Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

10. Postquam vero imperator Neapolim pervenit, unus ex eius optimatibus, cui nomen Saburrus erat, ab Augusto, ut fertur, viginti milia militum expetiit, seque cum Romualdo pugnaturum victoremque spopondit. Qui cum accepto exercitu ad locum cui Forinus nomen est advenisset ibique castra posuisset, Grimuald, qui i .am Beneventum advenerat, haec audiens, contra eum proficisci voluit. Cui filius Romuald: "Non est opus;" inquit "sed tantum partem nobis de exercitu vestro tribuite. Ego Deo favente cum eo pugnabo; et cum vicero, maior utique gloria vestrae potentiae adscribetur". Factumque est; et accepta aliqua parte de patris exercitu, pariterque cum suis hominibus contra Saburrum proficiscitur. Qui priusquam bellum cum eo iniret, a quattuor partibus tubas insonare praecepit moxque super eos audenter inrupit. Cumque utraeque acies forti intentione pugnarent, tunc unus de regis exercitu nomine Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus, quendam Greculum eodem conto utrisque manibus fortiter percutiens, de sella super quam equitabat sustulit eumque in aera super caput suum levavit. Quod cernens Grecorum exercitus, mox inmenso pavore perterritus in fugam convertitur, ultimaque pernicie caesus, sibi fugiens mortem, Romualdo et Langobardis victoriam peperit. Ita Saburrus, qui se imperatori suo victoriae tropaeum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans, ignominiam deportavit; Romuald vero, patrata de inimicis victoria, Beneventum triumphans reversus est patrique gaudium et cunctis securitatem, sublato hostium timore, convexit.

11. At vero Constans Augustus cum nihil se contra Langobardos gessisse conspiceret, omnes saevitiae suae minas contra suos, hoc est Romanos, retorsit. Nam egressus Neapoli, Romam perrexit. Cui sexto ab urbe miliario Vitalianus papa cum sacerdotibus et Romano populo occurrit. Qui Augustus cum ad beati Petri limina pervenisset, optulit ibi pallium auro textile; et manens aput Romam diebus duodecim, omnia quae fuerant antiquitus instituta ex aere in ornamentum civitatis deposuit, in tantum ut etiam basilicam beatae Mariae, quae aliquando Pantheum vocabatur et conditum fuerat in honore omnium deorum, et iam ibi per concessionem superiorum principum locus erat omnium martyrum, discooperiret tegulasque aereas exinde auferret easque simul cum aliis omnibus ornamentis Constantinopolim transmitteret. Deinde reversus imperator Neapolim, itinere terreno perrexit civitatem Regium. Ingressusque Siciliam per indictionem septimam, habitavit in Syracusa, et tales afflictiones inposuit populo seu habitatoribus vel possessoribus Calabriae, Siciliae, Africae atque Sardiniae, quales antea numquam auditae sunt, ita ut etiam uxores a maritis vel filii a parentibus separarentur. Sed et alia multa et inaudita harum regionum populi sunt perpessi, ita ut alicui spes vitae non remaneret. Nam et vasa sacrata vel cimelia sanctarum Dei ecclesiarum imperiali iussu et Grecorum avaricia sublata sunt. Mansit autem imperator in Sicilia ab indictione septima usque in duodecimam; sed tandem tantarum iniquitatum poenas luit, atque dum se in balneo lavaret, a suis extinctus est.

12. Interfecto igitur aput Siracusas Constante imperatore, Mecetius in Sicilia regnum arripuit, sed absque orientalis exercitus voluntate. Contra quem Italiae milites alii per Histriam, alii per partes Campaniae, alii vero a partibus Africae et Sardiniae venientes in Siracusas, eum vita privarunt. Multique ex iudicibus eius detruncati Constantinopolim perducti sunt; cum quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License