Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVIII

XXV.

1. Mensam escariam cillibam appellabant; ea erat quadrata ut etiam nunc in castris est; a cibo cilliba dicta; postea rutunda facta, et quod a nobis media et a Graecis mesa, mensa dicta potest; nisi etiam quod ponebant pleraque in cibo mensa. Trulla a similitudine truae, quae quod magna et haec pusilla, ut truella; hanc, Graeci tryelen. Trua qua e culina in lavatrinam aquam fundunt; trua, quod travolat ea aqua. Ab eodem est appellatum truleum: simile enim figura, nisi quod latius est, quod concipiat aquam, et quod manubrium cavum non est nisi in vinario truleo.

2. Accessit matellio a matula dictus et fictus, qui, posteaquam longius a figura matulae discessit, et ab aqua aqualis dictus. Vas aquarium vocant futim, quod in triclinio allatam aquam infundebant; quo postea accessit nanus cum Graeco nomine et cum Latino nomine Graeca figura barbatus. Pelvis pedeluis a pedum lavatione. Candelabrum a candela: ex his enim funiculi ardentes figebantur. Lucerna post inventa, quae dicta a luce aut quod id vocant lychnon Graeci.

3. Vasa in mensa escaria: ubi pultem aut iurulenti quid ponebant, a capiendo catinum nominarunt, nisi quod Siculi dicunt katinon ubi assa ponebant; magidam aut langulam alterum a magnitudine alterum a latitudine finxerunt. Patenas a patulo dixerunt, ut pusillas, quod his libarent cenam, patellas. Tryblia et canistra quod putant esse Latina, sunt Graeca: tryblion enim et kanoun dicuntur Graece. Reliqua quod aperta sunt unde sint relinquo.

XXVI.

1. Mensa vinaria rotunda nominabatur cilliba ante, ut etiam nunc in castris. Id videtur declinatum a Graeco kylikeioi, id a poculo cylice qui in illa. Capides et minores capulae a capiendo, quod ansatae ut prehendi possent, id est capi. Harum figuras in vasis sacris ligneas ac fictiles antiquas etiam nunc videmus.

2. Praeterea in poculis erant paterae, ab eo quod late patent ita dictae. Hisce etiam nunc in publico convivio antiquitatis retinendae causa, cum magistri fiunt, potio circumfertur, et in sacrificando deis hoc poculo magistratus dat deo vinum. Pocula a potione, unde potatio et etiam posca. Haec possunt a potoi, quod potos potio Graece.

3. Origo potionis aqua, quod aequa summa. Fons unde funditur e terra aqua viva, ut fistula a qua fusus aquae. Vas vinarium grandius sinum ab sinu, quod sinum maiorem cavationem quam pocula habebant. Item dictae lepestae, quae etiam nunc in diebus sacris Sabinis vasa vinaria in mensa deorum sunt posita; apud antiquos scriptores Graecos inveni appellari poculi genus depestan: quare vel inde radices in agrum Sabinum et Romanum sunt profectae.

4. Qui vinum dabant ut minutatim funderent, a guttis guttum appellarunt; qui sumebant minutatim, a sumendo simpuium nominarunt. In huiusce locum in conviviis e Graecia successit epichysis et cyathus; in sacruficiis remansit guttus et simpuium.

5. Altera vasaria mensa erat lapidea quidrata oblonga una columella; vocabatur cartibulum. Haec in aedibus ad compluvium apud multos me puero ponebatur et in ea et circum eam aenea vasa: a gerendo cartibulum potest dictum.

XXVII.

1. Praeterea erat tertium genus mensae item quadratae vasorum; vocabatur urnarium, quod urnas cum aqua positas ibi potissimum habebant in culina. Ab eo etiam nunc ante balineum locus ubi poni solebat urnarium vocatur. Urnae dictae, quod urinant in aqua haurienda ut urinator. Urinare est mergi in aquam.

2. Amburvom fictum ab urvo, quod ita flexum ut redeat sursum versus ut in aratro quod est urvum. Calix a caldo, quod in eo calda puls apponebatur et caldum eo bibebant. Vas ubi coquebant cibum, ab eo caccabum appellarunt. Veru a versando.

XXVIII.

1. Ab sedendo appellatae sedes, sedile, solium, sellae, siliquastrum; deinde ab his subsellium: ut subsipere quod non plane sapit, sic quod non plane erat sella, subsellium. Ubi in eiusmodi duo, bisellium dictum. Arca, quod arcebantur fures ab ea clausa. Armarium et armamentarium ab eadem origine, sed declinata aliter.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA