Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-18-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-18-

 

Quare, ut optumi medici conclamatis desperatisque corporibus non adhibent medentes manus, ne nihil profutura curatio doloribus spatia promulget, ita eos quorum animae vitiis inbutae sunt nec curari queunt medicina sapientiae, emori praestat. Namque eum cui non ex natura nec ex industria recte vivendi studium conciliari potest, vita existimat Plato esse pellendum vel, si cupido vitae eum teneat, oportere sapientibus tradi, quorum arte quadam ad rectiora flectatur. Et est sane melius talem regi nec ipsum regendi habere alios potestatem nec dominari, sed servire servitium, inpotem ipsum aliorum addici potestati parendi potius quam iubendi officia sorditum. Virum pessimum non solum deteriorem, sed miseriorem etiam dicebat esse, quod distrahatur semper seditione vitiorum et desideriorum aestibus differatur; qui quanto plurimum cupitior sit, tanto egentior sibimet et propterea aliis videri potest. Sperata quippe atque exoptata vix pauca et cum maxima aerumna proveniunt iisque flagrantiores cupidines furoresque succedunt nec futuris modo angitur malis, verum etiam praeteritis transactisque torquetur. Quos omnes morte sola ab eiusmodi malis educi posse manifestum est.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License