Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER V

Capp. I-III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER V

Capp. I-III

1. Dum Athenienses in Sicilia bellum per biennium cupidius quam felicius gerunt, interim concitor et dux eius Alcibiades absens Athenis insimulatur mysteria Cereris initiorum sacra, nullo magis quam silentio sollemnia, enuntiavisse, revocatusque a bello ad iudicium, sive conscientia sive indignitatem rei non ferens, tacitus in exsilium Elidem profectus est. Inde, ubi non damnatum se tantum, verum etiam diris per omnium sacerdotum religiones devotum cognovit, Lacedaemona se contulit ibique regem Lacedaemoniorum inpellit turbatis Atheniensibus adverso Siciliae proelio ultro bellum inferre. Quo facto omnia Graeciae regna velut ad extinguendum commune incendium concurrunt; tantum odium Athenienses immoderati imperii crudelitate contraxerant. Darius quoque, rex Persarum, memor paterni avitique in hanc urbem odii facta cum Lacedaemoniis per Pisaphernen, praefectum Lydiae, societate omnem sumptum belli pollicetur. Et erat hic quidem titulus cum Graecis coeundi; re autem vera timebat, ne victis Atheniensibus ad se Lacedaemonii arma transferrent. Quis igitur miretur tam florentes Atheniensium opes ruisse, cum ad opprimendam unam urbem totius Orientis vires concurrerent? Non tamen inerti neque incruento cecidere bello, sed proeliati ad ultimum, victores etiam interdum consumpti magis fortunae varietate quam victi sunt. Principio belli omnes ab his etiam socii desciverant, ut fit: quo se fortuna, eodem etiam favor hominum inclinat.

2. Alcibiades quoque motum adversus patriam bellum non gregarii militis opera, sed imperatoris virtutibus adiuvat; quippe acceptis vero navibus in Asiam contendit et tributarias Atheniensium civitates auctoritate nominis sui ad defectionem conpellit. Sciebant enim domi clarum, nec exsilio videbant factum minorem, nec tam ablatum Atheniensibus ducem quam Lacedaemoniis traditum, parta qui cum amissis imperia pensaret. Sed apud Lacedaemonios virtus Alcibiadis plus invidiae quam gratiae contraxit. Itaque cum principes velut aemulum gloriae suae interficiendum insidiis mandassent, cognita re Alcibiades per uxorem Agidis regis, quam adulterio cognoverat, ad Tisaphernen, praefectum Darii regis, profugit, cui se celeriter officii comitate et obsequendi gratia insinuavit. Erat enim et aetatis flore et formae veneratione nec minus eloquentia etiam inter Athenienses insignis, sed in conciliandis amicitiarum studiis quam in retinendis vir melior, quia morum vitia sub umbra eloquentiae primo latebant. Igitur persuadet Tisapherni, ne tanta stipendia classi Lacedaemoniorum praeberet; vocandos enim in portionem muneris Ionios, quorum pro libertate, cum tributa Atheniensibus penderent, bellum susceptum sit. Sed nec auxiliis nimis enixe Lacedaemonios iuvandos; quippe memorem esse debere alienam se victoriam, non suam instruere, et hactenus bellum sustinendum, ne inopia deseratur. Nam regem Persarum dissidentibus Graecis arbitrum pacis ac belli fore, et quos suis non possit, ipsorum armis victurum; perfecto autem bello statim ei cum victoribus dimicandum. Domesticis itaque bellis Graeciam obterendam, ne externis vacet, exaequandasque vires partium et inferiores auxilio levandos. Non enim quieturos posta hanc victoriam Spartanos, quia vindices se libertatis Graeciae professi sint. Grata oratio Tissapherni fuit. Itaque commeatus maligne praebere, classem regiam non totam mittere, ne aut victoriam daret aut necessitatem deponendi belli imponeret.

3. Interea Alcibiades hanc operam civibus venditabat. Ad quem cum legati Atheniensium venissent, pollicetur his amicitiam regis, si res publica a populo translata ad senatum foret, sperans ut aut concordante civitate dux belli ab omnibus legeretur aut discordia inter ordines facta ab altera parte in auxilium vocaretur. Sed Atheniensibus imminente periculo belli maior salutis quam dignitatis cura fuit. Itaque permittente populo imperium ad senatum transfertur. Qui cum insita gentis superbia crudeliter in plebem consuleret, singulis tyrannidis sibi inpotentiam vindicantibus, ab exercitu Alcibiades exsul revocatur duxque classi constituitur. Statim igitur Athenas scribit, ex continenti se cum exercitu venturum recepturumque a quadringentis iura populi, ni ipsi redderent. Hac denuntiatione optimates territi primo urbem prodere Lacedaemoniis temptavere, dein, cum id nequissent, in exsilium profecti sunt. Igitur Alcibiades intestino malo patria liberata summa cura classem instruit atque ita in bellum adversus Lacedaemonios pergit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License