Lucius Apuleius
De deo Socratis

-24-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-24-

 

Quin igitur et tu ad studium sapientiae accingeris vel properas saltem, ut nihil alienum in laudibus tuis audias, sed ut, qui te volet nobilitare, aeque laudet, ut Accius Ulixen laudavit in Philocteta suo, in eius tragoediae principio: inclite, parva prodite patria, nomine celebri claroque potens pectore, Achivis classibus auctor, gravis Dardaniis gentibus ultor, Laertiade? Novissime patrem memorat. Ceterum omnes laudes eius viri audisti: nihil inde nec Laertes sibi nec Anticlia nec Arcisius vindicat: [nec] tota, ut vides, laudis huius propria Ulixi possessio est. Nec aliud te in eodem Ulixe Homerus docet, qui semper ei comitem voluit esse prudentiam, quam poetico ritu Minervam nuncupavit. Igitur hac eadem comite omnia horrenda subiit, omnia adversa superavit. Quippe ea adiutrice Cyclopis specus introiit, sed egressus est; Solis boves vidit, sed abstinuit; ad inferos demeavit et ascendit; eadem sapientia comite Scyllam praeternavigavit nec ereptus est; Charybdi consaeptus est nec retentus est; Circae poculum bibit nec mutatus est; ad Lotophagos accessit nec remansit; Sirenas audiit nec accessit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License