Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXVII-XXXVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXVII-XXXVIII

37. Nunc si metator mille homines super numerum compositum <acceperit, ut> in eadem pedatura locus adsignetur, sic faciemus. Quoniam partis dimidiae D esse constat, quos capiet hemistrigium, deducamus scamnis pedes X et viam de inter alas tollamus, quae tunc datur si pedatura permittet; fiunt pedes XXX: erit hemistrigium, quod D homines postea acceptos recipiet.

38. Nunc e contrario similiter numeris compositis deducamus homines M, quorum est pedatura striga pedum LX. Dabimus scamno legatorum pedes LXXX, tribunorum pedes LXX et viam inter alas reponimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License