exercitum, sed Gyzericus rex Vandalorum iam a Bovifatio in Africam invitatus, qui Valentiniano principi veniens in offensa non aliter se quam malo rei publicae potuit vindicare, is ergo suis praecibus eos invitans per traiectum angustiarum, qui dicitur fretus Gaditanus et vix septem milibus Africam ab Spaniis dividet ostiaque maris Tyrreni in Oceani estu egeritur, transposuit. erat namque Gyzericus iam Romanorum clade in urbe notissimus, statura mediocris et equi casu claudicans, animo profundus, sermone rarus, luxoriae contemptor, ira turbidus, habendi cupidus, ad sollicitandas gentes providentissimus, semina contentionum iacere, odia miscere paratus. tali Africa rem publicam praecibus Bonifatii, ut diximus, invitatus intravit, ubi a divinitate. ut fertur, accepta auctoritate diu regnans, ante obitum suum filiorum agmine accito ordinavit, ne inter ipsos de regni ambitione intentio esset, sed ordine quisque et gradu suo, alii si superviveret. id est, seniori suo fieret sequens successor et rursus ei posterior eius. quod observantes per annorum multorum spatia regnum feliciter possiderunt, nec, ut in reliquis gentibus adsolet, intestino bello foedati sunt, suoque ordine unus post unum regnum excipiens in pace populis imperavit, quorum ordo iste ac successio fuit: primum Gyzericus, qui pater et dominus, sequens Hunericus, tertius Gunthamundus, quartus Thrasamundus, quintus Ilderich, quem malo gentis suae Gelimer inmemor atavi praeceptorum de regno eiectum et interemptum tyrannide praesumpsit sed non ei cessit inpune quod fecerat, nam mox Iustiniani imperatoris ultio in eum apparuit et cum omne genus suum opibusque, quibus more praedonis incubabat, Constantinopolim delatus per virum gloriosissimum Belesarium mag. mil. Orientalem, exconsolem ordinarium atque patricium, magnum in circo populo spectaculum fuit seraque suae paenitudinis gerens cum se videret de fastigio regali deiectum, privatae vitae, cui noluit famulari, redactus occubuit, sic Africa, quae in divisione urbis terrarum tertia pars mundi describitur, centesimo fere anno a Vandalico iugo erepta in libertate revocata est regni Romani, et quae dudum ignavis dominis ducibusque infidelibus a rei publicae Romanae gentilis manus abstulerat, a sollerte domino et fideli ductore nunc revocata hodieque congaudet, quamvis et post haec aliquantulum intestino proelio Maurorumque infidelitate adtrita sese lamentaverit, tamen triumphus Iustiniani imperatoris a deo sibi donatus, quod inchoaverat, ad pacem usque perduxit, sed nobis quid opus est, unde res non exeget, dicere? ad propositum redeamus.
Vallia si quidem, rex Gothorum, adeo cum suis in Vandalos saeviebat, ut voluisset eos etiam et in Africa persequi, nisi eum casus, qui dudum Halarico in Africa tendenti contigerat, revocasset. nobilitatus namque intra Spanias incruentamque victoriam potitus Tolosam revertitur, Romano imperio fugatis hostibus aliquantas provincias, quod promiserat, derelinquens, sibique adversa post longum valitudine superveniente rebus humanis excessit, eo videlicet tempore, quo Beremud, Thorismundo patre progenitus, de quo in catalogo Amalorum familiae superius diximus, cum filio Vitiricho ab Ostrogothis, qui adhuc in Scythiae terras Hunnorum oppressionibus subiacebant, ad Vesegotharum regnum migravit. conscius enim virtutis et generis nobilitate facilius sibi credens principatum a parentibus deferre, quem heredem regum constabat esse multorum. quis namque de Amalo dubitaret, si vacasset elegere? sed nec ipse adeo voluit, quis esset, ostendere, et illi iam post mortem Valliae Theoderidum ei dederant successorem. ad quem veniens Beremud animi pondere qua valebat eximio generis sui amplitudine commoda tacitumitate suppressit, sciens regnantibus semper regali stirpe genitos esse suspectos. passus est ergo ignorari, ne faceret ordinata confundi. susceptusque cum filio suo a rege Theodorido honorifice nimis, adeo ut nec consilio suo expertem nec convivio faceret alienum, non tamen pro generis nobilitate, quam ignorabat, sed pro animi fortitudine et robore mentis, quam non poterat occultare.

34. Quid plurimum? defuncto Vallia, ut superius quod diximus repetamus, qui parum fuerat felix Gallis, prosperrimus feliciorque Theodoridus successit in regno, homo summa moderatione compositus, animi corporisque utilitate habendus. contra quem Theodosio et Festo consulibus pace rupta Romani Hunnis auxiliaribus secum iunctis in Galliis arma moverunt, turbaverat namque eos Gothorum foederatorum manus, qui cum Gaina comite Constantinopolim efferasset. Aetius ergo patricius tunc praeerat militibus, fortissimorum Moesium stirpe progenitus in Dorostorena civitate a patre Gaudentio, labores bellicos tolerans; rei publicae Romanae singulariter natus, qui superbam Suavorum Francorumque barbariem immensis caedibus servire Romano imperio coegisset Hunnis quoque auxiliariis Litorio ductante contra Gothos Romanus exercitus movit procinctum, diuque ex utraque parte acies ordinatae cum utrique fortes et neuter infirmior esset, datis dextris in pristina concordia redierunt, foedusque firmatum ab alterutrum fida pace peracta recessit uterque. qua pace Attila, Hunnorum omnium dominus et paene totius Scythiae gentium solus in mundo regnator, qui erat famosa inter omnes gentes claritate mirabilis, ad quem in legatione se missum a is Theodosio iuniore Priscus istoricus tali voce inter alia refert: ingentia si quidem flumina, id est Tisia Tibisiaque et Dricca transientes venimus in loco illo, ubi dudum Vidigoia Gothorum fortissimus Sarmatum dolo occubuit: indeque non longe ad vicum, in quo rex Attila morabatur, accessimus, vicum inquam ad instar civitatis amplissimae, in quo lignea moenia ex tabulis nitentibus fabricata repperimus, quarum compago ita solidum mentiebatur, ut vix ab intentu possit iunctura tabularum conpraehendi. videres triclinia ambitu prolixiore distenta porticusque in omni decore dispositas. area vero curtis ingenti ambitu cingebatur, ut amplitudo ipsa regiam aulam ostenderet, hae sedes erant Attilae regis barbariae tota tenenti; haec captis civitatibus habitacula praeponebat.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License