Lucius Apuleius
Apologia

-57-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-57-

 

Ut puto, Maxime, satis videor cuivis vel iniquissimo animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi, quod post ista quasi gravissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus. testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deversabatur. idque se ait Crassus, quamquam in eo tempore vel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo et avium plumis comperisse. scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret -- est enim Crassus iste, qui non invitus de die in ganeas conrepat -- , in illo cauponii nidore pinnas de penatibus suis advectas aucupatum, fumum domus suae adgnovisse patrio culmine longe exortum. quem si oculis vidit, ultra Ulixi vota et desideria hic quidem est oculatus; Ulixes fumum terra sua emergentem compluribus annis e litore prospectans frustra captavit: Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem fumum sine labore in taberna vinaria sedens conspexit. sin vero naribus nidorem domesticum praesensit, vincit idem sagacitate odorandi canes et vulturios; cui enim cani, cui vulturio Alexandrini caeli quicquam abusque Oeensium finibus oboleat? est quidem Crassus iste summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed profecto pro studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad eum Alexandriam vini aura quam fumi perveniret.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License