Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XIX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX.

1. Cum haec essent constituta, proceditur Kalendis Mais. Constantinum omnes intuebantur, nulla erat dubitatio; milites qui aderant et primores militum electi et acciti ex legionibus in hunc unum intenti gaudebant, optabant, et vota faciebant.

2. Erat locus altus extra civitatem ad milia fere tria, in cuius summo Maximianus ipse purpuram sumpserat, et ibi columna fuerat erecta cum Iovis signo. Eo pergitur.

3. Contio militum convocatur. Incipit senex cum lacrimis alloquitur milites: se invalidum esse, requiem post labores petere, imperium validioribus tradere, alios Caesares subrogare. Summa omnium expectatio, quid afferet.

4. Tunc repente pronuntiat Severum et Maximinum Caesares; opstupefiunt omnes. In tribunali Constantinus adstabat susum; haesitare inter se num Constantini immutatum nomen esset, cum in conspectu omnium Maximianus ma num retrorsus extendens protraxit a tergo Daiam Constantino repulso et exutum vestem privatam constituit in medium. Mirari omnes qui esset, unde esset.

5. Nemo tamen reclamare ausus est cunctis insperatae novitate rei turbatis. Huic purpuram Diocetianus iniecit suam qua se exuit, et Diocles iterum factus est.

6. Tum descenditur, et reda per civitatem veteranus rex foras exporta tur in patriamque dimittitur. Daia vero sublatus nuper a pecoribus et silvis, statim scutarius, continuo protector, mox tribunus, postridie Caesar, accepit Orientem calcandum et conterendum, quippe qui neque militiam neque rem publicam sciret, iam non pecorum, sed militum pastor.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License