Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-11-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-11-

 

Sed virtutem liberam et in nobis sitam et nobis voluntate adpetendam;peccata vero esse non minus libera et in nobis sita, non tamen ea suscipi voluntate. Namque ille virtutis spectator cum eam penitus intellexerit bonam esse et benignitate praestare, ad eam adfectabit profecto et sectandam existimabit sui causa; aut item ille, qui senserit vitia non solum turpitudinem existimationi invehere, sed nocere alio pacto fraudique esse, qui potest sponte se ad eorum consortium iungere? Sed si ad eiusmodi mala pergit ac sibi usuram eorum utilem credit, deceptus errore et imagine boni sollicitatus quidem, insciens vero ad mala praecipitatur; discrepes quippe a communi sententia, si non quidem ignores quid pauperiem ac divitias intersit et, cum hec in proclivi sita sint nec pauperies honestatem vel turpitudinem divitiae adlaturae sint, si egestatem rerum victui necessariarum copiis praeferas ineptire videaris; et adhuc illud absurdius, si quis sanitatem corporis spernat eligens morbos; sed illud postremae dementiae est, cum, qui virtutis pulchritudinem oculis animae viderit utilitatemque eius usu et ratione perspexerit, non ignarus quantum dedecoris atque incommodi adipiscatur ex participatione vitiorum, tamen addictum se velit vitiis.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License