Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XIX-XX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XX

19. Lateribus eiusdem tendere debent ad viam quintanam centuriae statorum ut posticum praetorii tueantur et proximi sint praetorium; quibus duplam pedaturam adsignabimus quod eisdem tentoriis utantur quibus cohortes praetoriae. Super quos cohors peditata quingenaria vel equitata, prout strigae magnitudo fuerit, poni debebit. Et per reliquas strigas cohortes peditatae vel equitatae ad viam quintanam spectare debebunt; et super symmacharii et reliquae nationes tendere debebunt; et ita fiet ut omni parte nationes, ut supra scriptum, contineantur.

20. Viae sagulariae XXX pedes sufficient; <si> quinque legiones fuerint, XL pedes latitudinis accipere debebit. Scholae cohortibus primis, ubi munera legionum dicuntur, in scamno legatorum contra aquilam dari debent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License