Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SEXTUS

7

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[7] Tunc se protinus ad Iovis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuri, dei vocalis, operae necessariam usuram postulat. nec rennuit Iovis caerulum supercilium. tunc ovans ilico, comitante etiam Mercurio,Venus caelo demeat eique sollicite serit verba: 'frater Arcadi, scis nempe sororem tuam Venerem sine Mercuri praesentia nil unquam fecisse nec te praeterit utique, quanto iam tempore delitescentem ancillam nequiverim repperire. nil ergo superest quam tuo praeconio praemium investigationis publicitus edicere. fac ergo mandatum matures meum et indicia, qui possit agnosci, manifeste designes, ne, si quis occultationis illicitae crimen subierit, ignorantiae se possit excusatione defendere'; et simul dicens libellum ei porrigit, ubi Psyches nomen continebatur et cetera; quo facto protinus domum secessit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License