|
31. Caesar cum
videret milites acrius proeliari non posse nec tamen multum profici propter
locorum difficultatem, cumque animum adverteret excelsissimum locum castrorum
relictum esse ab Alexandrinis, quod et per se munitus esset et studio partim
pugnandi partim spectandi decucurrissent in eum locum in quo pugnabatur,
cohortis illo circumire castra et summum locum aggredi iussit eisque Carfulenum
praefecit, et animi magnitudine et rei militaris scientia virum praestantem.
Quo ut ventum est, paucis defendentibus munitionem, nostris contra militibus
acerrime pugnantibus, diverso clamore et proelio perterriti Alexandrini
trepidantes in omnis partis castrorum discurrere coeperunt. Quorum
perturbatione nostrorum animi adeo sunt incitati ut paene eodem tempore ex
omnibus partibus, primi tamen editissimum castrorum locum caperent; ex quo
decurrentes magnam multitudinem hostium in castris interfecerunt. Quod
periculum plerique Alexandrini fugientes acervatim se de vallo praecipitarunt
in eam partem quae flumini erat adiuncta. Horum primis in ipsa fossa munitionis
magna ruina oppressis ceteri faciliorem fugam habuerunt. Constat fugisse ex
castris regem ipsum receptumque in navem multitudine eorum qui ad proximas
navis adnatabant demerso navigio perisse.
32. Re
felicissime celerrimeque gesta Caesar magnae victoriae fiducia proximo
terrestri itinere Alexandream cum equitibus contendit atque ea parte oppidi
victor introiit quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum
fefellit quin hostes eo proelio audito nihil iam de bello essent cogitaturi. Dignum
adveniens fructum virtutis et animi magnitudinis tulit: omnis enim multitudo
oppidanorum armis proiectis munitionibusque suis relictis, veste ea sumpta qua
supplices dominantis deprecari consuerunt, sacrisque omnibus prolatis quorum
religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, advenienti
Caesari occurrerunt seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus
per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione venit suorum,
qui non tantum bellum ipsum ac dimicationem sed etiam talem adventum eius
felicem fuisse laetabantur.
33. Caesar
Aegypto atque Alexandrea potitus reges constituit quos Ptolomaeus testamento
scripserat atque obtestatus erat populum Romanum ne mutarentur. Nam maiore ex
duobus pueris, rege, amisso minori tradidit regnum maiorique ex duabus filiis,
Cleopatrae, quae manserat in fide praesidiisque eius; minorem, Arsinoen, cuius
nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit,
ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus
imperia, per homines seditiosos nasceretur. Legiones ibi veterana sexta secum
reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui neque
amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia,
neque vetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti. Simul ad imperi
nostri dignitatem utilitatemque publicam pertinere existimabat, si permanerent
in fide reges, praesidiis eos nostris esse tutos; si essent ingrati, posse
isdem praesidiis coerceri. Sic rebus
omnibus confectis et collocatis ipse [itinere terrestri] profectus est in
Syriam.
|