Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SECUNDUS

-2-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-2-

 

Sic attonitus, immo vero cruciabili desiderio stupidus, nullo quidem initio vel omnino vestigio cupidinis meae reperto cuncta circumibam tamen. Dum in luxum nepotalem similis ostiatim singula pererro, repente me nescius forum cupidinis intuli, et ecce mulierem quampiam frequenti stipatam famulitione ibidem gradientem adcelerato vestigio comprehendo; aurum in gemmis et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam profecto confitebatur. Huius adhaerebat lateri senex iam gravis in annis, qui ut primum me conspexit: «Est,» inquit «hercules, est Lucius», et offert osculum et statim incertum quidnam in aurem mulieris obganniit; «Quin» inquit «etiam ipse parentem tuam accedis et salutas?» «Vereor» inquam «ignotae mihi feminae» et statim rubore suffusus deiecto capite restiti. At illa optutum in me conversa: «En» inquit «sanctissimae Salvae matris generosa probitas, sed et cetera corporis exsecrabiliter ad [regulam qua diligenter aliquid adfingunt] amussim congruentia: inenormis proceritas, suculenta gracilitas, rubor temperatus, flavum et inadfectatum capillitium, oculi caesii quidem, sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus incessus


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License