Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XLIX-L
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLIX-L

49. Fossa loco securiori causa disciplinae, cuius species est fastigata vel punica. Fastigata dicitur quae a summa latitudine lateribus devexis in angustiam ad solum coniuncta pervenit. Punica dicitur quae latere exteriori ad perpendiculum dirigitur; contrarium devexum fit, quomodo in fastigata. Quibus latitudo dari debeat ad minimum pedum quinque, altum pedes tres. Regressis pedibus exterius sexaginta per latitudinem portarum similiter fossa fiet, quod propter brevitatem titulum cognominatum est.

50. Vallum loco suspectiori extrui debet cespite aut lapide, saxo sive caemento. Sufficit latum pedes VIII, altum pedes VI et lorica parva fit. Similiter ante portas ad titulum, ut ad fossas, vallum; causa instructionis sanctum est cognominatum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License