Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Probi
    • Capp. V-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VIII

5. Et haec quidem epistulis declarantur. nunc quantum ex ephemeride coIligi potuit: cum bello Sarmatico iam tribunus tramisso Danubio multa fortiter fecisset, publice in contione donatus est hastis puris quattuor, coronis vallaribus duabus, corona civica una, vexillis puris quattuor, armillis aureis duabus, torque aureo uno, patera sacrificali quinquelibri una. quo quidem tempore Valerium Flaccinum, adulescentem nobilem, parentem Valeriani, e Quadorum liberavit manu. unde illi Valerianus coronam civicam detulit. verba Valeriani pro contione habita: 'suscipe, Probe, praemia pro re p., suscipe coronam civicam pro parente.' quo quidem tempore legionem tertiam eidem addidit, sub testimonio huius modi. epistula de legione tertia: 'res gestae tuae, Probe carissime, faciunt, ut et serius tradere maiores tibi exercitus videar et cito tamen tradam. recipe in fidem tuam legionem tertiam Felicem, quam ego adhuc nulli nisi provecto iam credidi; mihi autem eo tempore credita est, quo et me canosum, qui credebat cum gratulatione, vidit. sed ego in te non expecto aetatem, cum et virtutibus fulgeas et moribus polleas. vestes tibi triplices dari iussi, salarium duplex feci, vexillarium deputavi.'

6. Longum est, si per res gestas tanti percurram viri, quae ille sub Valeriano, quae sub Gallieno, quae sub Aureliano et Claudio privatus fecerit, quoties murum conscenderit, valIum diripuerit, hostem comminus interemerit, dona principum emeruerit, rem p. in antiquum statum sua virtute reddiderit. docet Gallieni epistula ad tribunos data, qui fuerit Probus: 'Gallienus Augustus tribunis exercitum Illyricianorum. etiamsi patrem meum fatalis belli Persici necessitas tenuit, habeo tamen parentem Aurelium Probum, quo laborante possim esse securus. qui si adfuisset, numquam ille ne nominandus quidem tyrannus sibi usurpasset imperium. quare omnes vos consiliis eius cupio parere, qui et patris iudicio probatus est et senatus.' Non magnum fortassis iudicium Gallieni esse videatur, principis mollioris, sed, quod negari non potest, ne dissolutus quidem quispiam se nisi in eius fidem tradit, cuius sibi virtutes aestimat profuturas. sed esto, Gallieni epistula sequestretur, quid Aureliani iudicium? qui Probo decimanos, fortissimos exercitus sui et cum quibus ipse ingentia gesserat, tradidit sub huius modi testimonio: 'Aurelianus Augustus Probo salutem dicit. ut scias, quanti te faciam, decimanos meos sume, quos Claudius mihi credidit. isti enim sunt, qui quadam felicitatis praerogativa praesules nisi futuros principes habere non norunt.' Ex quo intellectum est Aurelianum in animo hoc habuisse, ut, si quid sibi scienti prudentique eveniret, Probum principem faceret.

7. Iam Claudii, iam Taciti iudicia de Probo longum est innectere, quamvis feratur in senatu Tacitus dixisse, cum eidem offerretur imperium, debere Probum principem fieri. sed ego senatus consultum ipsum non inveni. Ipse autem Tacitus imperator primam talem ad Probum epistulam dedit: 'Tacitus Augustus Probo. me quidem senatus principem fecit de prudentis exercitus voluntate. attamen sciendum tibi est tvis nunc umeris magis incubuisse rem p., qui et quantus sis, omnes novimus, scit senatus. adesto igitur nostris necessitatibus, tuae familiae adsere, ut soles, rem publicam. nos tibi decreto totius orientis ducatu salarium quinquiplex fecimus, ornamenta militaria geminavimus, consulatum in annum proximum nobiscum decrevimus; te enim manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata.' Ferunt quidam Probo id pro imperii omine fuisse, quod Tacitus scripsit: 'te manet Capitolina palmata.' sed in hanc sententiam omnibus semper consulibus scribebatur.

8. Amor militum erga Probum ingens semper fuit, neque enim umquam ille passus est peccare militem. ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi crudelitate deduxit. ille singulos manipulos adiit, vestes et calciamenta perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit, ut sibi nihil praeter tela et arma servaret. quin etiam cum de praedato, sive ex Alanis sive ex aliqua alia gente incertum est, reppertus esset equus non decorus neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milia currere diceretur, ita ut per dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent Probum tale animal sibimet servaturum, iam primum dixit: 'fugitivo militi potius, quam forti hic equus convenit.' deinde in urnam milites iussit nomen suum mittere, ut aliqui eum sorte ductus acciperet. et cum essent in exercitu quidam nomine Probi alii quattuor milites, casu evenit, ut qui primum emergeret, ei Probo nomen existeret, cum ipsius Probi ducis nomen missum non esset. sed cum quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi quisque defenderet, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen emersit; cumque tertio et quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est. tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ipsis etiam militibus, quorum nomina exierant, id volentibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License