Lucius Apuleius
Apologia

-90-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-90-

 

Missa haec facio. venio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et venenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, vitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod videantur quaedam fuisse ad maleficiundum invitamenta; non enim omnia quae fieri poterint pro factis habenda, rerum vices varias evenire: certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem ingenio ad virtutem vel malitiam moratus firmum argumentum est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego quamquam possim merito dicere, tamen vobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgavi, si nusquam passus sum vel exiguam suspicionem magiae consistere. reputate vobiscum, quanta fiducia innocentiae meae quantoque despectu vestri agam: si una causa vel minima fuerit inventa, cur ego debuerim Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaveritis, ego ille sim Carmendas vel Damigeron vel + his + Moses vel Iannes vel Apollobex vel ipse Dardanus vel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License