Lucius Apuleius
Apologia

-84-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-84-

 

Ad litteras Pudentillae provocastis: litteris vinco, quarum si vultis extremam quoque clausulam audire, non invidebo. dic tu, quibus verbis epistulam finierit mulier obcantata, vecors, amens, amans: EGô OUTE MEMAGEUMAI OUT' ERô. TêN EIMARMENêN. etiamne amplius? reclamat vobis Pudentilla et sanitatem suam a vestris calumniis quodam praeconio vindicat nubendi autem seu rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum magia remota est vel potius omnino sublata. quae enim relinquitur vis cantaminibus et veneficiis, si fatum rei cuiusque veluti violentissimus torrens neque retineri potest neque impelli? igitur hac sententia sua Pudentilla non modo me magum, sed omnino esse magiam negavit. bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more adservavit; bene, quod vos festinatio iudicii antevortit, ne quid in istis litteris ex otio novaretis. tuum hoc, Maxime, tuaeque providentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla impertita mora subnerviasti. finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, confessam. hocine verum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem humanum, provulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari? sed sum ego inscius, qui postulo, ut alienum pudorem conserves qui tuum perdideris?


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License