Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER VI

I. De homine et partibus eius

Natura dicta ab eo quod nasci aliquid faciat gignendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam D deum esse dixerunt a quo omnia creata sunt et exsistunt. Genus a gignendo dictum, cui derivativum nomen a terra ex qua omnia gignuntur. Ge enim Grece terram dicunt. Vita dicta propter uigorem, vel quod uim teneat nascendi atque crescendi. Unde et arbores uitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt. Homo dictus quia ex humo est factus, sicut et in Genesi dicitur: Et creavit deus hominem de humo terrae. Abusive enim pronuntiatur ex utraque, substantia totus homo, id est ex societate animae et corporis. Nam proprie homo ab humo, Greci autem hominem antropum appellaverunt, eo quod sursum expectet, sublevatus ab humo ad contemplationem artificis sui, quod Ovidius poeta designat cum dicit: Pronaque cum spectant animalia cetera terram. Os hominis sublime dedit caelumque videre, iussit et erectos ad sidera tollere vultus. Qui ideo erectus caelum aspicit ut deum quaerat, non ut terram intendat, veluti pecora quae natura prona et ventris oboedientis firocit. Duplex est autem homo interior et exterior. Interior homo anima, et exterior homo corpus. Anima autem a gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit. Unde et Greci ventus animos dicitur, quod ore trahentes aerem uivere uideamus.

Sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima quam concipi aer ore possit, quae iam in genetricis utero uivit. Non est igitur aer anima quod putaverunt quidam qui non potuerunt in corpoream eius cogitare naturam. Homo quia ex duabus constat naturis, aliquando corpus humanum, aliquando etiam animam rationalem significat, de quo apostolus ait. Et si exterior homo noster corrumpitur, interior renovatur de die in diem. Et alibi interiorem hominem habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Item in Psalmo diversas species hominum ostendit propheta ita dicens: Quid est homo quod memore es eius, aut filius hominis quoniam uisitas eum. Quid est homo cum despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caduis Adae sequax, qui inveteri peccato permixtus, socia pravitate conclusus est. Huius memor est dominus quando ei peccata dimittit, et misericordiae suae dona largitur, sicut in alio Psalmo dicturus est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt, inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente uoluntatis tuae potabis eos. Hoc est ergo esse memorem conferre deliquentibus tantae gratiae sospitatem. Aut filius hominis, quoniam uisitas eum. Hic iam uoce surgendum est, quia dominum significat salvatorem, qui non ut ceteri mortales ex duobus hominibus natus est, sed ex spiritu sancto et beatae Mariae semper uirginis utero tamquam sponsus de glorioso thalamo processit. Sequitur. Minuisti eum Paulo minus ab angelis et cetera. Hinc iam domini salvatoris humilitas narratur et gloria. Minoratus est enim non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea uoluntate. Sicut apostolus ait: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, sequitur. Paulo minus ab angelis, quia crucem pro omnium saluit suscepit, ex ea siquidem parte creeator angelorum minor factus est angelis. Bene autem dixit Paulo minus quia etsi mortale corpus assumpsit tamen peccata non habeat. Gloria vero et honore coronatus est. Cum post resurrectionem nimis mirabilem totius mundi credulitatem, deus in eo quod homo factus est exaltatus accepit. Homo Christus est, ut in Esaia quiescite ab homine cuius spiritus in naribus eius, et in Psalmo: Accedet homo ad cor altum. De hoc homine et per alium prophetam dicitur: Et homo est et quis cognoscet eum. Quod autem dupliciter homo intellegendus sit, ostendit dominus ad Ezechielem prophetam dicens: Homo homo de domo Israel qui posuerit inmunditias suas in corde suo et reliqua.

Duplicem ergo nobis iuxta apostolum, ut supra diximus ostendit interiorem hominem et exteriorem. Multi enim habentes hominis faciem, corporalem diversarum bestiarum assumunt imagines quas dissipare propheta concupiscens deprecatur. Domine in civitate tua imagines eorum dissipabis, ili de quibus scriptum est. Homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Non sunt homines homines sed homines sunt iumenta. Rursum qui de evangelio audiunt. Serpentes genimina uiperarum quis ostendit uobis fugere ab ira ventura, non sunt homines homines sed sunt homines serpentes. Et de quibus scriptum est: Vulpes foveas habent et uolucres caeli nidos. Et de Herode, dicite vulpi huic, non sunt homines homines sed homines vulpes, qui vero utrumque hominis uocabulum possident si erraverint, ideo per supplicia corriguntur, ut intellegant quod dominus ipse est deus. Homines rationabiles quique intelleguntur, de quibus in Psalmo legitur, Homines et iumenta salvos facies domine. Item homines peccatores in Psalmo: Vos autem sicut homines moremini.

Aliquando vero homo peccatorem quemlibet et persecutorem significat, seu impiissimum Antichristum de quo dicit psalmista: Exurge domine non prevaleat homo, ipse est enim homo pessimus quem humana non potest sustinere conditio, in quo tanta erit versutia vel potestas, ut sola domini uirtus eius possit superare nequitiam. Legitur et in apostolo, vetus homo noster hoc est homo peccati simul crucifixus esse cum Christo ut destrueretur corpus peccati. Unde iubet nos deponere veterem hominem cum actibus suis et induere novum qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis, omnia enim peccata et crimina simul corpus appellat, quod destrui dicit per bonam uitam et fidem catholicam. Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelleguntur, et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur.

Spiritum idem esse quod animam evangelista pronuntiat dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam et rursum. Potestatem habeo sumendi eam, de hac quoque ipsa domini anima passionis tempore memoratus evangelista ita protulit dicens: et inclinato capite emisit spiritum. Quid est enim emittere spiritum, nisi quod animam ponere, sed anima dicta propter quod uivit. Siritus autem vel pro spiritali natura, vel pro eo quod inspiret corpora, item animum idem esse quod animam, sed anima uitae est, animus consilii. Unde dicunt philosophi. Etiam sine animo uitam manere, et sine mente animam durare. Unde et a mentes. Nam mentem uocari ut sciat animum ut velit, mens autem uocata quod emineat in anima vel quod meminit. Unde et in memores a mentes. Qua propter non anima sed quod excellit in anima. Mens uocatur tamquam caput eius vel oculus. Unde et ipse homo secundum mentem imago dei dicitur. ita autem haec omnia adiuncta sunt animae ut una res sit.

Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima. Nam et memoria mens est. Unde et in memores a mentes. Dum ergo uivificat corpus anima est, dum vult animus est, dum scit, mens est, dum recolit memoria est, dum rectum iudicat ratio est, dum spirat, spiritus est, dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur, pro his quae sentit. Unde et sententia nomen accepit. Significatio enim spiritus multiplex est. Aliquando spiritus nomine ipse deus demonstratur. Cum scriptum est, deus spiritus est. Et spiritus sanctus de quo in evangelio angelus ad Mariam dicit. Spiritus sanctus superveniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. Et apostolus: Spiritus inquit omnia scrutatur etiam profunda dei. Et item ubi spiritus inquit domini ibi libertas. Aliquando etiam spiritus significat angelicam naturam. Unde psalmista ait, qui facit angelos suos spiritus. Aliquando animam hominis ut supra ostendimus. Aliquando sanctos uiros et uirtutum decorem atque sapientiam spiritalem habentes. Unde apostolus ait: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Aliquando spiritus uocatur ratio quae praeeminet animae, ut in Daniele: Spiritus et animae iustorum benedicite dominum. Aliquando spiritus animam iumentorum significat. Unde Salomon ait: Spiritus iumentorum descendat deorsum. Aliquando uocem hominis significat unde dicit apostolus. Si orem lingua spiritus meus orat. Mens autem mea sine fructu est. Orabo ergo spiritu orabo et mente. Aliquando increpationem caelestem. Unde dicit in Psalmo. Ab increpatione tua domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. Ostendit ergo praedicatores verbi quia spiritu sancto inflammati, delinquentes populos increpabant quatinus avitus recederent. Aliquando ventum, ut est illud in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Et in contrariam partem spiritus nomine spiritalia uitia denotantur. Unde dicitur, spiritus superbiae, spiritus irae, spiritus tristitiae, spiritus fornicationis. Aliquando nomine spiritus ipse diabolus demonstratur. Unde dicitur. Recessit a Saul spiritus domini bonus, et invasit eum spiritus nequam a domino. Unde et in evangelio ipsa veritas ait. Dum inmundus spiritus exierit de homine ambulans per loca inaquosa quaerens requiem et non invenit. Et paulo post subiungit dicens: Tunc assumit septem spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi, hoc est cum plenitudine omnium uitiorum unde fiunt novissima hominis illius peiora prioribus.

Corpus dictum eo quod corruptum perit, solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum. Caro autem a creando est appellata, crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc et parentes creatores uocantur. Caro autem ex quattuor elementis compacta est. Nam terra in carne est, aer in alitu, humor in sanguine, ignis in calore uitali, habent enim in nobis elementa suam quaeque, partem, cui quid debetur ostendit compago resoluta. Caro autem et corpus diversa signifcant in carne semper corpus est, non semper in corpore caro. Nam caro est quae uivit idem et corpus, corpus quod non uivit idem non caro. Nam corpus dicitur aut quod post uitam est mortuum, aut sine uita est conditum, interdum et cum uita corpus et non caro, ut herba et lignum. Mystice enim corpus corporalem significat creaturam, vel hominis corruptam naturam. Unde legitur in apostolo corpora esse caelestia et corpora terrestria. Et alibi, corpus inquit quod corrumpitur adgravat animam. Nam iuxta caro allegoriam aliquando significat exteriorem hominem, aliquando litteram legis et carnalem sensum. Aliquando sapientiam humanam quae contraria sentit deo. Nam in apostolo scriptum est. Prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax. Unum atque idem est quod dicit prudentia carnis mors et illud littera occidit. Igitur prudentia carnis mors est, cui mors est animae sine dubio. Qui enim legem secundum carnem id est secundum litteram intellegit, non venit ad Christum qui est uita, et ideo prudentia carnis mors est. Prudentia vero spiritus uita et pax. Vitam namque et pacem quae est Christus habet qui spiritaliter intellegit legem. Aliter prudentia carnis peccatum est quod generat mortem. Prudentia enim ideo dicitur cum res stulta sit quia saecularibus hominibus, errores uisibilibus concepti sive in sensu sive in actu contra legem dei prudentia uidentur. Quo inquit sapientia carnis, inimica est deo, legi enim dei non est subiecta, nec enim potest, quomodo enim sapientia carnis hoc est carnalis intellegentia non sit inimica deo quae adversatur Christo, quae non recipit eum quem misit deus, quae dicit nos legem habemus et secundum legem debet mori quoniam filium dei se fecit. Notandum autem quodnon carnem dixit inimicam sed sapientiam carnis, id est non substantiam sed actus, aut cogitationem sive asseverationem quae nascitur de errore.

Sapientia ergo carnis est primum in loco astrorum ab hominibus inventa disputatio. Deinde uisibilium lectatio haec inimica sunt deo quia elementum dominum et opificem mundi, his coaequant quae fecit, astruentes nihil posse fieri propter quam mundi continet ratio. Quam ob rem negant deum fecisse ut uirgo pareret, aut mortuorem corpora resurgerent. Quia stultum est inquiunt ut deus fecerit ultra quam homo sapit. Hinc et alibi scriptum est. Caro concupiscit adversus spiritum spiritus vero adversus carnem. Et rursum: Caro inquit et sanguis regnum dei non possidebunt, hoc est peccatrix uita et sanguino lenta, non meretur uitam habere aeternam. Neque corruptio incorruptaelam possidebit, sed sancti et iusti uiri immutati et immortales effecti, per resurrectionem carnis in die iuditii ad regnum simul cum Christo transibunt perpetuum.

Sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus. Ex quibus duo aperiuntur et clauduntur, duo semper patentes sunt. Sensus dicti quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat uigore sentiendi, unde et praesentia nuncupantur, quod sint presentibus sicut prae oculis quae presto sunt oculis. Visus est qui a philosophis humor uitreus appellatur. Visum aut me fieri quidam asseverant, aut extrema aetheria luce, aut interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes atque penetratis tonicis in aere exeuntes. Et tunc commixtione similis materiae uisum dantes. Visus dictus quod uivacior sit ceteris sensibus ac praestantior sive velocior, ampliusque uigeat quantum memoria inter cetera mentis offitia vicinior est cerebro. Unde omnia manant ex quo fit ut ea quae ad alios pertinent sensus uide dicamus veluti cum dicimus. Vide quomodo sonat uide quomodo sapit sic et cetera. Auditus appellatus, quod uoces hauriat, hoc est aere verberato suscipiat sonos. Odoratus quasi aeris odoris attactus tacto enim aere sentitur, sic et olfactus quod odoribus efficiatur. Gustus a guttare dictus. Tactus eo quod per tractet et tangat, et per omnia membra uigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus quicquid ceteris sensibus iudicare non possumus. Duo autem genera tactus esse nam aut extrinsecus venit quod feriat aut intus in ipso corpore oritur. Unicuique autem sensui propriam naturam datam. Nam quod uidendum est oculis capitur quod avidendum est auribus mollia et dura tactu aestimantur. Sapor gustu odor naribus ducitur.

In multis locis scripturae sacrae hi quinque sensus corporis per quinarium numerum mysticae exprimuntur. ut est illud in parabola salvatoris ubi narratur servus a domino suo quinque talen talenta accepisse. Et eam cum augmento eidem domino revertenti representasse. Similiter et in ceteris locis ubi qui narius numerus insertus est, aut quinque libros legis aut quinque sensus corporis mystica significatione demonstrat. Notandum autem quod idem ipsi sensus qui in exteriore homine describuntur, simili modo secundum modeum suum in interiore esse manifestantur, quia spiritales res non corporalibus sensibus sed spiritalibus rimanda sunt. Unde divina uox in cantico Deuteronomii ait. Videte, uidete, quoniam ego sum deus et non est alius praeter me. Et in Psalmo: Attendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei, et in evangelio ipsa veritas ait. Qui habet aures audiendi audiat. Et in Apocalipsi: Qui autem habet inquit aures audiendi audiat quid spiritus dicat aecclesiis. Et in Psalterio: Gustate inquit et uidete quoniam suavis est dominus. Et apostolus: Christi bonus inquit odor sumus et in his qui pereunt. Et in his qui salvifiunt. Et in evangelio dominus mulierem emoro usam fide se tetigisse magis quam corpore ostendit dicens. Tetigit me aliquis, nam ego sensi uirtutem de me exisse. Sic ergo cum omni cautela observandum est, quid ad corporis sensus. Et quid ad animae pertineat dignitatem. Ne forte confusus ordo et in rationabilis aestimatio alicubi repugnare uideatur veritati. Prima pars corporis caput datum que illi hoc nomen eo quod sensus omnes et nervi inde initium capiunt atque ex eo omnis uigendi causa oriatur, ibi enim omnes sensus apparent. Unde ipsius animae quae consulit corpori quodammodo personam gerit.

Caput vero quod prima corporis pars est ut supra diximus iuxta allegoriam aut Christum significat qui est caput corporis aecclesiae, aut divinitatem salvatoris. Unde legitur in apostolo caput mulieris uir, caput uiri Christus caput Christi deus. Ponitur enim aliquando caput pro principalitate mentis. Unde scriptum est: Omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat, hoc est omni tempore sint opera tua et conversatio munda. Et oleum caritatis atque misericordiae demente via non deficiat. Invenitur aliquando caput pro initio poni, ut est illud capite libri scriptum est de me quia in principio fecit deus caelum et terra et in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum. Invenitur et aliquando nomine capitis primatus cuiuslibet ossitii designari. Unde dicuntur apostoli et doctores aecclesiae capita esse gentium quia principes et magistri sunt fidelium populorum. Item caput inchoatio bonorum operum, sicut ipsa uoluntas hominis, ut in Levitico, ponet manum super caput hostiae suae. Similiter et in quibusdam locis duces et principes iniquorum capitis nomine censentur. Unde dicitur, multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis, us ostenderet ergo plus esse numerum infidelium quam devotorum. Dicit multiplicatos esse perfidos iudaeos super numerum capillorum, id est recte credentium.

Vertex est ea pars qua capilli capitis colliguntur, et in qua cesaries vertitur, unde et nuncupatur. Vertex enim quando in bonam partem accipitur, significat summitatem iustitiae vel perfectionem omnium uirtutum, ut est illud in Salomone: Coronam enim gratiarum accipiet vertex tuus. Item in malam partem ponitur vertex, quando summam nequitiam significat. ut est illud Psalmistae. Veruntamen deus conquassavit capita inimicorum suorum, verticem capilli per ambulantium in delictis suis. Capita inimicorum sunt auctores Iudaicae seditionis. Sedet hereticorum sine dubitatione doctores, illi enim in carne Christum persecuti sunt, ipsi enim crudeliores in ipsam etiam si dici fas est, deitatem deseviunt. Hi tales sibi calumniarum minutias quaerunt. Ut ipsos quoque vertices capillorum per ambulare ac perscrutari posse uideantur.

Calvaria ab ossibus calvis dicta per defectionem et neutraliter pronuntiatur. In Golgotha quippe quod interpretatur calvaria, eo quod truncabantur ibi capita damnatorum, crucifixus est dominus, ut ubi prius area erat damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur.

Capilli uocati quasi capitis pili facti, ut et decorem praestent, et cerebrum adversus frigus muniant atque a sole defendant. In capillis vero ornatus iustitiae et decor uirtutum, infideli anima demonstratur. Cui pro bonis meritis et sapientiae doctrina multiplex merces in aeterna beatitudine reservatur. Unde ipse in evangelio ait. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Item capilli uirtutes animae designant, sicut in libro iudicum de Samson legitur, quos capillos postquam perdidit. Statim ab inimicis captus lumen scientiae amisit. Possunt et in capillis fideles populi accipi qui maximum decus sua numerositate praebent aecclesiae. Unde in Cantico canticorum sponsus ad sponsam dicit. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. Galaad enim acertius testimonii interpretatur, qui bene convenit adunatae multitudini sanctorum. Item capilli in contrariam partem positi repperiuntur in Psalmo ubi uitia designantur. Multiplicati sunt inquit super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me, nec frustra in comparatione delictorum capilli ponuntur. Quia domini praecepto in veteri testamento sacerdotes ipsa similitudine radebantur.

Pili autem dicti sunt a pelle qua prodeunt, sicut et pilo dicitur a pila, ubi pigmenta contunduntur. Significant pili carnis cogitationes carnales quos radere nos a cordibus nostris scriptura sancta monet. Unde et in libro numerorum iubentur Levitae radere omnes pilos carnis suae. Pili carnis sunt quaelibet superflua humanae corruptionis. Pili carnis sunt uitae veteris cogitationes, quas sic a mente incidimus, ut de amissione earum nullo dolorem fatigemur. Levita namque assumptus uocatur. Oportet ergo levitas omnes pilos carnis radere, quia is qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere, ne inlicitas cogitationes mens proferat. Et pulchram animae speciem quasi pilis fructificantibus de formem reddat.

 Cefaries a cedendo uocata ideoque tantum uirorum est. Virum enim tonsum esse decet mulierem non decet. Tamen in Deuteronomio legimus captivam mulierem ante nuptum raderre iussam cesariem et circumcidere ungues et deponere vestem in qua capta est. Quod significat animam quae a deo pulchra creata est, si in gentili conversatione eam invenerimus et sociare volverimus corpori Christi ut deposito idolatriae cultu induatur lugubribus poenitentiae indumentis, deploretque patrem et matrem hoc est omnem memoriam mundi eiusque carnales inlecebras. Deinde novacula verbi dei et doctrina, omne peccatum infidelitatis eius quod mortuum et inane est abradatur. Hoc enim sunt capilli capitis et ungulae mulieris, atque demum salutari lavacro mundata et purificata coniungatur sanctis dei. Scilicet cum iam nihil in capite mortuum nihil in manibus ex illis quae per infidelitatem mortis dicuntur habuerit, ut neque sensibus neque actibus inmundum aliquid aut mortuum gerat.

Comae sunt propriae non caesi capilli et est Grecus sermo. Nam comas Greci caimos a secando nominant, unde et cirin tonderi dicunt. Inde et cirri uocantur quod etiam Greci mallonem uocant. Comae vero capitis, mysticae catervae sunt sanctorum qui Christo capiti fideli famulatu adherent. Unde in Cantico canticorum sponsa de sponso dicit. Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Hae ergo comae elatae palmae dicuntur propter caput domini, nigrae propter despectionem apud homines elatae ob uictoriam nigrae obpressuras. Crines propriae mulierum sunt, dicti autem crines eo quod uictis discernantur. Unde et discriminalia dicuntur a quibus divisi religantur. Mysticae autem crines significant facta uirtutum quos homo habet ex dono spiritus sancti. Unde in libro Iudicum legitur quod Samson quamdiu septem crines capitis integros habuit, invictos fuit. Postquam vero per fraudem mulieris tonsus est, recessit ab eo fortitudo, quia quisquis per gratiam spiritus sancti uirtutes spiritales servat inlaesus manet. Si enim propter peccatum evacuatus fuerit gratia spiritali, infirmus factus patet inimicorum captioni. Possunt et crines elemosinarum largitatem significare, hinc est quod in evangelio mulier illa quae pedes Iesum lacrimis lavit crinibus extersit, et unguento unxit. ut instrueret nos minimis membris Christi conpati debere, et superflua pauperibus erogare, et odore bonarum uirtutum illis ferre opem. De quibus ipse dominus in fine dicturus erit, quod uni ex his minimis fratribus meis fecistis mihi fecistis. Aliquando etiam in crinibus exprimuntur catervae fidelium ut est illud in Cantico canticorum quod sponsus ad sponsam dicit. Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui, in vulneratione cordis, magnitudo amoris Christi in aecclesia intellegitur, qui fit in unitate sancta doctorum id est oculorum, et in unitate pia subiectae plebis, id est crinium.

Tempora sunt quae calvariae dextra levaqe subiacent, quae ideo sic nuncupantur quia moventur, ipsaque mobilitate quasi tempora quibusdam intervallis mutantur. Significant autem uigilias corporis quas homo debet habere temperanter, in statu praesentis temporis donec veniat somnus mortis. Hinc propheta ex persona Christi in Psalterio ait. Si dedero somnum oculis meis aut palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis donec inveniam locum domino tabernaculum deo Iacob. Haec omnia rationabiliter humanitati Christi convenire noscuntur. Somnus iste intellegendus est requies mortis. Palpebrarum quoque et temporum motus uigilantiam eius ante mortem demonstrat, quoniam revera tempora capitis nostri requiem habere non possunt. Quando oculi crebris motibus agitati uigilare noscuntur. Prius enim posuit somnum et postea quem ad modum ipse somnus impleatur exposuit. Bene ergo mors domini somno similatur, quoniam triduana tantum pausatione susceptus est, qui nullam corpori corruptionem intulit sed quietem.

Facies dicta ab effigie, ibi est enim tota figura hominis, et unius cuiusque personae cognitio. Vultus vero dictus eo quod per eum animi uoluntas ostenditur, secundum uoluntatem enim in varios motus mutatur. Unde et differunt sibi utraque. Nam facies simpliciter accipitur de unius cuiusque naturali aspectu. Vultus aut animorum qualitatem significat. Facies autem duobus modis intellegitur, hoc est corporea et spiritalis nisi enim esset interioris hominis facies, non diceret apostolus. Nos autem revelata facie gloriam domini speculantes transformamur de gloria in gloriam tamquam ad nostri spiritu. Et item uidemus inquit nunc per speculum in enigmate, tunc vero facie ad faciem. Item faciem summa in mente declaratio, ut in evangelio et faciem tuam lava. Aptum est enim nos nunc imagines videre per fidem tunc res ipsas hoc est post resurrectionem in aeterna gloria. Quod autem dominus ad Moysen dixit. Faciem meam videre non poteris, non enim uidebit me homo et uivet iuxta Iohannis uocem. Deum nemo uidit unquam, ita intellegendum est. Quod in hac corruptibili uita nullus perfecte contemplationem dei habere potest. Viderunt enim patres testamenti veteris dominum in hac uita positi, per quasdam imagines, quibus ipse se uolvit ostendere. Sed futurae uisionis eius gloriam illis reservavit, qui in caelesti beatitudine perpetualiter uisuri sunt. Aliter ab eiusdem sententiae uirtute non abhorret quod dicitur, non enim uidebit me homo et uivet, quoniam quisquis sapientiam quae deus est uidet, huic uitae funditus moritur. Ne iam eius amore teneatur. Nullus quippe eam uidet qui adhuc carnaliter uivit, qui a nemo potest amplecti deum. Simul et saeculum, qui enim deum uidet eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab huius uitae delectationibus, tota mente separatur. Nemo ergo deum uidit et uixit. Ac si aperte diceretur. Nullus umquam deum spiritaliter uidit, et mundo carnaliter uivit. Vultus enim aliquando pro intellectu, aliquando pro uoluntate et affectu positus est. Nam quod in Psalmo propheta dixit: Proiectus sum a vultu oculorum tuorum, patri dicit filius a forma servi. Speravi quia me gratia tua desereret, cum passionis tristitia prevaleret. In pavore utique mortis, a vultu oculorum tuorum proiectus sum, id est a conspectu misericordiae tuae, et pulchrae vultum dedit oculis, quia ipsi quam maxime significant uoluntates animorum. Vultus enim dicitur ab eo quod cordis velle per sua signa demonstret, sic oculi divinitatis cum respiciunt suam gratiam pollicentur. Illud autem quod dicitur, vultus domini super facientes mala, pronuntiat vultum domini id est intellectum esse, supra malos quos sic attendit ut not respiciat, sic non respicit ut tamen eorum facta cognoscat.

Frons ab oculorum foraminibus nominata est, haec imago quaedam animi mentis motum specie sua exprimit, dum vel laeta vel tristis est. Iuxta allegoriam vero frons verecundiam mentis, aut in pudentiam significat. Unde erubescere dicitur qui conpungitur pro delictis suis, et se meliorare studuerit. Aliter de impudentis fronte ex probratur Hierusalem per prophetam scelus suum, cum ei dicitur. Frons mulieris meretricis facta est tibi. Et item dominus ad Hiezechielem ait. Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus, eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam, domus Israhel attritae frontis est. Et procacis audaciae, et duro fit corde, et scorpionibus comparatur. Ideo dedi tibi vultum durissimum et frontem qua nullo pudore superetur. Ex quo discimus interdum gratiae esse dei inpudentiae resistere, et cum locus poposcerit frontem fronte conterere. hoc autem tribuitur ne vestra verecundia et humanus pudor per timescat insidias aemulorum. Et in eodem propheta legitur, quod dominus iuberet uiro qui indutus erat lineis et atra mentarium scriptoris habebat in lumbis suis. Ut transiret per mediam civitatem in medio Hierusalem et signaret thau super frontes uirorum gementium et dolentium super cunctis abhominationibus quae fiunt in medio eius quae littera specie crucis Christi tenet et signatur in frontibus fidelium. Et confirmatur in cordibus electorum. Unde dicit psalmista signatum est supernos cum vultus tui domine. Quia sicut nummus imperatoris portat imaginem, ita et fidelibus signa caelestis principis imprimuntur.

Oculi uocati sive quia eos ciliorum tegmina occulunt ne qua incidentes iniuriae offensione laedantur, sive quia occultum lumen habent id est secretum vel intus positum. Hi inter omnes sensus viciniores animae exisiunt, in oculis enim omne mentis inditium est. Unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. Oculi autem idem et lumina. Et dicta lumina quod ex eis lumen manat vel quod ex initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam uisui preponende refundant. Oculus igitur non solum corporis uisum sed etiam cordis demonstrat intuitu quod psalmista ostendit dicens: Levavi oculos meos ad montes. Et in Hieremia leva inquit oculos tuos et uide. Nam cum dicit levavi ostendit se ad contemplationem aliquam fuisse provectum. Levare enim est aliquid ad altiora transferre. Oculos meos utique cordis aspectum, de quibus scriptum est. Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. Et illud preceptam domini lucidum inluminans oculos. Nam si istos carnales advertas, quid potuisset inde proficere. Si montes consitos silvis, aut saxis squalentibus, legisset intendere. Sed hoc si spiritaliter inquiras omnino proficuum est, ut oculos cordis sui sive ad sanctos uiros sive ad libro divinos, sive ad sublimes angelos credatur elevasse, qui magnitudine et firmitate sua vere montes sunt. Unde etiam competens sustinebatur auxilium. Et in evangelio ipsa veritas ait. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abste. Hic vero cogitationem et sensum in diversa uolitantem nuncupavit oculum, per dexteram autem uoluntatis ex affectuum initia demonstrantur. Quam sententiam et aliter possumus intelligere. Videtur mihi non incongrue accipi in hoc loco debere oculum dilectissimum amicum. Nam hoc est utique quod membram recte possumus appellare quod vehementer diligimus. et ipsum consiliarium quia oculus est tamquam demonstrans iter, et in rebus divin is quia dexter est, ut sinister sit dilecter quidem consiliarius, sed in rebus terrenis ad necessitatem corporis pertinentibus. Item in illo ubi dominus discipulis ait. Beati oculi qui uident quae uos uidetis, ibi intellectus fidelis et simplex affectus demonstratur quod nos intuendus est. Nam et in illa sententia qua salvator ait: Si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit. Si autem nequam fuerit et iam corpus tuum tenebrosum erit. Per oculum intentionem cordis et intellectum animi designat. Quia cum bona intentione et uoto placendi deo aliquid agimus, totum corpus operis nostri inluminatur. Quod si intentio perversa erit, etiam opus per eam confectum tenebrosum erit. Oculi duo activa et contemplatiuvam uitam ut quidam uolunt figurare dicunt. Denique quando legimus oculos domini nos respicere, ut est illud: Ecce oculi domini super timentes eum. Et oculi domini super iustos, coninuam gratiam divinitatis ostendit, quia pietas ipsius eos protegit, quos se timere cognoscit. Scire et enim debemus quod oculi domini in omni loco contemplantur bonos et malos quia nihil illum latet, omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius. Sed bonos respicit miserando, malos aut per iuditium damnando.

Pupilla est medius punctus oculi in quo uis est uidendi ubi quia parvae imagines nobis uidentur propterea pupillae appellantur. Nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique papulam uocant. Vocatur autem pupilla quod sit pura atque inpolluta ut sunt puellae. Fisici dicunt easdem pupillas quas uidemus in oculos, morituros ante triduum non habere, quibus non uisis certa est desperatio. Circulus vero quo a pupilla albae partes oculis separantur, discreta nigredine corona dicitur, quod rotunditate sui ornet ambitum papulae. Mystice pupilla oculi, significant intentionem puri cordis, per quam cernitur iustitia, et discernitur verum a falso. Unde propheta precatur in Psalmo dicens, Custodi me domine ut pupillam oculi. Pupilla est enim ut supra ostdenimus in medio posita perspicua pars oculi qua corporum colores varia qualitate discernimus dicta a parvitate sui pupilla quasi pusilla. Huic convenientur comparatus est Christus cui datum est in iuditio suo iustos a peccatoribus segregrare. Aptissime itaque petit custodire se ut pupillam oculi quando et per ipsam res uis vales discernimus et in nostro corpore nihil prestantius invenitur.

Palpebrae sunt sinus oculorum a palpitatione dictae, quia semper moventur. Concurrunt enim invicem ut assiduo motu reficiant obtutum. Munitae sunt autem vallo pilorum ut apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno cohibentibus, tamquam involuti quiescant latentes. In summitate autem palpebrarum locis quibus se utraque clausa contingunt, extant ad moti ordine servato capilli tutulam oculis ministrantes, ne irruentes facile iniurias excipiant, et ex eo noceantur, ut pulveris vel cuius quam crassioris materiae arceant contractu. Aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent quo tenuem atque serenum faciant uisum. Palpebrae mystice possunt accipi occultae dispensationes dei quae geruntur in homine. Unde dicitur in psalmo de domino: Oculi eius in paupere respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum. Ergo quia in domino membrorum ministeri per allegoriam frequenter aptantur, dicit eum non solum quando intendit oculis, sed etiam tunc requirere id est considerare filios hominum cum ea neglegere quasi dormiens aestimatur. Palpebrae quippe dei eius iuditia sunt quae aliquid nobis claudunt, aliquid aperiant, quae aperiendo nos interrogant si intellegendo non extollimur. Claudendo nos interrogant si non despicimus quae intellegere non valemus. Item in Iob de leviathan ita scriptum est: Oculi eius ut palpebrae diluculi, sternutatio eius splendor ignis, quia sternutatio caput maxime concutit. Sternutatio istius uocatur, illa extrema commutatio qua damnatum hominem ingreditur, et per eum super bis principatur. Recte eius sternutatio splendor ignis uocatur. Ante reproborum enim oculos aperit cum signorum uirtutibus lucet. Et oculi eius ut palpebrae diluculi, nam consiliarii eius in oculis designantur, qui recte palpebris diluculi comparantur. Palpebris namque diluculi extremas noctis horas accipimus, in quibus nox quasi oculos aperit dum venturae lucis iam initia ostendit. Lacrimas quidam a laceratione mentis putant dictas. Alii existimant ideo quod Greci darsiria uocant. Quid enim lacrimae ex conpuncto corde effusae efficere possint, ostendit propheta dicens. Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte. Audiant hoc qui domino flere non appetunt, iuges lacrimas non inediam sed satietatem potius intulisse, nec inmerito quia fletus ille cibus est animarum, corroboratio sensuum, absolutio peccatorum, refectio mentium, lavacra culparum. Sed per has lacrimas significat afflictionibus erudiri posse populum, diem prosperitatem debemus accipere, noctem vero tristitiam.

Cilia sunt tegmina quibus cooperiuntur oculi, et dicta cilia quod celent oculos tegantque, tuta custodia. Supercilia dicta quia superposita sunt cilus, quae idcirco pilis vestita sunt, ut oculis munimenta pretendant, et sudorem a capite defluentem depellant. Inter cilium vero est medium illud inter cilia et supercilia, quod sine pilis est. Quid supercilia significent superius dictum est ubi per legis latorem inmundatione leprosi radi iubentur capilli capitis barbaque et supercilia et omnis pilus qui in corpore est.

Genae sunt inferiores oculorum partes, unde barbae inchoant. Nam Greci genos barbae, hinc genae quod inde incipiant gigni barbae. Ingenis ergo aliquando vi rtutes aliquando spiritalies patres, iuxta allegoriam significantur. Nam sponsa de sponso in Cantico canticorum dicit, genae illius sicut areola aromatum. Confitae a pigmentarus. Ingenis salvatoris nostri eius modesta pietatis simul et severitas exprimitur. Areolae aromatum uirtutes et dulcedo et fama gloriae eius designatur.

Pigmentarii vero prophetae sunt et apostoli qui futura incarnationis eius archana pate fecerunt. Item sponsus de sponsa dicit: Cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis. Genae sanctae ecclesiae spiritales sunt, patres qui uirtutibus sunt