Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER PRIMUS

-22-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-22-

 

Ad haec ego risum subicio: «Benigne» inquam «et prospicue Demeas meus in me consuluit, qui peregrinaturum tali viro conciliavit, in cuius hospitio nec fumi nec nidoris nebulam vererer»; et cum dicto modico secus progressus ostium accedo et ianuam firmiter oppessulatam pulsare vocaliter incipio. Tandem adulescentula quaedam procedens: «Heus tu» inquit «qui tam fortiter fores verberasti, sub qua specie mutari cupis? An tu solus ignoras praeter aurum argentumque nullum nos pignus admittere?» «Meliora» inquam «ominare et potius responde an intra aedes erum tuum offenderim.» «Planeinquit «sed quae causa quaestionis huius?» «Litteras ei a Corinthio Demea scriptas ad eum reddo.» «Dum annuntioinquit «hic ibidem me opperimino», et cum dicto rursum foribus oppessulatis intro capessit. Modico deinde regressa patefactis aedibus: «Rogat te» inquit. Intuli me eumque accumbentem exiguo admodum grabattulo et commodum cenare incipientem invenio. Assidebat pedes uxor et mensa vacua posita, cuius monstratu: «En» inquit «hospitium.» «Bene» ego, et ilico ei litteras Demeae trado. Quibus properiter lectis: «Amo» inquit «meum Demeam qui mihi tantum conciliavit hospitem».

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License