Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Epistolae selectae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Erasmus Ioanni Coleto S.P.D.

Si vel amicitia nostra, doctissime Colete, vulgaribus causis coiisset, vel tui mores quicquam unquam vulgi sapuisse visi essent, vererer equidem nonnihil, ne ea tam longa tamque diuturna locorum ac temporum seiunctione, si non interisset, certe refrixisset. Nunc quoniam te mihi doctrinae cuiusdam singularis admiratio amorque pietatis, me tibi spes fortasse nonnulla vel opinio potius harum rerum conciliavit, non puto metuendum esse, quod vulgo videmus accidere, ne ideo desierim esse in animo quod absim ab oculis. Quod autem compluribus iam annis nihil a Coleto redditur literarum, vel occupationes tuas, vel quod certum non scires ubi locorum agerem, denique quidvis potius in causa fuisse mihi persuaserim quam oblivionem amiculi. Sed ut de silentio nec debeo nec velim expostulare tecum, ita maiorem in modum te oro obsecroque ut posthac tantillum otii suffureris  studiis negotiisque tuis, quo me nonnunquam literis tuis compelles. Miror nihil dum  tuarum commentationum  in Paulum atque in Evangelia prodiisse in lucem. Equidem non ignoro tuam modestiam; verum ista quoque tibi aliquando vincenda et publicae utilitatis respectu excutienda. De Doctoris titulo  ac Decanatus honore neque non aliis quibusdam ornamentis quae tuis virtutibus ultro delata esse audio, non tam tibi gratulor, quem certo scio nihil inde sibi praeter laborem vindicaturum, quam iis quibus tu ista gesturus es, quam ipsis honoribus, qui tum demum hoc nomine digni videntur, cum inciderint in promerentem neque tamen ambientem.

Dici non queat, optime Colete, quam velis equisque  properem ad sacras literas, quam omnia mihi fastidio sint quae illinc aut avocant aut etiam remorantur. Sed fortunae iniquitas, quae me perpetuo eodem aspicit vultu, fuit in causa quo minus me quiverim ab his tricis expedire. Hoc itaque animo me in Galliam recepi, ut eas si nequeam absolvere, certe quocunque modo abiiciam. Deinde liber ac toto pectore divinas literas aggrediar, in his reliquam omnem aetatem insumpturus. Quanquam ante triennium ausus sum nescio quid in epistolam Pauli ad Romanos,  absolvique uno quasi impetu quatuor volumina; progressurus, ni me quaedam avocassent: quorum illud praecipuum, quod passim Graeca desiderarem. Itaque iam triennium ferme literae Graecae me totum possident, neque mihi videor operam omnino lusisse. Coeperam et Hebraicas attingere, verum peregrinitate sermonis deterritus, simul quod nec aetas nec ingenium hominis pluribus rebus pariter sufficit, destiti. Origenis  operum bonam partem evolvi;  quo praeceptore mihi videor non nullum fecisse operae pretium. Aperit enim quasi fontes quosdam et rationes indicat artis theologicae.

Mitto ad te munusculum literarium, Lucubratiunculas  aliquot meas; in quibus est et concertatio illa De reformidatione Christi, qua quondam in Anglia sumus conflictati; quanquam adeo mutata ut vix agnoscas. Praeterea, quae tu responderas quaeque ipse rettuleram, non quibant inveniri. Enchiridion non ad ostentationem ingenii aut eloquentiae conscripsi, verum ad hoc solum, ut mederer errori vulgo religionem constituentium in caerimoniis et observationibus rerum corporalium, ea quae ad pietatem pertinent, mire neglegentium. Conatus autem sum velut artificium quoddam pietatis tradere, more eorum qui de disciplinis certas rationes conscripsere; reliqua omnia paene alieno scripsi stomacho: quod laboris datum est animo Batti mei et affectibus Annae Principis Verianae. A Panegyrico  sic abhorrebam, ut non meminerim quicquam fecisse me magis reluctante animo. Videbam enim genus hoc citra adulationem tractari non posse. Ego tamen novo sum usus artificio, ut et in adulando sim liberrimus et in libertate adulantissimus.

Si quid tuarum lucubrationum voles excudi  formulis,  exemplar tantum mittito; reliquum a me curabitur, ut emendatissime excudatur. Et scripsi nuper, et meministi opinor, de centum Adagiorum libris nostro sumptu in Angliam transmissis, idque ante triennium. Scripserat mihi Grocinus se summa fide summaque diligentia curaturum ut ex animi mei sententia distraherentur. Neque dubito quin promissa praestiterit, ut est vir omnium quos alit Britannia integerrimus optimusque. Dignaberis igitur et ipse hac in re operam tuam mihi commodare, admonendo atque exstimulando eos per quos putabis negotium oportere confici. Neque enim dubitandum quin tanto spatio divenditi sint libri, et necesse est pecuniam ad aliquos pervenisse; quae mihi in praesenti sic usui futura est ut nunquam aeque. Quavis enim ratione mihi est elaborandum ut menses aliquot totus mihi vivam, quo me aliquando ab iis extricem quae in literis profanis institui; id quod hac hieme sperabam futurum, nisi me tam multae spes elusissent. Neque admodum magna pecunia redimi poterit haec libertas, nimirum paucorum mensium.

Quare te obsecro ut me ad sacra studia vehementer anhelantem, quoad potes, adiuves, atque ab iis literis, quae mihi iam dulces esse desierunt, asseras. Non mihi rogandus est Comes meus, Guilielmus Montioius; tamen neque ab re neque absurde facturus videatur, si sua benignitate nonnihil adiuverit me, vel quod sic semper favit studiis meis, vel quod argumentum est ipso auctore susceptum ipsiusque inscriptum  nomini, nempe Adagiorum. Poenitet enim prioris editionis, vel quod typographorum  culpa sic est mendosa, ut studio  depravata videatur; vel quod instigantibus quibusdam praecipitavi opus, quod mihi nunc demum ieiunum atque inops videri coepit, posteaquam Graecos evolvi auctores. Decretum est igitur altera editione et meam et chalcographorum  culpam sarcire, simulque studiosis utilissimo argumento consulere. Quanquam autem interim rem tracto fortassis humiliorem, tamen dum in Graecorum hortis versor, multa obiter decerpo, in posterum usui futura etiam sacris in literis. Nam hoc unum expertus video, nullis in literis nos esse aliquid sine Graecitate.  Aliud enim est coniicere, aliud iudicare, aliud tuis, aliud alienis oculis credere. En quo crevit epistola: verum sic loquacem amor, non vitium, facit. Vale, doctissime atque optime Colete. Sixtino nostro quid acciderit cupio cognoscere; tum quid rerum agat dominus Prior Richardus Charnocus, animus tuus. Quo certius ad me perferantur ea quae scripturus missurusve es, iubebis reddi magistro Christophoro Fischero  tui amantissimo, omniumque literatorum fautori summo, in cuius familia diversor.

Lutetiae.  Anno M.D.IIII.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA