Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • Titulus XIV. De heredibus instituendis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XIV. De heredibus instituendis.

1. Heredes instituere permissum est tam liberos homines quam servos tam proprios quam alienos. proprios autem olim quidem secundum plurium sententias non aliter quam cum libertate recte instituere licebat. hodie vero etiam sine libertate ex nostra constitutione heredes eos instituere permissum est quod non per innovationem induximus, sed quoniam et aequius erat et Atilicino placuisse Paulus suis libris quos tam ad Masurium Sabinum quam ad Plautium scripsit refert. proprius autem servus etiam is intellegitur in quo nudam proprietatem testator habet, alio usumfructum habente. est autem casus in quo nec cum libertate utiliter servus a domina heres instituitur, ut constitutione divorum Severi et Antonini cavetur, cuius verba haec sunt:

2. "Servum adulterio maculatum non iure testamento manumissum ante sententiam ab ea muliere videri quae rea fuerat eiusdem criminis postulata, rationis est: quare sequitur, ut in eundem a domina collata institutio nullius momenti habeatur.".

3. alienus servus etiam is intellegitur, in quo usumfructum testator habet. Servus autem a domino suo heres institutus, si quidem in eadem causa manserit, fit ex testamento liber heresque necessarius. si vero a vivo testatore manumissus fuerit, suo arbitrio adire hereditatem potest, quia non fit necessarius, cum utrumque ex domini testamento non consequitur. quodsi alienatus fuerit, iussu novi domini adire hereditatem debet et ea ratione per eum dominus fit heres: nam ipse alienatus neque liber neque heres esse potest, etiamsi cum libertate heres institutus fuerit: destitisse etenim a libertatis datione videtur dominus qui eum alienavit. alienus quoque servus heres institutus si in eadem causa duraverit, iussu domini adire hereditatem debet. si vero alienatus fuerit aut vivo testatore aut post mortem eius, antequam adeat, debet iussu novi domini adire. at si manumissus est, vivo testatore vel mortuo, antoquam adeat, suo arbitrio adire hereditatem potest. Servus alienus post domini mortem recte heres instituitur, quia et cum hereditariis servis est testamenti factio: nondum enim adita hereditas personae vicem sustinet, non heredis futuri, sed defuncti, cum et eius qui in utero est servus recte heres instituitur. Servus plurium, cum quibus testamenti factio est, ab extraneo institutus heres, unicuique dominorum cuius iussu adierit pro portione dominii adquirit hereditatem.

4. Et unum hominem et plures in infinitum, quot quis velit, heredes facere licet. Hereditas plerumque dividitur in duodecim uncias, quae assis appellatione continentur. habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, ut puta haec; uncia, sextans, quadrans, triens, quincunx, semis, septunx, bes, dodrans, dextans deunx, as. non autem utique duodecim uncias esse oportet. nam tot unciae assem efficiunt quot testator voluerit, et si unum tantum quis ex semisse verbi gratia heredem scripserit, totus as in semisse erit: neque enim idem ex parte testatus et ex parte intestatus decedere potest, nisi sit miles, cuius sola voluntas in testando spectatur. et e contrario potest quis in quantascumque voluerit plurimas uncias suam hereditatem dividere. Si plures instituantur, ita demum partium distributio necessaria est si nolit testator eos ex aequis partibus heredes esse: satis enim constat, nullis partibus nominatis aequis ex partibus eos heredes esse. partibus autem in quorundam personis expressis, si quis alius sine parte nominatus erit, si quidem aliqua pars assi deerit, ex ea parte heres fit, et si plures sine parte scripti sunt, omnes in eadem parte concurrent. si vero totus as completus sit, in partem dimidiam vocantur, et ille vel illi omnes in alteram dimidiam. nec interest, primus an medius an novissimus sine parte scriptus sit: ea enim pars data intellegitur quae vacat. Videamus, si pars aliqua vacet nec tamen quisquam sine parte heres institutus sit, quid iuris sit? veluti si tres ex quartis partibus heredes scripti sunt. et constat, vacantem partem singulis tacite pro hereditaria parte accedere et perinde haberi ac si ex tertiis partibus heredes scripti essent: et ex diverso si plus asse in portionibus sit, tacite singulis decrescere, ut, si verbi gratia quattuor ex tertiis partibus heredes scripti sint, perinde habeantur ac si unusquisque ex quarta parte scriptus fuisset. Et si plures unciae quam duodecim distributae sunt, is qui sine parte institutus est quod dipondio deest habebit: idemque erit si dipondius expletus sit. quae omnes partes ad assem postea revocantur, quamvis sint plurium unciarum.

5. Heres et pure et sub condicione institui potest. ex certo tempore aut ad certum tempus non potest, veluti POST QUINQUENNIUM QUAM MORIAR vel EX KALENDES ILLIS aut USQUE AD KALENDAS ILLAS HERES ESTO: diemque adiectum pro supervacuo haberi placet, et perinde esse ac si pure heres institutus esset. Impossibilis condicio in institutionibus et legatis nec non in fideicommissis et libertatibus pro non scripto habetur. Si plures condiciones institutioni adscriptae sunt, si quidem coniunctim, ut puta SI ILLUD ET ILLUD FACTUM ERIT, omnibus parendum est: si separatim, veluti SI ILLUD AUT ILLUD FACTUM ERIT, cui libet obtemperare satis est.

6. Hi, quos numquam testator vidit, heredes institui possunt, veluti si fratris filios peregri natos, ignorans qui essent, heredes instituerit: ignorantia enim testantis inutilem institutionem non facit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License