Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Taciti
    • Capp. V-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VIII

5. post haec adclamationes senatus haec fuerunt: 'et Traianus ad imperium senex venit.' dixerunt decies. 'et Hadrianus ad imperium senex venit.' dixerunt decies. 'et Antoninus ad imperium senex venit.' dixerunt decies. 'et tu legisti: incanaque menta regis Romani.' dixerunt decies. 'ecquis melius quam senex imperat?' dixerunt decies. 'imperatorem te, non militem facimus.' dixerunt vicies. 'tu iube, milites pugnent.' dixerunt tricies. 'habes prudentiam et bonum fratrem.' dixerunt decies. 'Severus dixit caput imperare, non pedes.' dixerunt tricies. 'animum tuum, non corpus eligimus.' dixerunt vicies. 'Tacite Auguste, di te servent!' deinde 'omnes, {omnes, omnes}'. interrogatus praeterea, qui post Tacitum sedebat senator consularis, Maecius Faltonius Nicomachus in haec verba disseruit:

6. 'Semper quidem, p. c., recte atque prudenter rei p. magnificus hic ordo consuluit, neque a quoquam orbis terrae populo solidior umquam expectata sapientia est, attamen nulla umquam neque gravior neque prudentior in hoc sacrario dicta sententia est. seniorem principem fecimus et virum, qui omnibus quasi pater consulat. nihil ab hoc inmaturum, nihil praeproperum, nihil asperum formidandum est. omnia seria, cuncta gravia et quasi ipsa res p. iubeat, auguranda sunt. scit enim, qualem sibi principem semper optaverit, nec potest aliud nobis exhibere quam ipse desideravit et voluit. enimvero si recolere velitis vetusta illa prodigia, Nerones dico et Heliogabalos et Commodos seu potius semper Incommodos, certe non hominum magis vitia illa quam aetatum fuerunt. dii avertant principes pueros et patres patriae dici inpuberes et quibus ad suscribendum magistri litterari manus teneant, quos ad consulatus dandos dulcia et circuli et quaecumque voluptas puerilis invitet. quae (malum) ratio est habere imperatorem, qui famam curare non noverit, qui, quid sit res p., nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, virgarum magistralium ictibus terrorique subiaceat, faciat eos consules, duces, iudices, quorum vitam, merita, aetates, familias, gesta non norit. sed quod diutius, p. c., protrahor? magis gratulemur, quod habemus principem senem, quam illa iteremus, quae plus quam lacrimanda tolerantibus extiterunt. gratias igitur diis inmortalibus ago atque habeo, et quidem pro universa re p., teque, Tacite Auguste, convenio petens, obsecrans ac libere pro communi patria legibusque deposcens, ne parvulos tuos, si te citius fata praevenerint, facias Romani heredes imperii, ne sic rem p. patresque conscriptos populumque Romanum ut villulam tuam, ut colonos tuos, ut servos tuos relinquas. quare circumspice, imitare Nervas, Traianos, Hadrianos. ingens est gloria morientis principis rem p. magis amare quam filios.'

7. Hac oratione et Tacitus ipse vehementer est motus et totus senatorius ordo concussus, statimque adclamatum est: 'omnes, omnes.' Inde itum ad campum Martium. ibi comitiale tribunal ascendit. ubi praef. urbis Aelius Cesettianus sic loquutus est: 'vos sanctissimi milites et sacratissimi vos Quirites, habetis principem, quem de sententia omnium exercituum senatus elegit: Tacitum dico, augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis rem p., nunc adiuvet iussis atque consultis.' adclamatum est a populo: 'felicissime Tacite Auguste, dii te servent', et reliqua quae solent dici. Hoc loco tacendum non est plerosque in litteras rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum principem nuncupatum: verum est nec dissimulare possum. nam cum rumor emersisset illum imperatorem esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus mensibus fuit. sed inde deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusaret imperium.

8. ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorumve aestimet credidisse, habet in bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse manu sua subscripsit. nam diu haec senatus consulta, quae ad principes pertinebant, in libris elephantinis scribebantur. Inde ad exercitus profectus. ibi quoque, cum primum tribunal ascendit, Moesius Gallicanus praefectus praetori in haec verba disseruit: 'dedit, sanctissimi commilitones, senatus principem, quem petistis; paruit praeceptis et voluntati castrensium ordo ille nobilissimus. plura mihi apud vos praesente iam imperatore non licet loqui. ipsum igitur, qui tueri nos debet, loquentem dignanter audite.' post hoc Tacitus Augustus dixit: 'et Traianus ad imperium senex venit, sed ille ab uno delectus est, at me, sanctissimi commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde amplissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit: curabo, enitar, efficiam, ne vobis desint, si non fortia facta, at saltem vobis atque imperatore digna consilia.'




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License