Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Cari, Carini et Numeriani
    • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

16. Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano, superest nobis Carinus, homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor iuventutis (pudet dicere, quod in litteras Onesimus rettulit), ipse quoque male usus genio sexus sui. hic cum Caesar decretis sibi Galliis atque Italia, Illyrico, Hispaniis ac Brittanniis et Africa relictus a patre Caesareanum teneret imperium, sed ea lege, ut omnia faceret, quae Augusti faciunt, inormibus se vitiis et ingenti foeditate maculavit, amicos optimos quosque relegavit, pessimum quemque elegit aut tenuit, praef. urbi unum ex cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquando nec dici. praef. praetorii, quem habebat, occidit; in eius locum Matronianum, veterem conciliatorem, fecit, unum ex his notariis, quem stuprorum et libidinum conscium semper atque adiutorem habuerat. invito patre consul processit. superbas ad senatum litteras dedit. vulgo urbis Romae, quasi populo Romano, bona senatus promisit. uxores ducendo ac reiciendo novem duxit pulsis plerisque praegnatibus. mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus atque lenonibus Palatium replevit. fastidium suscribendi tantum habuit, ut inpurum quendam, cum quo semper meridie iocabatur, ad suscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque, quod bene, suam imitaretur manum.

17. Habuit gemmas in calceis; nisi gemmata fibula usus non est, balteo etiam saepe gemmato. regem denique illum Illyrici plerique vocitarunt. praefectis numquam, numquam consulibus obviam processit. hominibus inprobis plurimum detulit eosque ad convivium semper vocavit. centum libras avium, centum piscium, mille diversae carnis in convivio suo frequenter exhibuit. vini plurimum effudit. inter poma et melones natavit. rosis Mediolanensibus et triclinia et cubicula stravit. balneis ita frigidis usus est, ut solent esse cellae suppositoriae, frigidariis semper nivalibus. cum hiemis tempore ad quendam locum venisset, in quo fontana esset pertepida, ut adsolet per hiemem naturaliter, eaque in piscina usus esset, dixisse balneatoribus fertur: 'aquam mihi muliebrem praeparastis.' atque hoc eius clarissimum dictum effertur. audiebat pater eius, quae ille faceret, et clamabat: 'non est meus.' statuerat denique Constantium, qui postea Caesar est factus, tunc autem praesidatum Dalmatiae administrabat, in locum eius subrogare, quod nemo tunc vir melior videbatur, illum vero, ut Onesimus dicit, occidere. longum est, si de eius luxuria plura velim dicere. quicumque ostiatim cupit noscere, legat etiam Fulvium Asprianum usque ad taedium gestorum eius universa dicentem.

18. Hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum, Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia, et scelera edidit, quasi iam liber a frenis domesticae pietatis suorum mortibus absolutus. nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis. nam contra Diocletianum multis proeIiis conflixit, sed ultima pugna apud Margum commissa victus occubuit. Hic trium principum fuit finis, Cari, Numeriani et Carini. post quos Diocletianum et Maximianum principes dii dederunt, iungentes talibus viris Galerium atque Constantium, quorum aIter natus est, qui acceptam ignominiam Valeriani captivitate deleret alter, qui Gallias Romanis legibus redderet. quattuor sane principes mundi fortes, sapientes, benigni et admodum liberales, unum in rem p. sentientes, per reverentes Romani senatus, moderati, populi amici, persancti, graves, religiosi et quales principes semper oravimus. quorum vitam singulis libris Claudius Eusthenius qui, Diocletiano ab epistulis fuit, scripsit, quod idcirco dixi, ne quis a me rem tantam requireret, maxime cum vel vivorum principum vita non sine reprehensione dicatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License