Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 16.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

16.

Sed iam tempus est, ut ad Homericum exemplar relictis Coelitibus uicissim in terram demigremus, quamque ibi nihil laetum, aut felix, nisi meo munere, dispiciamus. In primis uidetis, quanta prouidentia Natura parens et humani generis opifex, illud cauerit, ne usquam deesset stultitiae condimentum? Etenim cum Stoicis definitoribus nihil aliud sit sapientia, quam duci ratione; contra stultitia, affectuum arbitrio moueri, ne plane tristis ac tetrica esset hominum uita, Iupiter quanto plus indidit affectuum quam rationis? quasi semiunciam compares ad assem. Praeterea rationem in angustum capitis angulum relegauit, reliquum omne corpus perturbationibus reliquit. Deinde duos quasi tyrannos uiolentissimos uni opposuit, iram, quae praecordiorum arcem obtinet, atque adeo ipsum uitae fontem cor, et concupiscentiam, quae ad imam usque pubem latissime imperium occupat. Aduersus has geminas copias quantum ualeat ratio, communis hominum uita satis declarat, cum illa, quod unum licet, uel usque ad rauim reclamat, et honesti dictat formulas. Verum hi laqueum regi suo remittunt, multoque odiosius obstrepunt, donec iam is quoque fessus ultro cedit, ac manus dat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License