Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER VII
    • Capp. XLIII-XLV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLIII-XLV

XLIII.

1. <Si> sibi Iuppiter ludos scrupulosius fieri restituique quaerebat, si fideliter reddere suam populo sanitatem nec malum quod fecerat prorogari ulterius et augeri, nonne rectius fuerat, consulem ut ad ipsum veniret, sacerdotum ad aliquem publicorum, pontificem maximum aut ad flaminem suum Dialem eique per somnium et praesulis vitium et funesti causam temporis indicaret?

2. Quae fuerat ratio, ut ruri hominem suetum, obscuritate incognitum nominis, urbanarum inscium rerum, quid sit praesul fortasse nescientem, voluntatis suae deligeret nuntium et expetitae satisfactionis auctorem?

3. Quem si utique sciebat, divinus modo si fuerat, tergiversatorem in obsequio futurum, nonne fuerat pronius et deo conveniens, mentem hominis vertere et parendi subicere voluntatem quam vias adgredi saeviores et latrocinii ritu sine ulla passim ratione saevire?

4. Si enim rusticus senior inexpeditus in rebus obeundis cunctabatur in re iussa causis superioribus retardatus, quid infelices eius commeruerant liberi, ut in eos ira et indignatio verteretur offensasque alterius luminis sui spoliatione pensarent?

5. Et quisquam est hominum qui fuisse illum deum credat tam iniustum, tam impium nec mortalium saltem constituta servantem, apud quos nefas haberetur magnum, alterum pro altero plecti et aliena delicta aliorum cervicibus vindicare?

6. "Sed et ipsum fecit pestilitatis saevitia comprehendi". - Nonne ergo praestantius, quinimmo aequius fuerat, si hoc esse videbatur faciendum, ut ab ipso patre terror cohercitionis inciperet, apud quem causa tanti fuerat motus et inoboeda cessatio? quam in eius dolorem vim liberis facere et innoxias urere atque abolere personas?

7. Quaenam illa saevitia, crudelitas fuit quae tanta, ut extincta subole intestinis periculis post territaret patrem? Quod iamdudum si facere, id est loco priore, voluisset, nec germanitas conficeretur innoxia et voluntas numinis cognosceretur offensa.

8. "At enim conpleto adnuntiationis officio statim morbus evanuit et sanitati homo est continuo restitutus". - Et quid habet admirationis res ista, si malum quod inspiraverat rettudit seseque in alia ostentatione iactavit? Quodsi penitus res pendas, magis illa crudelitas quam beneficium salutis fuit, siquidem hominem miserum et interire post filios cupientem non gaudia servavit ad vitae sed ut suam solitudinem disceret et orbitatis cruciamenta sentiret.

XLIV.

1. Consimili ratione per alias ire licebit historias et ostendere in his quoque longe aliud quam esse dii debeant de his ipsis dici et earum in expositionibus indicari, velut in hac ipsa quam deinceps ponam, una ei duabusve coniunctis, fastidium ne inmoderatione pariatur.

2. Non imus infitias in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a vobis in oppositione prolata. b. Nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus haec eadem et esse posita scimus, sed quae stionis in hoc summa est, utruane hi dii sint, quos saevire adseveratis offensos reddique ludis et sacrificiis mites, an sint longe aliud et ab huius vi debeant et nominis et potentiae segregari. c. Quis est enim primum qui eos deos existimet aut esse qui credat, qui motibus et saltationibus scaenicis, qui cantheriis frustra currentibus voluptatum solvuntur in gaudia, ineptas et frigidas actiones spectatum proficiscuntur e caelo offendique se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius aut tibicen modice interquieverit fessus, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus? d. Quae si penitus cuncta et sine ulla gratificatione cernantur, non tantum ab diis esse repperientur aliena, verum ab homine quovis lauto nec ad summos apices gravitatis ac ponderis instituto. e. Quis est enim primum deos illos qui existimet aut esse qui credat, qui nocendi habeant saeviendique naturas easque abiciant rursus cyatho uno sanguinis et thuris suffitione molliti, qui motibus scaenicis et saltationibus histrionum festos dies ducant et hilaritatis plenissimas voluptates, qui cantherios frustra et sine ulla ratione currentes spectatum proficiscantur e caelo gaudeantque ea his alios transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos verti, trahi alios debiles et cruribus claudicare praefractis, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus, qui offensos se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius, interquieverit tibicen fessus, puer ille matrimus decidat fortuito alicuius instabilitate prolapsus? f. Quae si penitus cuncta et sine ulla partium gratificatione pendantur, non tantum longe longeque ab diis esse repperiuntur aliena, verum quovis homine sentiente communia nec ad studium veri rationum cognitionibus erudito].

3. "Post advectos, inquitis, transmarinis ea gentibus deos quosdam postque condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras male habens sese recreatus convaluit populus et pestilentes morbi inducta sinceritate fugerunt"27 - "Qui, effamini, dii quaeso?".

4. "Aesculapius, inquitis, Epidauro, bonis deus valetudinibus praesidens et Tiberina in insula constitutus". - Si esset nobis animus scrupulosius ista tractare, vobis ipsis obtineremus auctoribus, minime illum fuisse divum, qui conceptus et natus muliebri alvo esset, qui annorum gradibus ad eum finem ascendisset aetatis in quo illum vis fulminis, vestris quomadmodum litteris continetur, et vita expulisset et lumine.

5. Sed quaestione ab ista discedimus, Coronidis filius sit, ut vultis, ex immortalium numero et perpetua praeditus sublimitate caelesti. - Ex Epidauro tamen quid est aliud adlatum nisi magni agminis coluber? fidem si annalium sequimur et exploratam eis adtribuimus veritatem: nihil, ut conscriptum est, aliud.

6. Quid ergo dicemus? Aesculapius iste quem praedicatis, deus praestans, sanctus deus, salutis dator, vale tudinum pessimarum propulsator, prohibitor et eatinctor, serpentis est forma et circumscriptione finitus, per terram conreptans, caeno natis ut vermiculis mos est, solum mento radit et pectore, tortuosis voluminibus se trahens, atque ut pergere prorsus possit, partem sui postremam conatibus prioris adducit.

XLV.

1. Et quoniam legitur usus cibis etiam, quibus vita in corporibus inmoratur, habet patulas fauces, quibus cibos transvoret oris hiatibus adpetitos, habet receptaculum ventris [ut] ubi mansa et vorata decoquat viscera, sanguis detur ut corpori et viribus redintegratio subrogetur, habet et eatremos tramites, per quos inmunda faea eat aversabili corpora foeditate deonerans.

2. Si quando mutat loca et ab aliis transgredi in alias regiones parat, non ut deus obscure per caeli evolat sidera punctoque in temporis ubi causa postulaverit sistitur, sed velut animal brutum vehiculum quo sustineatur petit, undas pelagi vitat atque ut tutus possit incolumisque praestari, cum hominibus navem ascendit et ille publicae sanitatis deus fragili se ligno et tabularum compagibus credit.

3. Non arbitramur evincere atque obtinere vos posse, Aesculapium illum fuisse serpentem, nisi hunc colorem volueritis inducere, ut in anguem dicatis convertisse se deum, quo mentiri se posset nec possent quisnam esset aut qualis homines intueri.

4. Quod si fuerit a vobis dictum, quam infirmiter invalideque dicatur ipsa rerum inaequalitas indicabit. Si enim se deus videri ab hominibus evitabat, nec in forma serpentis velle debuit conspici, cum in qualibet forma non ab ipso se alius, sed ipse esset futurus.

5. Sin autem intenderat cernendum se dare, non [debuit] oculorum negare conspectui, cur non talem videri se praebuit, qualem sciebat se esse qualemque se noverat sui numinis in potentia contineri?

6. Erat enim hoc potius multoque praestantius augustaeque conveniens dignitati quam fieri beluam horrentisque animalis in similitudinem verti et dare ambiguis contradictionibus locum, essetne verus deus an nescio quid aliud longeque ab supera sublimitate seiunctum.




27 Liv. X,47.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License