Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SECUNDUS

-24-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-24-

 

Sic placito consurrexit et ad alium me cubiculum inducit. Ibi corpus splendentibus linteis coopertum introductis quibusdam septem testibus manu revelat et diutine insuper fleto obtestata fidem praesentium singula demonstrat anxie, verba concepta de industria quodam tabulis praenotante. «Ecce» inquit «nasus integer, incolumes oculi, salvae aures, inlibatae labiae, mentum solidum. Vos in hanc rem, boni Quirites, testimonium perhibetote», et cum dicto consignatis illis tabulis facessit. At ego: «Iubeinquam «domina, cuncta quae sunt usui necessaria nobis exhiberi«At quae» inquit «ista sunt?» «Lucerna» aio «praegrandis et oleum ad lucem luci sufficiens et calida cum oenophoris et calice cenarumque reliquis discus ornatus.» Tunc illa capite quassanti: «Abiinquit «fatue, qui in domo funesta cenas et partes requiris, in qua totiugis iam diebus ne fumus quidem visus est ullus. An istic comissatum te venisse credis? Quin sumis potius loco congruentes luctus et lacrimas?» Haec simul dicens respexit ancillulam et: «Myrrhineinquit «lucernam et oleum trade confestim et incluso custode cubiculo protinus facesse

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License