Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Alexandrino

IntraText CT - Text

  • Capp. LXX-LXXII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXX-LXXII

70. Caesar respondit se fore aequissimum Pharnaci, si quae polliceretur repraesentaturus esset. Monuit autem, ut solebat, mitibus verbis legatos, ne aut Deiotarum sibi obicerent aut nimis eo gloriarentur beneficio, quod auxilia Pompeio non misissent. Nam se neque libentius facere quicquam quam supplicibus ignoscre neque provinciarum publicas iniurias condonare eis posse qui [non] fuissent in se officiosi. Quin id ipsum quod commemorarent officium fuisse utilius Pharnaci, qui providisset ne vinceretur, quam sibi, cui di immortales victoriam tribuissent. Itaque se magnas et gravis iniurias civium Romanorum qui in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non posset, concedere Pharnaci. Nam neque interfectis amissam vitam neque exsectis virilitatem restituere posse; quod quidem supplicium gravius morte cives Romani subissent. Ponto vero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis civibusque Romanis quae penes eum essent. Si fecisset, iam tune sibi mitteret munera ac dona quae bene rebus gestis imperatores ab amicis accipere consuessent. Miserat enim [ei] Pharnaces coronam auream. His responsis datis legatos remisit.

71. At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum festinantem ac praecurrentem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis quam res pateretur, quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur--nemini enim erat ignotum plurimis de causis ad urbem Caesarem revocar --, lentius agere, decedendi diem postulare longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari coepit. Caesar cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus natura facere consueverat tunc necessitate fecit adductus, ut celerius omnium opinione manum consereret.

72. Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum: tumulus enim naturalis, velut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet murum. Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi vallibus colles; quorum editissimus unus, qui propter victoriam Mithridatis et infelicitatem Triari detrimentumque exercitus nostri magnam in illis partibus habet nobilitatem, superioribus locis atque itineribus paene coniunctus [est] oppido nec multo longius milibus passuum III abest ab Zela. Hunc locum Pharnaces veteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suis omnibus occupavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License